Dokument-Nr. 7518
Hergenröther, Franz an Pacelli, Eugenio
Würzburg, 17. Juni 1921

Excellentia Reverendissima et Illustrissima!
Diversis laboribus Officialatus matrimonialis oneratus tam sero casum sequentem, de quo Excellentiae Vestrae jam scripsi, expono:
Jacobus Stricker agricola, lutheranae confessionis, natione Russus, cujus avi e Germania emigrarunt, miles exercitus Russorum, in captivitatem Teutonicorum veniebat. Captivis dimissis ipse apud nos remansit et puellam catholicam in matrimonium ducere cupit; sed non constat, eum baptizatum fuisse et nullo impedimento detineri. Schedula enim statum ejus personalem indicans eum maritatum et patrem trium liberorum dicit. De hac schedula ipse affirmat, eam factam esse ex sui ipsius falso dictu et se falso maritatum finxisse, ne sicut captivi soluti ad graviores labores cogeretur. Jacobus Heimbach captivus Russus ex eodem loco oriundus in castris captivorum Hammelburg edixit, se certo scire, praefatum Stricker esse solutum. At dictus testis inveniri non potest, ut sub juramto [sic] dicta sua confirmet, et parochus loci, ubi dictus Stricker matrimonium inire cupit, tam eundem Jacobum Stricker quam dictum testem non fide dignos esse judicat, quare eidem Jacobo Stricker juramentum de statu libero deferri non opportunum videtur
26v
Domicilium praefati Stricker, ut ipse ait, est Friedenthal prope Saratow in Russia meridionali, gubernii Kubancki oblacti (?) [sic]; ipse natus est d. 19. April. 1891, erat miles regimenti 84 Scharwancki comp. 7; nomen patris Andreas. Cum nos cum patria ejusdem Stricker communicationem non habeamus, forse Excellentia Vestra auxilium praestare potest, quare Officialis Consistorii matrimonialis humillime petit, ut Excellentia Vestra in afferendis argumentis de suscepto baptismo et de statu libero dicti Stricker opem gratiosam praestare dignetur.
Excellentiae Vestrae Reverendissimae
humillimus, obsequiosissimus et devotissimus servus
Dr. Franciscus Hergenröther, canon. eccl. cath.
Officialis in causis matrimonialibus
Empfohlene Zitierweise
Hergenröther, Franz an Pacelli, Eugenio vom 17. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7518, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7518. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.