Dokument-Nr. 8596

Stumpf, August: In causa incursionis machinarum bellicarum ex aere contra urbem Karlsruhe in festo Corporis Christi anni 1916. Karlsruhe, 13. Juni 1918

Reverendissimo Ordinariatui obsequentissime refero:
1) Coetus parochorum urbis Karlsruhe motu proprio iam anno 1915 consilium inierat omittendi durante bello processionem sollemnem publicam in festo Corporis Christi propter periculum ex incursionibus machinarum volatilium bellicarum. Per magistratum civilem vel militarem processio interdicta non erat. Habebantur vero processiones intra moenia ecclesiarum.
2) Incursio machinarum volatilium bellicarum die 22. Junii 1916 accidit hora 310  min. usque 345  min. post meridiem. Circiter 35 pyroboli in toto eiecti sunt; quorum fere 9 ceciderunt in silvam Hardt appellatam et in villas sitas in via Moltke; 7 in partem urbis meridionalem – occidentalem, ubi plerumque officiales necnon cives domicilia habent; 5 in partem urbis orientalem, quam maiore ex parte operarii et pauperes incolunt; ceteri missi sunt in viam valde frequentatam appellatam "Ettlinger Straße" et in campum nundinis deputatum, in quo circus Hagenbeck tunc collocatus fuit. In circum ipsum pyroboli non ceciderunt. Infortunium maximum accidit in via "Ettlinger Straße" iuxta campum nundinis deputatum, quae diei festivi causa a multis peregrinis ad Stationem maiorem ferroviae properantibus vel inde venientibus tunc frequentabatur; quare inter homines, quibus damnum hac incursione illatum est, tot sunt, qui in urbe Karlsruhe non habitabant. In toto in illa via atque in campo adiacente circa 210 homines damnum rettulerunt, quorum 100 mor-
42v
tui sunt. Etiamsi respectu nonnullorum dubitari potest, an per vim aeris pyrobolis moti aut per impetum multitudinis fugientis perierint, longe maximi pyrobolorum particularis necati sunt. Numerum eorum, quibus in aliis locis damnum illatum est, aestimo ad 56, nempe 20 necatos necnon 36 vulneratos.
3) Ratione festi Corporis Christi viae illa ipsa hora maxime frequentabantur. Namque hora tertia post meridiem functiones sacrae festi, quae post meridiem habentur cum maximo populi concursu, vix dum finitae erant. Per campum nundinis deputatum transeunt viae ad Stationem maiorem ferroviae necnon ad hortum publicum urbis; omnes scholae propter festum ferias agebant, item omnia mercatorum negotia clausa erant.
4) Obiecta maioris momenti pro bello gerendo proxime locis, in quibus homines perierunt, non erant.
5) Eorum, qui necati vel vulnerati sunt, fere media pars catholici fuerunt.
A. Stumpf, parochus.
Empfohlene Zitierweise
Stumpf, August, In causa incursionis machinarum bellicarum ex aere contra urbem Karlsruhe in festo Corporis Christi anni 1916, Karlsruhe vom 13. Juni 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8596, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8596. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 02.03.2011.