Dokument-Nr. 7861
De Lai, Gaetano an Pacelli, Eugenio
Rom, 01. August 1918
Regest
Das Schreiben des Präfekten der Konsistorialkongregation verfügte die Trennung von Bezirken der politischen Gemeinden Gladbeck und Horst, die zur Pfarrei Karnap (Erzdiözese Köln) gehörten, und die Eingliederung dieser Teile in die Pfarreien Gladbeck und Horst-Emscher (Diözese Münster).Betreff
Coloniensis et Monasteriensis dismembrationis et aggregationis
Decretum
17v
Porro, audito Rmo Nuntio Apostolico,
Monaci residente, de consulto quoque S. C. Consistorialis,
quum res in bonum animarum cedere videatur, idem Ssmus Dominus precibus annuendum censuit.
Ideoque praesenti Consistoriali decreto, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut
sua interesse praesumant, consensu, partem paroeciae Karnap, ad dioecesim Monasteriensem
pertinentem, quae civili ratione adiuncta iam est ex parte municipio loci Gladbeck et ex
parte municipio loci Horst-Emscher dismembrat et separat a paroecia sua et a dioecesi
Coloniensi et unit et aggregat paroeciis loci Gladbeck et Horst-Emscher et dioecesi
Monasteriensi, ad quam utraque haec paroecia pertinet.Praemissorum vero executionem committit R. P. D. Eugenio Pacelli, Archiepiscopo Sardiano et apud Regiam Bavariae Aulam Nuntio Apostolico, eidemque tribuit necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet ecclesiastica dignitate ornatum, onere tamen ei imposito ad hanc S. C. Consistorialem quamprimum transmittendi exemplar authenticum peractae executionis.
Contrariis non obstantibus quibusvis, etiam speciali mentione dignis.
+ C. Card. De Lai Epus Sabinen.
Secret.
+ V. Sardi Archiep. Caesar.
Adsessor