Dokument-Nr. 7509
Skala, Jakob an Benedikt XV.
Bautzen, 18. April 1921
Humillime subscriptus Ordinarius temporaneus Saxoniae ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus devotissime petit:
ut vertente 7. Centenario a fundatione Capituli, quod die 26. Junii h. a. solemniter celebrabitur,
Rms. D. Nicolaus Sauer,
ad St. Petrum Budissae Can. Capitularis Cantor,
praerogativa
Praelati domestici S. T.
decoretur. – Moveor ad hanc petitionem copiosis meritis hujus viri Sedi Apostolicae admodum dediti, quae praesertim in aedificanda perpulchra ecclesia in Radibor (Lusatia) et in diuturna opera, quam prelo catholico inter Sorabos impendit, omnium opinione sibi comparavit.
Quapropter enixe rogo, ut Sanctitas Tua virum istum tali praerogativa honorans Capitulum quoque nostrum hujus honoris particeps efficere dignetur. Et Deus vitam aeternam retribuat!
Sanctitatis Tuae cum sacrato pedem osculo
humillimus et obedientissimus sevus et filius:
Jacobus Skala.