Dokument-Nr. 6574

Rosentreter, Augustin: Responsum ad Quaestiones de Seminariis concernens Seminarium Dioecesis Culmensis Pelplinense. Pelplin, 04. November 1919

I
De Seminarii constitutione et aedibus:
1. Dioecesi Culmensi proprium est Seminarium majus, per Episcopum Leszczyński 1657 Culmae erectum, sed 1824 translatum est Pelplinum, simul cum Capitulo et Sede Episcopali. Magnifica ecclesia monasterii Cisterciensium Pelplinensis per gubernium sublati facta est ecclesia cathedralis. Minus Seminarium non existit.
2. Est Seminarium pro alumnis solius Dioecesis Culmensis.
3. Seminarii fabrica anno 1866 funditus renovata est, disciplinae et valetudinis tuendae legibus respondens, a vicinorum introspectu aliisque servitutibus libera atque hortis ad spatiandum instructa. Seminarium potest capere alumnos 120. Seminarium est unum aedificium, non in plura aedificia divisum.
4. Rusticationis domus non adest; spes ejusdem comparandae non existit. Alumni tempore vacationis ad suos revertuntur.
2
II.
De reditibus, expensis et oneribus.
5. Seminarii reditus sunt: ex praedio 15.000 marcarum; excensibus et canonibus 14.000 marcarum; a gubernio regio resp. nunc a republica solvuntur 22.000 marcar. Incerti seu adventitii reditus non sunt. Quidquid superest e reditibus, convertitur in sortem.
6. Pensio ab alumnis pro victu et institutione persolvitur 600 marcae a die 1. Aprilis 1919, antea 300 marcae. Aliquibus ex parte prorogatur solutio usque ad tempus post ordinationem presbyteratus susceptam.
7. Expensae fiunt: 18.000 marc. in honorarium praepositorum et magistrorum et 68.000 marc. in famulorum salarium, in alimenta omnium in Seminario degentium, in conservationem aedificii etc.
8. Seminarium aere alieno non gravatur.
9. Seminarium non tenetur oneribus Missarum neque aliis obligationibus.
10. Universa ratio introitus et exitus est: 86.000-90.000 marc.
III.
De Personis.
11. Rector est Constantinus Freder, oriundus ex Dioecesi Culmensi, natus 15. Aprilis 1854, prius jurisprudentiae operam dedit et per aliquot annos munere judicio civilis fungebatur, postea autem, absolutis studiis theologicis in Seminario Eystettensi (Bavaria), ex animo sacerdos factus est, ordinatus 19. Dec. 1897. Receptus in Archidioecesim Coloniensem atque vicarius nominatus curam animarum per quattuor annos sedulo atque laudabiliter exercebat. Deinde procurator Seminarii Clericorum Coloniensis ab Archiepiscopo electus est, quodmunus duodecim annos
3
administravit. Anno 1913 canonicus ecclesiae cathedralis Culmensis atque rector Seminarii nominatus est. Bonus est sacerdos atque demandatum sibi officium bene explere studet.
12. Rectorem in regimine adjuvant Subregens Dominik, natus 7. Nov. 1870, prudentia ac morum integritate praestans, et Praefecti ex ipsis alumnis assumpti. Subregens vices gerit absentis vel impediti Rectoris.
13. Est Magister pietatis seu Spiritualis, qui in Seminario degit; prudentia, doctrina et pietate ornatus fingendis alumnorum animis ad pietatem totus incumbit. Praeter ipsum alii confessarii idonei sunt deputati.
Spiritualis habet etiam tres lectiones per hebdomadam de Liturgica et Homiletica.
In casu necessitatis vices gerit absentis vel impediti Rectoris.
14. Magistrorum numerus par est disciplinis tradendis. Omnes in Seminario convivunt, uno, qui est Canonicus, excepto. Discipulis suis verbo et exemplo praelucent.
15. Praefectus studiorum non est.
16. Oeconomus seu Procurator patrimonium Seminarii tamquam bonus pater familias dependenter ab Episcopo et a Rectore conscientiose administrat; diligens est in adnotandis expensis, in asservando documenta etc. Curat, ut cibus sit sanus atque sufficiens necnon ut aedificium opportune reparetur.
17. Seminarium a Congregatione religiosa non regitur.
4
18. Ab immemorabili tempore Deputati pro disciplina et pro re oeconomica non exsistunt. Ordinarius consilio Vicarii Generalis et Rectoris utitur.
19. In praesens sunt 117 alumni interni, quorum numerus prorsus par est Dioecesis necessitatibus. Admittuntur tantummodo, qui ad Sacros Ordines aspirant. Alumni externi non sunt. Clerici alterius Dioecesis non recipiuntur.
Extra Dioecesim sex alumni instituuntur: Unus in Collegio Germanico, tres in Universitate Oenipontana (Innsbruck), commorantes in convictu Iesuitarum, duo in Universitate Monasteriensi (Guestfalia) studiis theologicis ad tempus operam dant, simul melius valetudinem reficere cupientes.
20. Sunt famuli 8-10, omni cura electi et caute custoditi. Moniales non sunt servitio addictae.
IV.
De pietate et disciplina.
21. Frequens confessio et frequens atque adeo quotidiana communio sunt in usu. Spiritualia exercitia quotannis ab omnibus bis peraguntur, tempore verno ineunte studiorum anno per quinque dies et tempore autumnali per tres dies.
22. Quotidie orationi mentali per dimidium horae incumbunt. Spiritualis tradit puncta meditationis atque principia ascetica.
23. Sunt statuta Seminario propria, anno 1887 secundum statuta Seminarii Fuldensis stabilita; rite servantur et adest horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus.
5
24. Alumni rite se gerunt erga Superiores, erga se ipsos, erga socios; ad officia sua implenda amore et suasionibus potius quam timore et minis adiguntur.
25. Ad servandam urbanitatem et comitatem cum modestia et gravitate coniunctam, quae in statutis praescriptae sunt, iterum atque iterum admonentur.
26. Reiecti vel dimissi ab aliis Seminariis vel ab institutis religiosis in Seminarium non admittuntur.
27. Initio belli terribilis a. 1914 exigua scandala obvenerunt, quia animi valde commoti erant, sed adhuc non habentur. Quoad alumnorum correctionem et expulsionem servantur quae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus sunt praescripta.
28. Unum est Seminarium majus, in quo simul convivere debent aetate juniores cum majoribus, sed debitae cautelae adhibentur.
29. Alumni tempore vacationis ad suos revertuntur. Cum aliquid inhonesti vel indecori contingat, parochi Ordinarium et Rectorem certiores facere tenentur.
30. Regulae a S. Sede statutae servantur, si qui cum Ordinarii venia civiles studiorum Universitates frequentant.
31. In Borussia clerici a servitio militari liberi erant excepto bello. Pro reversis ex bello statim exercitia spiritualia habita sunt.
V.
De studiis.
32 Novem annis humaniora studia iam in gymnasiis Germaniae perficiuntur, in quibus praeter
6
linguas latinam, graecam, francogallicam, anglicam et propriae nationis traduntur mathematica, physica, historia naturalis, historia nationum generalis.
33. Duobus annis (I. anno quattuor lectiones, II anno duae lectiones per hebdomadem) idiomate Germanico studium philosophiae absolvitur juxta principia S. Thomae Aquinatis et secundum normas a Congregatione propositas.
Alumni in manu habent libros, quorum auctores sunt reverendi sacerdotes: Hagemann, professor in Universitate Monasteriensi, et Stöckl, canonicus et professor in Seminario Eystettensi.
34. Quattuor annis idiomate Germanico studium S. theologiae (Dogmatica, Moralis, Pastoralis, Jus canonicum, Historia ecclesiastica, Exegesis) absolvitur secundum textus auctorum, qui excellunt doctrina et quorum laus est sentire cum ecclesia: Göpfert, professor in Universitate Herbipolitana (Würzburg) - Theologia Moralis; Specht, Rector et professor in Academia Freisingen (Bavaria) - Dogmatica; Heiner, Uditore di Rota - Ius canonicum; Marx, professor in Seminario Trevirensi - Historia ecclesiastica; Schüch, O. S. Ben - Theologia pastoralis; in Exegesi, h. e. in explicanda S. Scriptura Vet. et Novi Testamenti a professore hujus disciplinae praecipue ratio habetur operum, quae Iesuitae provinciae Germanicae lingua latina conscripserunt, praeterea adhibentur Pölzl, professor in Universitate Vindobonensi - Commentaria in Evangelia et Schäfer, Episcopus atque Vicarius Apostolicus Saxoniae - Introductio in S. Scripturam.
7
Repetitiones atque disceptationes de re philosophica et theologica saepius habitae multum ad profectus alumnorum promovendos conferunt.
35. Affirmative. Practice instituuntur in Sacris Caeremoniis in cantu Liturgico, in administratione Sacramentorum etc. etc.
36. Affirmative.
37. Examina finalia fiunt pro ascensu ad cursum superiorem et pro S. Ordinibus suscipiendis.
Seminarium non gaudet facultate conferendi gradus academicos, ad quos obtinendos praestantiores alumni frequentant pontificias studiorum universitates, sive Romae sive alibi.
38. Historia naturalis atque physica in Germania iam in gymnasiis traduntur.
39. Adest Bibliotheca ampla libris instructa sufficientibus tam pro magistris quam pro alumnis, ex Theologia, Philosophia aliisque disciplinis, ex auctoribus tum veteribus tum recentioribus.
VI.
De S. Ordinibus.
40. 41. Quoad testimonia, examina, interstitia, exercitia spiritualia etc. observantur nunc, <quae>2 a Novo Codice juris canonici praescripta sunt, reiecta quavis contraria consuetudine, quae antea vigebat.
VII
De visitatione Seminarii.
42. Ordinarius saepius per annum Seminarium invisit ac sedulo vigilat, ut praepositi et magistri officium suum rite impleant; alumnos ipse audit eosque ad profectus in studiis fa-
8
ciendos atque ad perpetuum virtutum omnium exercitium, maxime vero humilitatis, castitatis oboedientiae, caritatis erga Deum et proximum adhortatur.
Summa, qua par est, reverentia atque obsequio
subscribit
Sacrae Congregationis de Seminariis et de Studiorum Universitatibus
humillimus servus
+ Augustinus Rosentreter,
Episcopus Culmensis.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Rosentreter, Augustin, Responsum ad Quaestiones de Seminariis concernens Seminarium Dioecesis Culmensis Pelplinense, Pelplin vom 04. November 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6574, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6574. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 25.02.2019.