Dokument-Nr. 8787
Deitmer, Joseph
an Pacelli, Eugenio
Berlin, 19. Oktober 1921
Desdemona Gromelski in via Apostoli Pauli Nr 34/11 habitans, est vidua acatholica; erat copulata cum magistratu urbano catholico, qui ante plures annos defunctus est; Filius eorum anno 1913 defunctus, in religione catholica baptizatus et educatus esse videtur. Vidua una cum aegrota filia et sorore rem familiarem administrat.
Stpendium ab urbe viduae solutum ad victum non sufficit nedum ut aliquid ad impensas in curationem filiae (tuberculosae) solvere possit.
Tempore belli vidua necessitate coacta in aliqua cancellaria laboraverat, nunc autem viri ex militia redeuntes in locum eius successerunt; vidua ipsa aegrota occupationem invenire non potest.
Cum angustiae in hac familia vere miserabiles sint, subsidium de 1.000 M commendari potest.
Princ. Eppiscopi Delegatus
Deitmer
Protonotarius Apostolicus