Dokument-Nr. 6569

Schulte, Karl Joseph: Relatio de statu Seminarii. Paderborn, 07. Juni 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Dioecesi Paderbornensi proprium est Seminarium - vel potius plura sunt Seminaria dioecesana, nempe:
a. "Seminarium Clericale", litteris Rmi Eppi Wilhelmi Antonii ab Asseburg s. m. de die 29. Octobris 1777 institutum. In hoc Seminario alumni, studiis philosophicis et theologicis absolutis, per annum unum lectionibus et exercitationibus homileticis, catecheticis, asceticis, moralibus, cantu liturgico, liturgia et Rituum praxi instruuntur, ut proxime disponantur ad sacerdotium cum fructu subeundum.
b. "Collegium2 Leoninum", antea "Seminarium Theodorianum" dictum anno 1860 a Rmo Dno Eppo Conrado Martin s. m. institutum, anno 1875 potestate civili suppressum, anno 1887 restitutum, anno 1895 in novum aedificium translatum et abhinc "Collegium Leoninum" nominatum est. Alumni huius Collegii studiis philosophicis et theologicis in Academia Episcopali3 Paderbornensi per septem semestria operam dant.
c. Duo Seminaria puerorum, nempe "Seminarium Liborianum" in nostra civitate, anno 1846 a Rmo Eppo Francisco Drepper s. m. institutum, et "Seminarium Bonifatianum" in civitate Heiligenstadt, anno 1857 a Rmo Eppo Conrado Martin s. m. institutum.
Horum Seminariorum alumni studiis humanioribus in Gymnasiis regiis vacant et quidem cum optimo fructu, ut
2
examina testantur.
2. Seminarium, quo alumni plurium dioecesium vel totius alicuius regionis conveniunt, in Dioecesi non exstat.
3. a. Seminarii Clericalis fabricae una ales est antiqua, altera, vitiosa facta, ante 16 annos reaedificata est; anno 1912 veterem fabricae partem restauravi et amplificavi, ut 70 alumnos capere possit.
b. Collegium Leoninum anno 1895 quam aptime exstructum, anno 1912 a me amplificatum. 200 alumnos continere potest.
c. Seminarium Liborianum in civitate nostra, olim monasterium Capuzinorum, exstructum saeculo XVII, ab antecessore meo s. m. Rmo Eppo Wilhelmo Schneider anno 1904/05 restauratum et amplificatum, 120 alumnis - Seminarium Bonifatianum in civitate Heiligenstadt, exstructum anno 1857 et postea paulatim amplificatum 115 alumnis locum praebere potest.
Omnium Seminariorum fabricae, disciplinae et valetudinis tuendae legibus optime respondent, a servitutibus liberae et hortis ad spatiandum instructae sunt. Vicini in hortos introspicere a longe quidem possunt, sed haec res non est magni momenti neque impedimentum procreat.
4. Rusticationis domus, ubi alumni saltem maxima ex parte temporis autumnales ferias agere possunt, non exstat neque spes affulget, ut comparetur. Haec domus in Germania in usu non est. Alumni per ferias ad suos revertunt parochi pro viribus de eis curam habent.
3
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Reditus:
a. Seminarii Clericalis:
certi: 48.354 Mark
adventitii: 9.408 Mark
S.a 57.762 Mark
b. Collegii Leonini:
certi: 5.200 M
adventitii: 111.800
S.a 117.000 Mark
c. Seminarii Liboriani:
certi: 13.800 M
adventitii: 36.000 M
S.a 49.800 M
d. Seminarii Bonifatiani:
certi: 24 M
adventitii: 56.500 M
S.a 56.524 Mark
Tuitioni bonorum Seminariorum cura Vicarii Generalis mei consulitur.
6. Pensio ab alumnis persolvitur:
a. in Seminario Clericali: 200 Mark
b. in Collegio Leonino: 500 Mark
c. in Seminario Liboriano: 180-600 Mark
d. in Seminario Bonifatiano: 500 M
(alumni ex aliis dioecesibus 600 M)
<Paucis alumnis ex integro, paucis ex parte pensio remittitur; pauperibus alumnis subvenitur praesertim eo modo, ut pensionem totam non statim solvere debent, sed post annos, quando habent unde solvere possunt.>4
7. Expensae fiunt:
a. in Seminario Clericali: 49.062 Mark
b. in Collegio Leonino: 117.000 Mark
c. in Seminario Liboriano: 49.770 Mark
d. in Seminario Bonifatiano: 49.150 Mark
8. Aere alieno gravantur:
a. Seminarium Clericale: 283.000 Mark
b. Collegium Leoninum: 422.000 Mark
c. Seminarium Liborianum: 58.000 M.
d. Seminarium Bonifatianum: 98.500 M.
4
Seminaria aes alienum contrahere debuerunt ad solvendos sumptus aedificatione et restauratione fabricarum exortos: annue certa debitorum pars solvitur.
9. Onera Missarum aliaeque obligationes piae:
a. Seminarium Clericale tenetur 46 s. missis pro fundatoribus.
b. Collegium Leoninum 65 s. missis.
c. Seminarium Liborianum: 20 s. missis; - legato ad comparandos libros pro pauperibus alumnis.
d. Seminarium Bonifitianum: 7 s. missis.
10. -
III. De Personis
11. a. Rector sive Regens Seminarii Clericalis est Bernardus Rasche, 51 annorum, Canonicus Ecclesiae Cathedralis, antea parochus in Langerfeld et deinde Subregens in Seminario Clericali.
b. Collegii Leonini rector est Bernardus Funke. Dr. theol. Praelatus domesticus Sanctitatis Suae, Canonicus Ecclesiae Cathedralis, philosophiae Professor, 54 annorum, antea sacellanus in Witten, deinde Repetitor in Collegio Leonino;
c. Seminarii Liboriani rector est Eberhardus Klausenberg. 39 annorum, antea sacellanus in Dorstfeld et Lanstrop, deinde Praeses domus alumnatus in Gymnasio Brilonensis;
d. Seminarii Bonifatiani rector est Maximilianus ten Hompel, annorum 35. Dr. jur. antea Praefectus in eodem Seminario.
5
Omnes praelaudati Seminariorum Rectores prudentia, doctrina, integritate vitae omnino eminent, alumnis saluberrimum exhibent exemplum, quo ipsi ad disciplinas ediscendas et ad virtutes excolendas accenduntur.
Vere paternam alumnorum curam habent, eos aliquando separatim augunt, hortantur et, si opportet, corrigant. Demandatum sibi officium fortiter et suaviter explere semper student.
12. Rectorem Seminarii Clericalis in regimine adjuvant Subregens et Repetitor, – Rectorem Collegii Leonini duo Repititores, - Rectorem Seminarii Liboriani Praefectus, – Rectorem Seminarii Bonifatiani Praefectus.
Hi adjutores Rectorum prudenter et doctrina ac morum integritate praestant et muneri commisso rite satisfaciunt.
In quovis Seminario ex alumnis ipsis assumptus est Praefectus contuberniorum sive "Senior", qui prudenter munere suo perfungitur.
13. Magister pietatis in unoquoque Seminario fuit semper Rector Seminarii et quidem cum optimo fructu. Copia confessariorum bene provisum est.
14. Numerus Magistrorum disciplinis tradendis par est. In Seminariis Rectores tantum cum adjutoribus convivunt. Magistri Theologiae et Philosophiae in Seminario non habitant. Magnum mihi gaudium et solatium est, qui omnes isti Magistri, pietate, morum doctrinaeque integritate, idoneitate,
6
diligentia, agendi ratione necnon sincere erga Sanctam Sedem fide optime commendantur atque discipulis verbo et exemplo praelucent.
15. In Seminario Clericali ipse Rector fungitur ut Praefectus studiorum. In Academia Philosophico-Theologica quotannis de assensu Ordinarii Praefectus studiorum ex Magistris eligitur.
16. In Seminario Clericali et Collegio Leonino est proprius oeconomus: in Seminariis puerorum Rector munere oeconomi fungitur; omnes ab Episcopo dependenter maxima cura et fide officiis suis satisfaciunt.
17. Seminaria a Congregatione religiosa non reguntur.
18. Disciplinam et res oeconomicas Vicarius Generalis ejusque consiliarii ecclesiastici inspiciunt eorumque consilium, quotiescumque necesse est exquiro.
19. Alumni sunt pro tempore:
a. Seminarii Clericalis: 14, inter quos unus e Vicariatu Apostolico Regni Saxoniae receptus est, quia in isto Vicariatu Seminarium non exstat.
Hi pauci alumni necessitatibus amplissimae dioeceseos meae minime sufficiunt. Exiguus alumnorum numerus bello iam diu saeviente causatur, cum adolescentes ad arma vocati sint.
In Seminario extra dioecesim alumni hujus dioeceseos non sunt. Omnes alumni ultimum annum ante Ordinationem in Seminario Clericali degere debent.
7
b. Collegii Leonini: nullus. Ineunte bello in Collegii aedificio valetudinarium militare institutum est.
Dum ultimis ante bellum temporibus quotannis circiter 280 juvenes in Academia nostra studiis philosophiae et theologiae vacabant, hoc anno 32 tantum Studiosi inscripti sunt; ceteri adscripti sunt militiae. Isti 32 Studiosi extra Collegium Leoninum in civitate nostra habitant; Rector Collegii de ipsis curam optimam habet. Tres juvenes extra dioecesim in facultatibus theologicis Universitatum publicorum per unum vel duo semestria studiis vacant.
c. Seminarii Liboriani: 100.
d. Seminarii Bonifatiani: 101, inter quos ex aliis dioecesibus 20 adsunt.
Inter alumnos Seminariorum puerorum etiam admittuntur, qui ad ordines sacros certo non aspirant.
20. Famuli sunt: 3 in Seminario Clericali. – 10 in Collegio Leonino. – 2 in Seminario Liboriano . – 2 in Seminario Bonifatiano.
Omnes Seminariorum famuli sunt bonis moribus, quotidie sacrae missae intersunt, piam vitam agunt. Rectores de ipsis curam habent, ut in pietate et ordine serventur et officiis suis bene satisfaciant.
Negotiis domesticis curandis Moniales addictae sunt et quidem in Seminario Clericali. Collegio Leonino et Seminario Liboriano Sorores e Congregatione Sororum Caritatis Christianae domus matricis in nostra civitate existentis, in Seminario autem Bonifatiano in Heiligenstadt Sorores e Congregatione Scholarum Christianarum,
8
cujus domus maiora in Heiligenstadt est. Omnes Sorores vitam vere religiosam agunt et omni laude dignae sunt. In aedifico Seminarii Clericalis et Bonifatiani separatam habitationem habent Sorores in Collegio Leonino et in Seminario Bonifatiano separatam domum inhabitant.
IV. De Pietate et Disciplina.
21. Pietas et disciplina in omnibus Seminariis dioecesanis quam optime excolitur; alumni Seminarii Clericalis generaliter quotidie, alumni Collegii Leonini et Seminariorum puerorum generaliter singulis hebdomadibus necnon pluribus diebus singulae hebdomadis s. Communionem suscipiunt. Spiritualia exercitia quotannis habentur ab omnibus alumnis in Seminario Clericali ter per quinque dies, in Collegio Leonino semel per quinque dies, in Seminariis puerorum semel per tres dies – optima disciplina et profectu.
22. In Seminario Clericali sexies in hebdomada de rebus spiritualibus instructio cum pia exhortatione habetur; in Collegio Leonino semel vel bis in hebdomada item in Seminariis puerorum.
23. Singula Seminaria habent statuta propria: Seminarium Clericale d. d. 4. Novembris 1859. Collegium Leoninum d. d. 27. Octobris 1887. Seminarium Liborianum d. d. 12. Januarii 1882. Seminarium Bonifatianum d. d. 17. Martii 1858. Statuta rite servantur. In omnibus Seminariis horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus adest necnon ad amussim servatur.
24. Alumni Seminariorum erga Superiores reverentiam et obedientiam habent, erga seipsos et socios se gerunt sicut decet eos, qui Clerici sunt aut fieri volunt. Ad offcia sua implenda
9
non timore et minis, sed amore et suasionibus prudentibus adiguntur. In omnibus Seminariis spiritus pietatis et religiositatis praevalet.
25. Alumni Seminariorum de vere et christianae urbanitatis legibus saepius erudiuntur et in eis semper exercentur. Omnes praecepta hygienica, vestium et corporis munditiem libenter observant et in conversando comitatem, modestiam et gravitatem tenent.
26. Rejecti vel dimissi ab aliis Seminariis vel ab Institutis religiosis in Seminarium non admittuntur.
27. Perturbationes aut scandala in Seminariis post hominum memoriam non obvenerunt. Ut e Seminario Clericali alumnus dimittendus fuisset, numquam opportuit. Quando alumnus Collegii Leonini alienum a vocatione clericali se esse cognoverit, sponte recedit. Si in Seminariis puerorum alumnus rectum ordinem servare renueret, dimitteretur; sed rarissime hoc evenit.
28. Cum plura sint Seminaria, aetate juniores cum majoribus non convivunt.
29. De alumnis tempore vacationis ad suos reversis parochi pro viribus curam agunt. Parochi de vita et moribus alumni per litteras testimonium dare debent, quando alumnus in Seminarium recipitur.
30. Venia, ut publicas civiles studiorum Universitates frequentent, iis tantum datur, quorum fides et mores non periclitantur; cura mihi est, ut ipsi a perversione custodiantur et a fide vel ab ecclesiasticae vitae institutis non deflectant.
31. Clerici servitium militare obire non coguntur. Tempore quidem nunc saevientis
10
belli multi Seminariorum alumni militare Servitium obire coacti sunt; ii eorum, qui jam Clerici sunt, armis pugnare non debent, sed curae militum vulneratorum vel aegrotorum addicuntur. Magnum mihi solatium est, quia sacerdotes castrorum de his Clericis et theologiae studiosis, qui pro tempore obsequium militare obire debuerunt, curam optimam agant; saepius de bonis moribus et pia sacramentorum susceptione alumnorum nuntium accepi.
V. De Studiis.
32. Studia humaniora novem annis in publicis gymnasiis perficiuntur; in his praeter linguam latinam, graecam et germanam traduntur: lingua gallica et anglica, historia, mathematica, physica; tyrones linguam latinam, prout ad studia et ministeria ecclesiastica omnino necessaria est, addiscunt.
33. Studium philosphiae absolvitur uno anno et sex mensibus idiomate germanico, textibus auctorum P. Lehmen S. J. et Magistri ipsius, juxta methodum et principia S. Thomae Aquinatis. Disceptationes scholasticae de re philosophica non adsunt. Profectus alumnorum examinibus semestribus comprobatur.
34. Studium S. Theologiae annis quattuor, idiomate germanico, textibus probatorum auctorum et Magistrorum ipsorum absolvitur. Summa Theologiae S. Thomae explicitur. Traduntur hae disciplinae: Theologia Dogmatica et Moralis, Apologetica, Scriptura sacra, Ius ecclesiasticum, Historia ecclesiastica, Institutiones paedagogicae, Res sacra, Quaestio socialis. Disceptationes scholasticae de sacra
11
doctrina non fiunt. Profectus alumnorum examinibus semestribus comprobatur.
35. Alumni Seminarii Clericalis in sacris ceremoniis, in cantu liturgico, et iis practicis optime instituuntur, quae respiciunt Sacramentorum administrationem, (praesertim modum audiendi confessiones), Evangelii explicationem et Catechismi traditionem, visitationem infirmorum, rectam et dignam agendi rationem, et omnia alia, quae Sacerdotem scire debet, ab initio suscepti ministerii.
36. Alumni a lectione librorum ac diariorum, quae a studiis distrahuntur, pro posse prohibentur.
37. Quovis semestre exeunte examina studiorum philosophiae et theologiae fiunt.
Seminarium et Academia nostra facultate conferendi gradus academicos non gaudet. Inigunt majoris spei studiis humanioribus in gymnasio absolutis, alumni in Collegium Germanicum Romae recipiuntur ibique studiis vacant et academicos gradus assequuntur; singuli post susceptum sacrum presbyteratus ordinem in Collegiis Teutonicis in S. Maria dell'Anima et in S. Maria in Campo Santo Romae per aliquot anos degunt, ut academicos gradus acquirant aut subtilius de quaestionibus theologicis, canonicis aut historicis quaerant.
38. Aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis et cum instrumentis opportunis ad studium physices in Seminariis et in Academia nostra non adsunt.
39. Bibliotheca optime instructa sufficientibus [sic] tam pro magistris quam pro alumnis, ex Theologia, Philosophia et aliis disciplinis, ex auctoribus veteribus et recentioribus magis probatis adest.
12
VI. De sacris Ordinationibus.
41. Alumni quinto studiorum anno ad ordinem promoventur; ante susceptionem ordinum minorum, denuo ante subdiaconatus et tertio ante presbyteratus susceptionem cum ordinandis scrutamen et examen habentur, ut pietas, scientia, vitae integritas aliaque requisita ad dignitatem et idoneitatem eorum constent.
Tonsura clericalis, ordines tam minores quam majores infra annum, quo alumni in Seminario Clericali degunt, conferuntur in sacello Seminarii et in Ecclesia Cathedrali; spiritualia exercitia Ignatiana 5 dierum conferendis ordinibus majoribus praemittuntur Clerici suscepti ordinis munia obeunt. VII. De visitatione Seminarii.
42. Ultimo decennio ante Consecrationem meam ex praesidio Collegii Leonini et Seminarii Clericalis fui necnon professor theologiae in Academia Episcopali nostra civitatis. Spiritum Seminariorum igitur optime cognosco. Seminaria visito, de alumnorum pietate et in studiis profectu mihi persuadeo; imprimis cum singulis alumnis ante subdiaconatus et presbyteratus ordinationem accuratissimum colloquium habeo eosque adhortor ad perpetuum virtutum omnium execitium, maxime vero humilitatis, puritatis, caritatis erga Deum et proximum.
+ Carolus Josephus Schulte,
Episcopus Paderbornensis.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"Collegium" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
3"Academia Episcopali" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
4Hds. vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Schulte, Karl Joseph, Relatio de statu Seminarii, Paderborn vom 07. Juni 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6569, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6569. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 25.02.2019.