Dokument-Nr. 6570

Ernst, Joseph: Relatio de statu Seminarii Hildesheimensis. Hildesheim, 23. November 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Dioecesi Hildesheimensi proprium est Seminarium clericorum ad statum presbyteralem aspirantium in civitate Hildesheim situm. Institutum est anno 1834 in monasterio saecularizato conventus O. F. M. Capucinorum.
Unum est aedificium seminarii.
Seminaria minora in sensu canonico in dioecesi Hildesheim non inveniuntur.
Adsunt vero in civitatibus Hildesheim et Duderstadt duo conservatoria pro catholicis gymnasiorum discipulis educandis, in quae tam aspirantes ad sacerdotium quam ad laicales vacationes recipiuntur. Haec
2
convictoria reguntur sub auctoritate sacerdotum ab Episcopo nominatorum qui juventutem studiosam in pietate et bonis moribus educant.
2. Non adest tale Seminarium.
3. Seminarii aedificium saeculo XVIIIº erectum et anno 1900 domo astructa amplificatum est, quod 15 alumnos capere potest. Regulis disciplinae et valetudinis tuendae satis respondet; a vicinorum introspectu et a servitutibus libera, horto et atrio ad recreationem sufficienti instructa est.
4. Rusticationis domus non adest, neque ejusdem comparandae ulla est spes propter inopiam dioeceseos.
II. De reditibus, expensis et oneribus
5. Reditus seminarii certi sunt. Proveniunt enim partim ex antiqua fundatione, partim ex vectigalibus, quae catholicis dioeceseos necessitatibus dioecesanis satisfaciendis imponuntur, partim ex sublevatione, quam Gubernium Borussicum quotannis pendit.
Proprium corpus bonorum, si excipias parvum capitale 918 marcarum, ad Seminarium non pertinet.
Reditus a rectore Seminarii inspiciente et cooperante Vicariatu Generali administrantur. Si quid supersit, in sortem convertitur.
3
6. Alumni Seminarii non solvunt pensionem, sed omnes gratis aluntur et instituuntur.
7. Erogantur in honorarium Rectoris Seminarii et unici professoris, qui insuper habitatione et victu in Seminario fruuntur, annuatim 4.500 Marcarum; in honorarium magistri cantus ecclesiastici annuatim centenae marcae, in famulorum salarium annuatim 2.600 marcarum.
Ceterae expensae in annuo conspectu pecuniae, quae ad totum institutum sustentandum necessaria videtur, aestimantur:
in alimenta omnium in Seminario degentium 13.500 marcarum
ad aedificia sarta tectaque servanda 5.000 marcarum
ad res mobiles augendas et conservandas 900 marcarum
pro cultu divino 500 marcarum
pro bibliotheca 300 marcarum
in tributa publica 100 marcarum2
8. Seminarium aere alieno non gravatur.
9. Seminarium ex antiqua consuetudine obbligatur cultum divinum in Ecclesia publica Seminario annexa praestare, pariter tenetur ad certa onera missa-
4
rum, quae ex parte fundationibus nituntur apud ecclesiam illam publicam erectis, ex parte corpori illi pio imposita sunt, ex quo pars redituum seminarii profluit.
Quibus omnibus obligationibus accuratissime satisfit.
10. Singuli introitus et exitus per annum secundum seriem chronologicam annotantur, in fine vero cujuslibet anni scholastici omnia recepta et expensa per certum ordinem digesta adjectis apochis ceterisque documentis conscribuntur, quae rationes a Vicariatu Generali accuratissimo examini subjiciuntur.
III. De Personis
11. Rector Seminarii sacerdos Franciscus Wiederholt constitutus est 47 annos natus. Antea curam animarum in magna parochia hujus civitatis Hildesheim laudabilissime gessit. Doctrina, prudentia, integritate vitae et peritia curae animarum excellit, paternam alumnorum curam habet, saepe eos separatim audit, hortatur et si opus est, corrigit.
Demandatum sibi officium fortiter et prudenter explere omnino studet.
12. Vicerector vel praefecti in Seminario hujus dioece-
5
seos non inveniuntur; talium munera pro paucitate alumnorum ipse Rector supplet. Ad praesens enim solummodo duo alumni numerantur, raro plus decem alumni in seminario vivunt.
13. Proprius director spiritualis non adest, sed ejus officia ipse Rector explet.
Confessarius deputatus est unus sacerdos ex parochis hujus civitatis, data alumnis ampla facultate adeundi alios confessarios in vicinia seminarii habitantes.
14. Unus adest theologiae professor, qui in Seminario cum rectore alumnisque convivit, vir doctissimus, integritate vitae et doctrinae conspicuus. Minime disciplinae internae sese immiscet.
15. Munus praefecti studiorum ipsemet Rector explet.
16. Specialis oeconomus Seminarii deputatus non est: ipse enim Rector res oeconomicas curat inspiciente et cooperante Vicariatu Generali.
Hujusmodi officium Rector laudabiliter gerit: diligenter annotantur, uti jam supra ad numerum 10. relatum est, recepta et expensa, in fine cujuslibet anni accuratissima ratio de omnibus negotiis redditur, documenta, notulas et alia regesta
6
negotiorum gestionem respicientia caute in archivo asservantur. Normae hygienicae in Seminario apprime observantur.
Quotannis Seminarii aedificia a perito inspiciuntur, an sarta tectaque sint. Cibus est sanus, sufficiens et convenienter praeparatus.
17. Seminarium a congregatione religiosa non regitur.
18. Deputati pro disciplina et pro re oeconomica non adsunt. Rerum oeconomicarum curam Rector sub inspectione Vicariatus Generalis uti jam supra expositum est, gerit. Quodvero disciplinam attinet, Seminarium sub immediata et continua vigilantia ipsius Ordinarii est, qui singulos perpaucos alumnos optime novit omnesque causas majoris momenti cum Rectore tractat et ordinat.
Talis administrationis temporalis et spiritualis ratio experientia jam novem fere decenniorum comprobata conditioni hujus dioeceseos apta et sufficiens esse videtur neque ulla inconvenientia toto decursu temporis inde provenerunt.
19. Numerus alumnorum, qui in Seminario instituuntur, hisce belli temporibus ad duos reductus est. Extra hos candidati, qui statum clericalem
7
aspirant, 30 numerantur. Talis numerus dioeceseos necessitatibus vix par habendus est.
Nunmquam inter eos admittuntur, qui ad sacros ordines non sincere aspirant.
Tales si deprehendantur, e numero candidatorum mature expunguntur.
Distinctio illa inter Seminarii alumnos ceterosque candidatos status clericalis ex speciali conditione, in qua dioecesis versatur, causam ducit.
Etenim qui ad sacerdotium aspirant, annis infantilibus scholas publicas elementares frequentant, deinde per novem annos studiis humanioribus in Gymnasio publico, plures in Gymnasio episcopali in hac civitate Hildesheim incumbunt, deinde per quatuor annos studio philosophiae et theologiae operam navant.
Jamvero cum in hac dioecesi opes omnino desint, quibus plenum seminarium pro omnibus s. theologiae candidatis erigatur et sustentetur, hinc illi juvenes qui studiis litterarum humaniorum in gymnasio feliciter superatis ad sacerdotium aspirant, per tres priores annos ad Universitatem Monasteriensem Guestphalorum (Münster in Westfalen) migrant facultatem theologicam in illa Universitate florentem frequentantes.
8
Ibi quidem vivunt in domibus civium, subsunt tamen curae pii et eruditi sacerdotis dioeceseos Monasteriensis, qui candidatorum moribus invigilat, vitam spiritualem moderatur, studia dirigit et si quid sit in vitae vel studiorum ratione singulorum corrigendum illico Ordinario rem refert, ut hic opportunis remediis provvidere queat.
In fine cujuslibet anni scholastici professores facultatis theologicae singulos candidatos examini subjiciunt, ut eluceat an bene in scientia proficiant. Hujusmodi examinibus adstat Rector Seminarii Hildesheimensis.
Insuper singulis annis candidati illi externi ad exercitia in Seminario Hildesheimensi per tres dies peragenda convocantur.
Haec ratio studiorum hucusque ob inopiam dioeceseos retineri debuit. Iteratis vicibus praedecessor meus jam cum vicino Reverendissimo Episcopo Osnabrugensi consilium inierat de erigendo Seminario in civitate Monasteriensi ambabus dioecesibus communi, attamen res propter obstantes difficultates ad felicem exitum non pervenit.
Ultimum quadriennii integrum annum
9
omnes candidati in Seminario Hildesheimensi degunt et ad curam animarum exercendam rite instituuntur et ad sacros ordines suscipiendos sancte sese praeparant.
Clerici qui servitio alienae dioeceseos mancipantur, in Seminarium non admittuntur.
20. Unus adest famulus, qui cura rectoris seligitur. Rector ipse invigilat, ut in pietate et ordine servetur et officio suo satisfaciat. Ceteroquin rem domesticam duae vel tres sorores e Congregatione sororum caritatis a S. Vincentio nuncupata gerunt, quae culinae praesunt, munditii domus provident ac cetera hujusmodi curant.
Partem domus inhabitant clausurae instar a reliquo Seminarii aedificio totaliter separatam.
V. De pietate et disciplina
21. Pietas in Seminario hoc modo excolitur:
Alumni incumbunt quotidianis precibus junctim, assistunt Ss. missae sacrificio, communiter recitant Divinum officium, quotidie piam meditationem habent et sacram lectionem.
Ad s. Poenitentiae tribunal alumni accedunt
10
omnes quavis hebdomada, ad sacram Synaxin quotidie.
Spiritualia exercitia ter in anno instituuntur juxta methodum S. Ignatii per ternos dies: semel initio anni scholastici, altera vice ante s. Subdiaconatus, tertia vice ante s. Presbyteratus susceptionem; insertur praeterea unus dies ante susceptionem ordinum minorum et unus dies ante susceptionem s. Diaconatus ordinis.
22. Quavis die sub vespere a Seminarii Rectore alumnis proponuntur puncta meditationis adjuncta pia exhortatione additisque nonnullis regulis vitae asceticae et mysticae.
23. Statuta Seminarii anno 1834 condita, pluries revisa et anno 1906 reformata ad amussim observantur. Adest horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus, quod rite ab omnibus servatur.
24. Alumni generatim spiritu obedientiae et pietatis erga superiores, caritatis erga socios ducuntur et pro viribus ope divinae gratiae student, rite sese accingendi ad sacerdotium amplectendum.
25. Alumni in iis quae hoc numero attinguntur, data occasione erudiuntur quatenus opus esse videatur.
11
26. Non admittuntur in Seminarium tales, quos ob rejectionem vel dimissionem ab aliis Seminariis vel Institutis religiosis recipere non licet.
27. Ultimo decennio perturbationes et scandala in Seminario non obvenerunt.
28. Non convivunt in Seminario pueri cum alumnis majoris aetatis.
29. Dum tempore vacationum alumni ad suos revertuntur, parochi sedulo in eorum mores et vitam invigilant, et si quid sit animadvertendum, statim Ordinarium certiorem reddere solent.
Ordinarius etiam data occasione tum scripto tum viva voce de agendi ratione alumnorum a parochis relationem quaerit.
Ante subdiaconatus susceptionem fit publica proclamatio ordinationis in cujuslibet ordinandi parochia.
30. Aliquot sacerdotes de mandato Ordinarii civiles Universitates studiorum in Germania eum in finem frequentare debent, ut a Gubernio admittantur ad munus magistri superioris in Gymnasio Episcopali Hildesheimensi obeundum. Omni qua possum cura invigilo, ut a perversione custodian-
12
tur neve a fide vel ab ecclesiasticae vitae institutis deflectant.
31. Dum pax viget, in Germania clerici majorum ordinum liberi a servitio militari relinquuntur. Fidem neque tempore belli armis dimicare coguntur, sed nonnisi vel ut capellani exercitus ad curam animarum sive in castris sive in agminibus exercendam a Reverendissimo Vicario Castrensi adhibentur vel ut infirmarii vel lecticarii militibus sauciis infirmisve deferendis vel curandis militiae adscribuntur.
Quod vero attinet alumnos sacro subdiaconatu ordine nondum initiatos qui in praesenti bello stipendia merentur, omni cura enitar, ut pace recuperata tuto ad sacros ordines promoveri queant.
V. De Studiis
32. Studia humaniora novem annis absolvuntur.
Linguae hoc tempore addiscuntur praeter teutonicam latina, graeca, hebraica, franco-gallica et anglica.
Ceterae disciplinae quae traduntur sunt mathematica, historia naturalis, physica, chemica,
13
historia profana, historia litteraturae, musica. In scientia religionis traduntur historia biblica, elementa theologiae dogmaticae, apologeticae et moralis necnon historia ecclesiastica.
Per omnes novem annos discipuli maxime studio linguae latinae operam dant eamque apprime ediscunt.
Quae studia humaniora procedunt juxta certam ordinem a Gubernio pro toto Regno Borussico praescriptum.
33. Studium philosophiae uno anno absolvitur. Disciplinae, quae traduntur, et auctores in hoc studio inprimis adhibiti sunt sequentes:
Logica: Geyser, elementa logicae et noëticae;
Metaphysica: Dörholt, theses metaphysicae;
Hagemann, metaphysica;
Sachs, Elementa metaphysicae secundum Aquinatem;
Psychologia: Geyser, compendium psychologiae;
Historia philosophiae: Stöckl, compendium historiae philosophiae.
14
34. Studium theologiae tribus annis absolvitur. Disciplinae et auctores inprimis adhibiti sunt sequentes:
Apologetica: Bautz, - apologetica;
Dogmatica: Bautz, - dogmatica;
Dieckamp, - dogmatica;
Theologia Moralis: Göpfert, Theologia moralis;
Noldin, Theologia Moralis;
Mausbach, Theses theologiae moralis.
Jus ecclesiasticum et matrimoniale: Heiner, compendium juris ecclesiastici;
Leitner, Jus matrimoniale;
Pastoralis, catechetica, homiletica: Schüch, theologia pastoralis;
Historia ecclesiastica: Knöpfler, compendium historiae ecclesiasticae;
Introductio in Vetus et Novum Testamentum.
15
Studia haec philosophica et theologica lingua vernacula absolvuntur.
35. Clerici in sacris ceremoniis, in cantu liturgico et in iis quae respiciunt Sacramentorum administrationem praesertim modum audiendi confessiones, Visitationem infirmorum, Evangelii explicationem et Catechismi traditionem per totum annum quo in Seminario degunt, rite instituuntur. Inprimis modum concionandi et catechizandi parvulos non solum theoretice sed etiam practica exercitatione addiscunt, inserviunt in Ecclesia cathedrali altari ibidemque assistunt officio chorali, ut sacras ceremonias et cantum ecclesiasticum exercendo percipiant.
36. Normae a S. Sede praescriptae, ne alumni lectione librorum ac diariorum a studiis suis distrahantur, prudenter observantur sub vigilantia Rectoris Seminarii.
37. Examina hoc modo fiunt:
Candidati s. theologiae dum in Universitate Monasteriensi studiis operam navant, in fine cujusvis anni scholastici a professoribus Facultatis theologicae adstante Rectore Seminarii Hildesheimensis examini partim scripto partim orali in iis disciplinis, quae illo anno tradebantur, subjiciuntur. Qui
16
probati non sunt, ab ascensione ad cursum proximum superiorem rejiciuntur et materiam illius anni repetere debent. Pariter alumni Seminarii ante s. Presbyteratus ordinis susceptionem ab examinatoribus prosynodalibus hujus dioeceseos in scripto et viva voce in theologia dogmatica, morali, pastorali, in jure matrimoniali, in homiletica et catechetica necnon jure liturgico coram Episcopo examinantur.
Praemiis praestantiores non donantur.
Seminarium facultate conferendi gradus academicos non gaudet. Ultimo quinquiennio tres clerici hujus dioeceseos in Collegio Germanico Romae studiis philosophicis et theologicis incumbuerunt et gradus academicos obtinuerunt.
Pluries etiam sacerdotes tum ut capellani Hospitii S. Mariae de Anima in Urbe tum in Facultatibus theologicis Universitatum Germanicarum studiis theologicis et juris canonici operam dederunt ad gradus academicos assequendos.
38. Aulae cum apparatu ad studium historiae naturalis in Seminario Hildesheimensi non inveniuntur; talia enim studia jam in gymnasiis perficiuntur.
17
39. Ad est in Seminario bibliotheca libris tam pro magistris quam pro alumnis sufficientibus instructa. Adiri quoque possunt bibliotheca Ecclesiae Cathedrali adjuncta et bibliotheca Gymnasii Episcopalis libris cujusvis disciplinae uberrimae.
VI. De sacris Ordinationibus
40. In promotione ad sacros ordines haec regulae eservantur:
Examinibus philosophicis et theologicis superatis et scrutinio de vocatione et libertate ab irregularitatibus peracto ex parochorum et Rectoris Seminarii testimoniis inquiritur de singulorum pietate, integritate vitae ceterisque requisitis, ut de dignitate et idoneitate unius cujusque ordinandi dubium esse non possit.
41. Regulariter alumni admittuntur initio ultimi studiorum anni ad ordines minores, post sex menses ad subdiaconatum et diaconatum, post ulteriores quatuor menses ad presbyteratum.
Ordinationes celebrantur in ecclesia publica Seminario annexa.
Praemittuntur exercitia spiritualia uti jam
18
supra expositum est.
Servantur interstitia adhibita dispensatione ex Indulto Apostolicae Sedis ob dioeceseos necessitates.
Clerici suscepti ordinis munia subeunt in Ecclesia Cathedrali et quoties occasio offertur.
VII. De visitatione Seminarii
42. Infrascriptus Episcopus saepius per annum Seminarium visitat et vigilat ut Rector et Professor officia sua adamussim impleant. Ipse alumnos audit et observat et cum Rectore Seminarii saepissime, de eorum indole, qualitatibus, vivendi ratione, profectu in scientiis tractat.
Quae dum Sacrae Congregationi ad quaestiones in Decreto die 16. m. Julii a. p. edito propositas humillime subjicio,
summa cum veneratione
permaneo esse
Sacrae Congregationis obedientissimus famulus
Episcopus Hildesiensis
+ Josephus
1Seitenzählung des Verfassers von den Editoren übernommen.
2Links unterhalb der Zahlenkolonne hds. vermutlich vom Empfänger eine Linie gezogenen und notiert: "20.300".
Empfohlene Zitierweise
Ernst, Joseph, Relatio de statu Seminarii Hildesheimensis, Hildesheim vom 23. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6570, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6570. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.