Dokument-Nr. 8558
Kakowski, Aleksander an Pacelli, Eugenio
[Ohne Ort], vor dem 09. April 1918

Nimia dioecesium in provincia ecclesiastica Varsaviensi vastitas, diuturna et systematica a gubernio schismatico Ecclesiae Polonae vexatio, cuius deploranda vestigia nunc exploramus, saeviens atrocissimum bellum, quod vastitatem et stragem vel maximam late in nostra diffundit regione, nostrae patriae Deo opitulante iam inchoata ad vitam politice independentem regeneratio et quae proxime post bellum imminet rerum socialium radicalis permutatio instantissime urgent, ut aucto pastorum numero crescat pastoralis sollicitudo resque Ecclesiae Polonae capiant desideratum incrementum atque omnia, quae illi imminent, asceantur mala.
Attamen in provincia Varsaviensi duae dioeceses pastore suo orbatae reperiuntur: Lublinensis ab anno 1914 et Janoviensis seu Podlachiensis, a Sancta Sede minime suppressa, a gubernio vero Russiaco, saeviente in ecclesiam ritus graeci persecutione, inde ab anno 1867 dioecesi vicinae Lublinensi incorporata.
Accedit, quod dioecesibus illis ad orientalem
49v
sitis plagam ex vicino russiaco territorio, ubi socialis, quae nunc saevit tempestas. Omnia divina humanaque permiscere videtur, maximum periculum imminet et quod dioeceses illae errant expositae gubernii russiaci singulari persecutioni, dum ecclesia ritus graeci ibi ferro ignique abolebatur.
Reliquae vero vastissimae dioeceses, ubi crevit enormiter populi catholici numerus, destitutae sunt episcopis auxiliariis, qui in dioecesi administranda atque visitanda opem validam episcopis Ordinariis ferre possint.
Ut hic et nunc episcoporum succedat nominatio illud quoque suadet, quod in conditionibus, quae nunc sunt, maxima ea in re Ecclesiae libertas relinquitur.
His omnibus diligentissime discussis et perpensis, unice maiorem Dei gloriam et Ecclesiae prosperitatem prae oculis habentes, omni humano postposito affectu, precibus ardentissimis lumine superno implorato, nos episcope provinciae Varsaviensis in conferentia coadunati, ut votis Sanctae Sedis ad litteras Metropolitae Varsaviensis die 7 Novembris a. c. ad Nuntium Monacensem, archiespiscopum Pacelli, datas et mediante eodem Nuntio Monacensi manifestatis satisfiat, viros ecclesiasticos pietate, morum candore, doctrina, prudentia, in rebus
50r
gerendis dexteritate eminentes ad episcopalem proponimus dignitatem et quidem:
1)1 ad sedem Lublinensem Marianum Fulman, Sacrae Theologiae Magistrum, Canonicum Calissiensem, curatum Częstochoviensem ad s. Sigismundum, virum scientia ecclesiastica, prudentia, animi fortitudine rerumque experientia conspicuum.
2)2 ad sedem Ianoviensem seu Padlachiensem Henricum Ignatium Przezdziecki, Sacrae Theologiae Magistrum, Protonotarium Apostolicum ad instar, vicarium Generalem Varsaviensem in urbe Łódź, parochum ad s. Joseph in eadem urbe, virum spiritu ecclesiastico, pietate morumque candore, doctrina et eximia rerum tum ecclesiasticarum tum civilum experientia eminentem.
3)3 ad dignitatem episcopi auxiliarii archidioecesis Varsaviensis Stanislaum Gall, Philosophiae Doctorem et in Sacra Theologia Licentiatum, Suae Sanctitatis Cubicularium Intimum, Capituli Metropolitani Varsaviensis Canonicum, Seminarii Dioecesani Varsaviensis Rectorem, zelo, pietate, assiduo labore et eximia prudentia laudabilem.
4)4 ad dignitatem episcopi auxiliarii archidioecesis Wladislaviensis Adalbertum Stanislaum Owczarek, Sacrae Theologiae Magistrum,
50v
Suae Sanctitatis Cubicularium Intimum, Basilicae Cathedralis Wladislaviensis Canonicum, Curiae Episcopalis Cancellarium, virum devotissimum, prudentia, scientia, in agendo dexteritate, laboris assiduitate eminentissium.
5)5 item ad dignitatem episcopi auxiliarii Wladislaviensis Wladislaum Krynicki, Sacrae Theologiae Magistrum, Basilicae Cathedralis Wladislaviensis Canonicum, Seminarii Dioecesani Rectorem, virum eximia pietate, laboris assiduitate, doctrina, morum suavitate excellentem.
6)6 episcopi auxiliarii Plocensis, Adolphum Szeląźek, Sacrae Theologiae Magistrum, Suae Sanctitatis Praelatum Domesticum, Basilicae Cathedralis Plocensis Canonicum, Seminarii Dioecesani Rectorem, virum zelo, doctrina, sacrorum canonum eximia experientia atque singulari laboris assiduitate laudabilem.
7)7 – episcopi auxiliarii Lublinensis, Adolphum Jełowicki, Suae Sanctitatis Praelatum Domesticum, Canonicum Capituli Metropolitani Varsaviensis, Curiae Archiepiscopalis Iudicem Surrogatum, ad ecclesiam Sanctissimae Trinitatis Varsaviae Curatum, virum pietate, zelo pastorali, rerum experientia morumque urbanitate commendatissimum.
8)8 ad dignitatem episcopi auxiliarii Sando-
51r
miriensis Paulum Kubicki, in Sacra Theologia Candidatum, Canonicum Cathedralem, Vicarium Generalem Sandomiriensem, Seminarii Dioecesani Rectorem, virum pietate, prudentia, morum suavitate rerumque experientia eximium.
9)9 ad dignitatem episcopi auxiliarii Sejnensis seu Augustoviensis Romualdum Jałbrzykowski, Sacrae Theologiae Magistrum, Canonicum Cathedralem, Vicarium Generalem, virum devotione, zelo sacerdotali, prudentia eminentem.
Quod hanc nominationem attinet, quamvis episcopus Sejnensis ea in causa non intercesserit, tamen ob debitem eius valetudinem et ob singulares circumstantias et difficultates, quibus dioecesis Sejnensis belli causa coarctatur, summopere desiderandum est, ut ibi episcopus auxiliarius designetur.
Insuper cum dioecesis Janoviensis seu Podlachiensis inde a tam multis annis sua independendi vita destituta esset atque oppidum Janów, in extremis dioecesis finibus situm, commodis communicationis viis careat, desiderandum esset:
1) ut episcopo Podlachiensi pro sede episcopali loco oppidi Janów urbs Siedlce, uti in dioecesi maxima et in centro sita, designetur.
2) ut illi ob Capituli absentiam aliquot
51v
decanis foraneis praeconisationis litteras exhibere liceat.
3) ut ad interim loco Capituli Cathedralis sex eligat, ut ss. canones expostulant, consultores.
4) ut partem archivii, dioecesim illam spectantem, e suo archivio episcopus Lublinensis reponat et episcopo restituat Podlachiensi;
5) ut episcopus Lublinensis utensilia et paramenta sacra, quae fuerint necessaria, reddat vel condonet dioecesi Podlachiensi;
6) ut, usque dum seminarii Podlachiensis plena evolutio succedat, pars clericorum Seminarii Lublinensis, rato habito populationis numero, educetur pro Podlachiensi dioec.
Haec humillime Sanctae Sedi proponendo conferentia episcoporum firmissimam spem fovet hanc Sanctam Sedem, cui populus polonus tot nominibus sit devinctus et unde in suis calamitatibus, undique illum prementibus, auxilium et robur invictum atque optimas in suis tribulationibus hauriret et hauriat consolationes, praesertim hoc ingruente et saeviente bello, pro suo singulari in nationem amore non dedignaturam quantocius viduatis ecclesiis
52r
suos providere pastores.
+ Alexander Kakowski
Archiepiscopus Varsaviensis
+ Stanislaus Zdzitowiecki
Episcopus Wladislavien seu Calissien
+ Antonius Julianus Nowowiejski, Epps. Plocen.
[ein Name unlesbar]
1An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam I".
2An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam II".
3An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam III".
4An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam IV".
5An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam V".
6An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam VI".
7An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam VII".
8An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam VIII".
9An dieser Stelle hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand notiert: "additam IX".
Empfohlene Zitierweise
Kakowski, Aleksander an Pacelli, Eugenio vom vor dem 09. April 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8558, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8558. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 17.06.2011.