Dokument-Nr. 8584
Voldemaras, AugustinasPuryckis, Joseph an Benedikt XV.
Berlin, 12. Mai 1918

Beatissime Pater!
Post multos longae oblivionis annos res publica Lituana hisce maximi atrocissimiqui [sic] post hominum memoriam belli temporibus pristinam libertatem suam recuperavit. Id factum est hoc modo.
Anno 1917 civibus lituanis in comitia Vilnam convocatis mense septembri Senatus Lituanus, qui nostra lingua Lietuvos Taryba appellatur, electus est, qui summae rei praeesset. Isdem comitis populus Lituanus scivit, ut Senatus summam curam adhiberet, ut Lituania nulli aliae rei publicae subiecta sui iuris fieret. Ut primum fama per totum orbem terrarum divulgatum est, quid Vilnae actum esset, maximo cum gaudio assensi sunt omnes lituani, qui extra fines patriae vitam degunt, cum lituanis semper in votis fuisset clarissimam olim rem publicam lituanam liberam esse oportere. Quae vota omnium lituanorum secutus Senatus die 11 mensis decembris 1917 a. decrevit, ut Lituania absoluta ab omnibus vinculis, quibus cum Russia iungebatur, in futurum sui iuris esset. Alio senatus consulto, facto die 16 mensis februarii 1918 a. cautum est,ut ad ordinandam intus civitatem comitia maxima, quae francogallica lingua la Constituante nuncupantur, convocarentur. Quibus rebus actis Senatus Lituanus legatos ad vicinas civitates mittere statuit qui peterent, ut Lituania in communionem gentium acciperetur. Qui in Germanium cum venissent Cancellarius rei publicae Germanicae iussu ac verbis
48r
Imperatoris Gulielmi die 23 Martii declaravit se Lituaniam ut rem publicam sui iuris agnoscere. Multis rebus legati nostri impediti sunt quominus alias quoque civitates adirent ut idem peterent.
Quae cum ita essent, Senatus Lituanus aliis rebus ordinandis operam navare coepit. Atque ei ut curarum maxima cura religionis occurrit.
Sanctitas Tua non ignorat populum lituanum fidei catholicae semper addiictissimum [sic fuisse atque esse. Quin etiam exeunte saeculo decimo nono sub dominatione russorum lituani sanguine suo id testati sunt. Longum est persequi, quae mala ecclesia catholica sub iugo russorum in Lituania perpessa sit. Quibus malis sanandis nunc primum Lituania sui iuris facta operam dare potest.
Sed non solum externis, verum etiam haud scimus an non magis internis malis ecclesia lituana laborat. Inter haec mala primo loco omnes polonizantes cum ecclesiastici tum laici ponendi sunt, qui non tam rem divinam, quam polonicam amplexi, ecclesiam catholicam eversuri sunt, nisi cito subveniatur. Atque in primis in dioecesi Vilnensi status ecclesiae deplorabilis est. Conantes enim ex litanis [sic] polonos facere polonizantes iam pridem in potestate sua cum seminarium dioecesanum, tum capitulum habent, unde omnes Lituani, quoad eius fieri potest, excludunter [sic]. Quibus sua iura vindicantibus omnimodo resistitur. Sed haec antiqua missa facimus, praesertim cum satis copiose pluribus libellis ad Sedem Apostolicam datis descripta sint.
Illud vero recens nequaquam tolerandum est, quod polonizantes auctoritate ecclesiastica usi praeeunte Administratore
49r
Apostolico rev. C. Michalkiewiczio multas terra [sic] Lituaniae una cum capite eius Vilna a civitate lituana avellere conantur, ut easdem Poloniae adiungant. Qui rei saecerdotes [sic] lituani cum resisterent, poenis gravioribus ab Administratore Michalkiewiczio affecti sunt. Ne plura dicamus, his aliisque eiusdem generis actis a polonizantibus, eo ventum est, ut ecclesia in dioecesi Vilnensi in anarchiam prolapsa sit. Administrator vero Apostolicus Michalkiewiczius, cum sciat se brevi a gubernaculis ecclesiae amotum iri, eo impensius polonizantes adiuvat.
Porro nequaquam aspernendum est tertium malum, quod ecclesiae a socialisno imminet. Quod cuius modi sit, paucis lubet ostendere. Iuventus lituana, quae optima adminicula ecclesiae esse potest, propensior est ad hanc doctrinam amplectendam, praesertim cum videat rem lituanam ab ecclesia catholica opprimi. Homines vero rustici, qui tot tantaque Mala hoc bello perpessi sunt patiunturque libenter haurient auribus animisque doctrinam, quae finem malorum allatura videtur. Quae doctrina eo carior videbitur, quod sermone patrio praedicabitur, qui semper animos audientium quadam dulcedine afficit ideoque plurimum ad persuadendum valet.
Sed de omnibus his rebus Senatus Lituanus copiosius cum Sede Apostolica aget creatis magistratibus, quod certis de causis nondum fieri potest. Quae nunc iam ad medenda ecclesiae Vilnensis mala fieri possunt, sunt haec. Imprimis statim amovendus est Administrator Apostolicus reverendissimus Cas. Michalkiewiczius neque quisquam alius ei substituendus, episcopus lituanus creandus. Si enim novus administrator eligeretur nullo modo collapsam disciplinam restaurare posset, quippe cui
50r
auctoritas deesset. Etiam impemsius polonizantes anniterentur ut administratorem sibi parum idoneum, quam primum possent, everterent, quod spes subesset eo amoto alium venturum sibi commodiorem.
Diu agitavit Senatus Lituanus hanc rem sermonibus. Denique optimum factu ei visum est Tuam Sanctitatem etiam atque etiam rogare, ut canonicum capituli Samogitiensis rev. Constantinum Olsauskis-Olsevski episcopum Vilnensem faceres.
Cur hunc potissimum episcopum habere velimus, paucis ostendemus. Nihil decimus de integritate eius vitae ac morum, cum haec Sedi Apostolicae nota sint. Breviter perstringemus alias eius virtutes bene meritaque. Atque in agendo est canonicus Olsauskis ita strenuus, ut diem perdidisse arbitretur, quo nihil insignius egisset. Ita factum est, ut plurimas societates catholicas vel fundaverit, vel ordinaverit, vel regat. Quin etiam hoc ipso tempore summam operam dat, ut catholicas parsimoniae trapezas fundet.
Quantum vero huius belli temporibus praestiterit, ut populum nostrum gravissimis calamitatibus afflictum sublevaret!
Coactus patriam relinquere totum poene orbem terrarum peragravit ubique auxilium nostris misseris civibus quaerens. In his peregrinationibus adiit Sanctitatem Tuam in re nobis valde necessaria, ut diem constituere dignaveris, quo die in omnibus ecclesiis orbis terrarum collecta lituanis iuvandis fierent.
Deinde inest Olsauskiso mira comitas, quae ad animos ei conciliandos plurimum valet. Propter hanc comitatem
51r
magna eius auctoritas erat apud operarios temporibus prioris belli civilis russici anno 1905 indeoque potuit continere eos in officio.
Iam vero in populo erudiendo litterisque imbuendo quantam operam navaverit quis est qui ignoret. Olsauskisi opera factura est, ut societas lituana instructionis publicae Sol (Saule) vigeat uberimosque fructus ferat.
Qua vero auctoritate apud clerum sit, apparet ex eo, quod societati sacerdotum dioecesanae ab ipsis praefectus est.
Non desunt sane ei quoque obtrectatores praesertim ex eis hominibus, quibus res lituanae maxime displicent, sed nemo audet oppugnare eum palam, cum nihil habeat, quod ei obiciat.
Hasce propter virtutes videtur nobis Olšauskis maxime idoneus cui grave onus regendae ordinandaeque dioecesis Vilnensis iniungi possit. Quod facere ut velis, rogamus etiam atque etiam verbis Senatus Lituani Tuam Sanctitatem
Legati Senatus Lituani:
Obboedientissimi Tuae Sanctitatis filii in Christo
Prof. A. Voldemar
Dr. Joseph Puryckis
Empfohlene Zitierweise
Voldemaras, Augustinas an BenediktXV. vom 12. Mai 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8584, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8584. Letzter Zugriff am: 12.12.2024.
Online seit 17.06.2011.