Dokument-Nr. 8778
Siegert, Karl HugoKlein, Franz an Benedikt XV.
[Würzburg], vor dem 24. Juni 1921

Beatissime Pater.
Universitatis Herbipolensis studiosi coadjuti a reverendissimo episcopo Herbipolensi Sanctitatem Vestram extraordinariis his precibus audent adire:
Et coacti inopia in dies crescente et persuasi, quod operi suo in primis gravissimo suffecturi esse non possent nisi ipsi saluti suae consulerent, cum germanici tum Herbipolensis universitatis studiosi jam diu id spectaverunt, ut meliore loco essent Academiae cives. Inopia rerum ad vitam degendam maxime necessariarium opibus quae ex civium facultatibus sumuntur exhaustis studiosi proximo tempore tam graviter premuntur, ut haud pauci, immo permulti eique et ingenio et moribus maxime excellentes ut parvis opibus praediti litterarum studio non abstinere possint. Summa enim inopia oppressi hodie homines modicae fortunae, cuius ordinis ante bellum dimidia pars usque ad 80 partes omnium studiosorum erant eique quasi propugnaculum contra homines eversionem rerum publicarum ecclesiaeque molientes, ea utuntur fortunae conditione, ut filios quamvis bonae indolis studiorum causa universitatem petere pati non iam possint. Qua re quanto periculo versentur patria natio litterae humanitas perspectum habentes studiosi ipsi fortunae suae consulere coeperunt. Instituta huius rei causa hoc loco ordinata ut
191r
adhuc nascentia maxime periclitantur. Ut cibus enim praebeatur studiosis mensa academica instituta et rector magnificus et studiosi a civibus Herbipolensibus quamvis occupatis tamen egregie liberalibus petiverunt, ut beneficiis sponte datis opus coeptum fundarent. Sed exspectationi non totum responderunt 50.000 M fere, quae redierunt, quae summa nihil valet pro ea quae mensae academicae instruendae desideratur. Culina enim et cenatione instructa et supellectile comparata opes nostrae haustae sunt, quo factum est, ut nunc, cum cibum ipsum praebituri sumus ad comparandos victus maxime necessarios denuo magnis opibus expeditis opus sit. Cibo enim 500 studiosis per tres menses praebundo exiguntur:
2.250 kg carnium, quarum singula kg 22 M = 49.500 M
450 kg adipis, cuis singula kg 28 M = 12.600 M
2.250 kg leguminorum, quorum singula kg 4 M = 9.000 M
9.000 kg olerum, quorum 50 kg 40 M = 7.200 M
900 kg marmeladae, cuius singula kg 12 M = 10.800 M
1.800 kg orycae, cuius singula kg 7 M = 12.600 M
4.500 kg farinae, cuius singula kg 10 M = 45.000 M
146.700 M
Quo accedunt sumptus condimentorum, ovorum, lactis emendorum reliquarumque rerum, quibus quamvis magna parsimonia adhibita summa haud minor quam ille supra dicta efficiatur. Pro quibus impendiis minimi sunt reditus.
Quae cum ita sint, civium nostrorum, ut supra diximus, opibus exhaustis clementiae Sanctitatis Vestrae
191v
confisi neque unquam opem Sanctitatis Vestrae frustra esse imploratam persuasi, ne sibi desis angustia rerum laborantibus Sanctitatem Vestram quamvis precibus fatigatam obsecrantur ad pedes Sanctitatis Vestrae provoluti studiosi Herbipolenses
Franz Klein
candidatus iuris et secretarius unionis universalis Universitatis Herbipolensis.
Karl Hugo Siegert
cand. medicinae
praeses unionis universalis studiosorum Universitatis Herbipolensis.
Empfohlene Zitierweise
Siegert, Karl Hugo an BenediktXV. vom vor dem 24. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8778, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8778. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 20.01.2020.