Dokument-Nr. 9032
Pius VII.: [Kein Betreff], 12. Januar 1804
Ex Apostolicae potestatis plenitudine Nobis tamquam B. Petri Successoribus in bonum Ecclesiae divinitus tradita ea quandoque sanamus, quae minus legitime ac valide facta esse nove-
11
rimus, quum praesertim
bona fides intercesserit. Iamvero exponendum Nobis curavit Venerabilis Frater hodiernus
Episcopus Wratislaviensis, diligenti instituto examine compertum esse Tribunalia, sive ut
vocant Consistoria secundae ad tertiae instantiae in Diocesi Wratislaviensi constituta pro
matrimonialibus aliisque gravioribus ecclesiasticis controversiis explicandis, ac
definiendis nulla muniri Apostolicae Sedis auctoritate ad sententias legitime proferendas,
quare ad bonum ac tranquilitatem fidelium in ea diocesi degentium, atque attenta bona fide
iudicum ac partium quae ad memorata tribunalia questiones detulerunt, dictus Venerabilis
Frater Episcopus Wratislaviensis enixe a Nobis petiit, ut sententias illegitime prolatas
auctoritate Nostra sanare benigne velimus. Nos igitur iustis hisce rationibus permoti
porrectis huiusmodi precibus adnuere volentes, omnesque ac singulos, quibus hae Litterae
favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, et
interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de
causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore
censentes sententias quaslibet in ecclesiasticis iudiciis a Tribunalibus seu Consistoriis
secundae ac tertiae instantiae in dioecesi Wratislaviensi constitutis hucusque prolatas et
legitimae iurisdictionis defectu laborantes hac tantum ex parte Apostolicae Nostrae
Auctoritatis plenitudine sanamus ac convalidamus, et ab omnibus ad quos spectant, tamquam
legitimas ac validas observari iubemus. Non obstantibus Apostolicis Constitutionibus et
Ordinationibus aliisque speciali licet mentione dignis in contrarium facientibus
quibuscumque.Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Ianuarii MDCCCIV. Pontificatus Nostri anno Nono.