Dokument-Nr. 9031
Pius VII. an [Unbekannt]
Rom, 21. April 1801
1
explicatum, illic componerent, ne longi itineris
laborem, et discrimina perferre homines cogerentur. Quam nos quidem consuetudinem prae
oculis habentes, non gravate tua postulata, Venerabilis Frater, accepimus. Expositum namque
nobis nuper tuo nomine fuit, Te, iuxta Sacrosancti Concilii Tridentini Praecepta, et fel.:
rec.: Benedicti PP. XIV Praedecessoris nostri Constitutionem „Quamvis" Diei XXVI Augusti
anni MDCCXXXI. Iudices Pro-synodales cum Capituli tui consilio delegisse Dilectos Filios
Praelatum, et Canonicum de Blancha, Praelatum Fromm modernum archipresbyterum Ecclesiae
Sancti Nicolai Vratislaviae, Canonicum Seydelium in civitate Neisse: iis porro Te ipsum
cupere, enixeque orare ut causae adpellationum in tertia instantia, quae ad hanc Sanctam
Sedem dispositione divina, traditione, et consuetudine Maiorum, et canonica etiam
auctoritate spectant, pro Dioecesi Wratislaviensi tua iam nunc commitantur a nobis, ob
tantum quippe terrarum interiectum spatium, quo seiungimur. Nos igitur tuis votis benigne
annuere volentes, deque designatorum Iudicum fide, innocentia, doctrina, constantia
caeterisque virtutibus ad tantum oneris sustinendum necessariis, confisi, atque illos vero a
quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis
sententiis, censuris, et poenis a Iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si
quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum pretium dumtaxat consequendum harum sene
absolventes, et absolutos fore censentes, illos ipsos superius commoratos in Iudices
adpellationum in tertia instantia pro tua quidem Dioecesi tantum, ut dictum est; intraque
eius fines, constituimus auctoritate Apostolica tenore praesentium, ac deputamus, eosque
causas omnes, in quibus adpellatio eius generis interposita ad hanc Sanctam Sedem fuerit,
aut interponetur deinceps, cognoscere, et definire ad quinquennium proximum a die datae
praesentium computandum nisi 2
id forte spatii Nobis, et huic
Sanctae Sedi Apostolicae deminuendum esse interea aliquando visum in domino fuerit,
concedimus, et indulgemus, iisdemque cum iurisdictionem ad hoc opportunam, et necessariam,
tum honores, et privilegia, et emolumenta omnia Iudicibus eiusmodi adtribui consueta, ad
tribuimus. Quocirca Fraternitati tuae, et Venerabili Fratri Episcopo, qui Tibi est vicinior,
et dilecto Filio Canonico tuae Cathedralis Ecclesiae Seniori committimus, et mandamus, ut
vel omnes una, aut vestrum aliquis, per vos ipsi, aut per alium, recepto ante nostro, et
Sanctae Romanae Ecclesiae nomine, ab praedictis Iudicibus iuramento solito de fideliter
gerendo munere sibi imposito, eos, auctoritate nostra adsumpta, ad eiusmodi officium,
eiusque liberum exercitium, et coetera ipsis concessa omnia admittatis, utque ab aliis
admittere faciatis, contradictores quoslibet, et rebelles per sententias, censuras, et
poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna Iuris, et facti remedia, appellatione postposita
compescendo, legitimisque super his habere servatis processibus, censuras, et poenas ipsas
etiam iteratis vicibus adgravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii
saecularis. Non obstantibus constitutionibus, et Ordinationibus apostolicis, coeterisque
contrariis quibuscumque.Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die XXI Novembris MDCCC. Pontificatus nostri anno Primo.