Dokument-Nr. 6571

Schmidt, Joseph Damian: [Kein Betreff]. Fulda, 15. Oktober 1919

Ad S. Congregationis de Seminariis
et de Studiorum Universitatibus
Quaestiones de Seminariis
respondet humiliter
Episcopus Fuldensis.
2
I.  De Seminarii constitutione et aedibus.
1. (a) Seminarium clericorum ab anno 1803, quo celebris abbatia Fuldensis saecularizata fuit, est antiquum monasterium Benedictinorum. Aedes, anno 1668 conditae, sequiore aetate et postremo anno 1885 ampliatae, in bono statu sunt, commode locum praebent circ. 110 alumnis, hortis et atriiis ad recreationes bene instructae, immediate attingunt Ecclesiam cathedralem et sepulcrum s. Bonifatii.
(b) Seminarium minus seu puerorum proprie dictum non habetur, cum illud, quod existebat, iniquis legibus anno 1873 suppressum sit; adest vero "Convictus"2 episcopalis, cuius alumni, gymnasium publicum frequentantes, partim ad sacerdotium aspirant, partim profanam vitae rationem meditantur, omnes tamen catholici sint. Aedes, maxima ex parte novae et bene instructae, alumnis circ. 120 sufficiunt. Hortus adiacens est sat modicus.
2. - In Seminario clericorum etiam Limburgenses per quatuor annos instituuntur, reliquum studiorum tempus in suo proprio Seminario peragunt.
3
3. - Ambae aedes (a et b) disciplinae et valetudinis tuendae legibus respondent. Servitutibus liberae, non vero a vicinorum introspectu omnino immunes. – Cf. etiam num. praec.
4. - Adest rusticationis domus cum praediis, quo certis diebus modo clerici, modo convictoristae conveniunt. Apta tamen minime est ad ibi agendas ferias. Spes acquirendi alias aedes ad hunc finem vel exstantes ampliandi proxime non affulget.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
a) pro Seminario:
5. Reditus annui ex elocatis agris vel aedibus marcae 15.000; ex titulis mc. 4.988; ex subsidiis gubernii mc. 19.980; ex fundationibus dioecesanis mc. 21.450; ex pensionibus alumnorum mc. 66.353.3
6. - Pensio ab alumnis dioecesis Fuldensis primo anno et ab exteris semper solvenda erat 600 marcarum, nunc vero ob enormem annonae caritatem a singulis pro die 4 marcae solvendae erunt. Pauperibus tamen vel stipendia
4
erogantur ex piis fundationibus, vel facultas datur, suum erga Seminarium debitum eidem postea restituendi, cum ad sacerdotium pervenerint.
7. – Expensae quae fiunt sunt: salaria praepositorum et professorum mc. 32.321; sumptus quotidiani (inclusis stipendiis pro famulis, medico etc.[)] mc. 83.500; pro reficiendis aedificiis, in quantum hoc onus gubernio non incumbit mc. 2.300; pro bibliotheca mc. 3.500; stipendia ad fovenda studia academica mc. 500; expensae administrationis, tributa publica 3.950; pro hortis et agris mc. 1.400; pro eleemosynis aliaeque expensae non praevisae mc. 300.4 8. Negative.
9. Affirmative ad omnia.
10. Expensae et reditus sunt 127.771 marcarum.
b) pro Convictu puerorum.
5. Reditus annui ex elocatis aedibus et pretium fructuum praediorum mc. 18.500; subsidia ex collectis in ecclesiis habitis, vel ex piis oblationibus fidelium, vel ex stipendiis pro 2.da Missa binationis
5
mc. 10.500.
6. – Pensio est 500 Marc. pro victu. Pro institutione salarium solvendum est a singulis aerario gymnasii. Pauperibus et dignis pensio relaxatur vel stipendia erogantur ex fundationibus piis aut eleemosynis subministrantur.
7. – Expensae pro rectore et duobus assistentibus mc. 3.300; pro cultu divino, victu, medico, famulis et simil. 80.059 mc.; pro reficiendis aedificiis 4.800; pro bibliotheca, musica, cantu, ludis recreatoriis 1.085; stipendia erogata alumnis 800; tributa publica 3.596; pro hortis et agris meliorandis 2.000; pro eleemosynis 100 M.; usurae et quota amortisationis 4.760 mc.
8. – Aes alienum est 126.413 marc., contractum ex aedificatione domus. Inopiae occurritur Indulto Apostolico, iuxta quod ex reditibus Fundationis "Domus Correctionis Cleri" quotannis decennii tempore (usque ad annum 1927) 4.000 marc. erogantur. In praesens vero ob aucta pretia alimentorum et omnium quae ad usus quotidianos necessaria sunt, amortizatio solvi non potest.
9. Affirm.
10. Reditus et expensae sunt 100.500 marc.
6
III. De Personis.
11. – Rector Seminarii ab anno 1907 est R. D. Christianus Schreiber, natus anno 1872. Ab anno 1899, quo Collegium Germanicum Romae reliquit erat professor Seminarii. Reliqua omnino affirmative.
12. Rectorem in regimine adiuvat Subrector. Reliqua omnino affirmative.
13. Affirmative.
14. Professores, praeter Rectorem et Subrectorem extra Seminarium degentes, numero 8, sufficiunt pro disciplinis tradendis. Non se immiscent. Reliqua affirmative.
15. Praefectus studiorum est ipse Rector, qui et professor. Bene omnino et cum laude officium implet.
16. Affirmative.
17. Locum non habet.
18. Praescriptum can. 1359 ad amussim hucusque servari nondum potuit, cum sacerdotes idonei ob
7
nimiam eorum occupationem praesto non fuerint. Praeterea administratio bonorum Seminarii ex parte a gubernio adhuc dependet. Spero tamen, brevi id fieri posse. Interim sive personali inspectione Episcopi, sive consilio Canonicorum, quo semper utitur, satis tum disciplinae tum oeconomiae provisum esse videtur.
19. In Seminario clericorum sunt in praesens (15. Oct. 1919) 37 alumni Fuldenses: qui tamen numerus dioecesis necessitatibus longe par non est. Plures iam parochiae-cooperatore seu vicario, quo certe indigerent, ob inopiam sacerdotum carere debent. Praeterea sat multi sacerdotes senio confecti et viribus fracti impares omnino sunt suo muneri, hoc praesertim tempore, quo spirituales necessitates adeo auctae auxilium intensius postulant. Accedit, quod in bello 13 alumni occubuerunt.
Inter alumnos nemo admittitur, qui ad sacros ordines certo non aspirat.
Alumni externi non adsunt.
Duo alumni in Collegio Germanico instituuntur.
Iam ex anno 1890 alumni Limburgenses, defectu amplioris Seminarii proprii, Fuldae studiis vacant, in praesens numero 70. Idem permisit Ordinarius Osnabrugensis duobus suis dioecesanis, Vratislaviensis uni.
8
20. - Famuli sunt 6, famulae 5, qui prudenter seliguntur et pietatem omnino colunt.
Rem domesticam curant 8 sorores a Caritate et domum a Seminario omnino separatam inhabitant.
IV. De Pietate et Disciplina.
21. Pietas valde colitur. Omnes singulis hebdomadis confitentur et ad quotidianam Communionem generatim accedunt. Exercitia spiritualia s. Ignatii sub ductu unius Patris e Soc. Jesu per 5 solidos dies ab omnibus quotannis peraguntur, et quidem cum bono profectu.
22. Affirmative.
23. Statuta Seminarii, anno 1888 condita, revisioni proxime subiicientur, ut strictius Codici Juris Canonici conformentur. Ad reliqua affirmative.
24. Affirmative. Moderatores officium suum prudenter omnino explent, aeque a nimia severitate quam a molli indulgentia alieni.
25. Affirmative.
26. Affirmative. 27. Affirmative.
9
28. Locum non habet.
29. Alumni ex vacationibus reduces Seminarii Rectori exhibere debent testimonium clausum sui Parochi, qui ibi de moribus, vita et conversatione ac de Sacramentorum frequentia et simil. referre debet.
30. Locum non habet. 31. Locum amplius non habet.
V. De Studiis.
32. Alumni in gymnasiis publicis per novem annos et methodo in Germania usitata studia humaniora perficiunt. Praeter linguas latinam, graecam et germanicam ediscunt etiam gallicam et hebraicam, nonnulli etiam anglicam. Insuper mathesi (i. e. non solum arithmeticae elementari, sed etiam algebrae, geometriae et trigonometriae), physicae, chimiae, botanicae necnon historiae universali et geographiae dant operam. In doctrina christiana, historia ecclesiastica et apologetica a professoribis sacerdotibus rite instituuntur.
Cognitio linguae latinae in gymnasiis acquisita talis est, ut ad studia et ministeria ecclesiastica sufficiens censeri possit.
33. Studium philosophicum duobus annis, sermone generatim vulgari, partim etiam latino, secundum textum germanicum a Doctore Gutberlet (professore Seminarii) compositum
10
absolvitur, ita quidem, ut per integrum primum annum octo lectiones hebdomadariae habeantur de Logica, Metaphysica generali et Critica (seu Theoria cognitionis humanae), insuper duae <una>5 lectiones 6 de Historia philosophiae antiquae et Medii aevi; in secundo anno 5  vel 6 7 lectiones de Metaphysica speciali (Cosmologia, Psychologia, Theodicaea) et duae de Historia philosophiae recentioris et modernae.
Principia s. Thomae omnino tenentur; 24 vero theses a s. Congregatione die 7. mart. 1916 propositae explicantur veluti tutae normae directivae, ea tamen sentiendi libertate, quam inde a tempore s. Thomae, scholae diversae sibi vindicarunt et ob ipsum bonum scientiae philosophicae sibi vindicandam existimaverunt.
Aliae disciplinae profanae praeter philosophiam, cum in gymnasio absolutae iam sint (vd. num. praec.) non traduntur, sed quaedam disciplinae theologicae faciliores vel introductoriae (de quibus num. seq.)
Disceptationes scholasticae proprie dictae de re philosophica interdum, sed raro habentur; loco earum repetitiones regulariter instituuntur, in quibus difficultates sive in forma sive extra formam proponuntur et solvuntur.
Profectus alumnorum in philosophia generatim est satisfaciens, ex parte etiam bonus.
34. Studium s. Theologiae inde ab anno 1914 tribus annis absolvitur, idiomate partim vulgari, partim latino,
11
textum latinum P. Hurter S. J. in re dogmatica, P. Noldin S. J. in re morali. Summa theol. s. Thomae in manibus alumnorum non est, nisi in quantum ab auctoribus textus respicitur.
Sequentes disciplinae theologicae vel faciliores vel introductoriae inter cursus philosophicum et theologicum distribuuntur, sc. 1) Patrologia, Patristica et Lingua hebraica duobus annis Philosophiae; 2) Historia ecclesiastica duobus annis Philosophiae et 1 o anno Theologiae; 3) Apologetica 2 do anno Philos. et 1 o anno Theologiae; 4) Introductio generalis in s. Script. 1 o anno Philos. 5) Introd. spec. Vet. et Novi Test. in 2 o anno Philos.
Decursu vero trium annorum studii unice Theologici traduntur praeter dogmaticam et moralem sequentes disciplinae: S. Scriptura Vet. et Novi Test., Jus canonicum, Liturgica, Theologia pastoralis et casuistica, Padagogica [sic], Catechetica et Homiletica (utraque cum practicis exercitationibus), Oeconomia socialis.
Profectus in studiis theologicis ut num. praec.
35. Omnino affirmative.
36. Affirmative, iuxta relaxationes Germaniae Episcopis concessas, sc. alumnis quaedam diaria a Superioribus Seminarii approbata tempore recreationis tantum et nonnisi in aula quadam communi exponuntur et legi conceduntur.
37. Examina finalia fiunt: 1) sub finem cuiuslibet
12
semestris de universa materia per semestre tractata; 2) expleto cursu philosophico, itemque 3) et 4) expletis tum cursu theologico theoretico tum practico de materiis respective absolutis.
Praemia non exponuntur.
Seminarium facultate conferendi gradus academicos non fruitur.
Mos est, ut maioris spei alumni in Collegium Germanicum mittantur, ut ibi praestantiorem institutionem habeant et gradus academicos obtineant. Aliis subinde post susceptum presbyteratum et unum alterumve annum in sacro ministerio transactum conceditur, adire aliquam Universitatem, ut saltem facultatem obtineant, publice docendi in gymnasiis religionem et alias etiam disciplinas.
38. De his satis superque provisum in gymnasiis publicis, in quibus istae disciplinae iam traditae et absolutae sunt.
39. - Adest bibliotheca qualitatibus quaesitis optime praedita.
VI. De sacris ordinationibus.
40.
- Jam in ipso ingressu in Seminarium parochus domicilii uniuscuiusque alumni testimonium proferre debet de familia eius, vita, moribus, ingenio. Ante singulos ordines maiores fiunt proclamationes in respectivis paroeciis. Saepius deinde, nominatim ante Subdiaconatum Rector singulos ad se vocat, ut inquirat, quo spiritu ducantur, et ut
13
monita peculiaria, secundum id quod ipse hucusque in illo observavit, inculcet. Denique Episcopus, ad quem de his omnibus, quatenus secreto non subiacent, refertur et re – si opus iudicaverit – cum collegio professorum communicata et deliberata, candidatum vel admittit ad Ordines, vel reiicit, vel ad tempus differt.
41. - Antequam Codex Jur. Can. vigere coepit, prima Tonsura cum Ordinibus minoribus saepius conferebantur iam 1 o vel 2 o anno Philosophiae, Subdiaconatus et Diaconatus 2 o anno Theologiae, Presbyteratus sub finem cursus theologici , i. e. in fine 3. ii anni Theologiae.
42. - Episcopus saepius Seimnarium invisit, aliquoties per annum alumnos salutaribus monitis alloquitur, omnibus examinibus et hebdomadariis concionum exercitiis, quantum potest, personaliter interest.
+ Joseph Damianus
Episcopus Fuldensis
13, mittig unterhalb des Textkörpers Stempel mit Bischofswappen und Inschrift: "Episcopus Fuldensis Joseph Damianus".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"Convictus" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
3Links hds. vermutlich vom Empfänger notiert:
"15.000
4.988
19.980
21.450
66.353
127.731".
4Links hds. vermutlich vom Empfänger notiert:
"32.321
83.500
2.300
3.500
500
3.950
1.400
300
127.771".
5Hds. vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
6Hds. vom Verfasser gestrichen.
7Hds. vom Verfasser gestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Schmidt, Joseph Damian, [Kein Betreff], Fulda vom 15. Oktober 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6571, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6571. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.