Dokument-Nr. 7135
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an Gasparri, Pietro
Vilnius, 24. Mai 1917
Ad litteras de die 3 Februarii anni currentis, quas die II Martii receperam, accuratas percontationes pecuniae pro sustentando clero, ecclesiis atque religiosis Institutis Dioecesis Vilnensis in altero dimidio 1915 anni et toto 1916 anno Eminentiae Vestrae transmittere honori mihi duco. Indices pecuniae debitae lingua rossiaca, quibus versio latina adnexa est, et quidem separatim pro parte dioecesis occupata ac non occupata nec non pro provinciis Grodnae ac Vilnae facere curavi. Tota summa pro dimidio 1915 anni est 64.934 rub. 00 kop., pro anno 1916 – 125.261 rub. 12 kop. – simul 190.195 rub. 12 kop., quam summam, utpote in pecunia rossiaca enumeratam, clerus in eadem pecunia recipere sparat. Pro anno 1917 accuratas percontationes sub fine anni huius Eminentiae Vestrae transmittere curabo. Cum vero mihi nunc etiam pars occupata dioecesis Minscensis administranda concredita sit, enixe rogo, ut etiam pro clero illius sustentando pecunia transmittatur. Indices summarum nonnisi Ordinarius Mohyloviensis tradere potest, cum illae mihi omnino ignotae sint neque ob belli difficultates de illis aliquam notitiam accipere possim. Insuper benevolentia Eminentissimi Domini confisus adhuc petere ausus sum, ut, non obstante summa supra exposita, ad dispositionem meam subsidium 10 milium rubellorum transmittatur, cum hisce temporibus quam maxima sit egestas nonnullarum ecclesiarum ac ruina. Si illum acceperim, rationes debitas de usu illius suo tempore libenter exponam. Instantiae Eminentiae Vestrae ac studiis quoad pecuniae dioecesis debitae revindicationem me movent, ut pro illis summas gratias Vobis agam tum meo ipsius nomine, tum cleri dioecesani, qui revera hisce turbulentissimis temporibus in angustiis maximis positus est. Utinam Deus Optimus Maximus studia Eminentiae Vestrae ac labores donis Suis locupletet. Descriptum tandem documenti, cui Nr. C 8/8 745 geh., transmittens necessarium puto dicere, mihi cleroque magis iustum videri pensionem de fonte initio harum exposito desumere, cum summae supra numeratae nonnisi %% [sic] sint praediorum atque capitalium ecclesiarum, illaeque semper ad clerum, utpote dominum, clamant, de duobus vero fontibus pecuniam desumere nobis inconvienens censeatur. Quod vero attinet iussa Sedis Apostolicae, de quibus mentio in documento Nr. 745 est ac litteras Eminentiae Vestrae de die 24 Octobris anni praeteriti, de quibus in epistola de die 3.II.17 Nr. 25713 commemoratur illas usque hodie minime accepi.
Eminentiae Vestrae etc. C. Michalkiewicz.