Dokument-Nr. 7120
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an [N. N.]
Vilnius, 05. Januar 1917

Abschrift
Admodum Reverende Domino
Decano.
Factis mutuis consiliis cum Gubernio Germanico de conscribendis libris metricalibus, supplendo litteras cursorias, die 22. Septembris 1916 sub Nr. 980 a Nobis datas, haec quae sequuntur, omnibus RRDD. Parochis et Curatis ecclesiarum in decanatu Reverentiae Vestrae communicanda, commendo:
1. Praescripta D. Germanici Supremi Ducis in Oriente, die 27 Junii 1916 relative ab libros status civilis conscribendos publicata, iuxta declarationem Gubernii Germanici, nullas novas mutationes introducere quoad personas, quae hucusque libros metricales conscribebant, et quoad districtum, ad quem iurisdictio harum personarum extendebatur.
2. A die acceptionis harum in posterum libri metricales scribendi sunt lingue latina iuxta formam a Conc. Trid. praescriptam et hucusque apud nos adhibitam, cuis specimen inveniri est in quovis Rituali Romano, vel aliam a Gubernio Germanico propositam.
Adnotatio. Insuper praeter novos libros metricales modo introductos ulterius iidem libri antiqui in omnibus continuandi sunt iuxta praescripta hucusque vigentia et a lege Rossiaca statuta.
70v

3. Inspectio et revisio librorum metricalium, sicut olim, spectat ad AARRDD. Decanos, sive Vicarios foraneos, qui hanc revisionem iunctim cum officiali respectivi magistratus civilis, facta prius conventione mutua de tempore, quo haec revisio fieri, debeat, perficere de iure tenentur.
De his itaque Te, Admodum Reverende Domine, certiorem reddentes, simul admonemus, ut tam Tumetipse, quam Parochi Tibi subiecti, sicut hucusque, ita et in posterum, libros metricales diligenter et recte hoc conscribendos curetis, attendentes ad magnum eorum valorem et ad praecavenda mala periculaque ex minus recte hoc officio exequando subeunda. Tuum praeterea, ARD., est non solum invigilare iustae huius officii in decanatu executioni, sed etiam, facta revisione, si quae minus recte diligenterque apud quosdem Parochos acta apparuerint. Nobis fideliter referre.
Administrator Apostolicus Diocesis Vilnensis Protonotarius Apostolicus Casimirus Michalkiewicz.
Secretarius Curiae J. Steckewicz pr.
Empfohlene Zitierweise
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an [N.N.] vom 05. Januar 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7120, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7120. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 10.03.2014.