Dokument-Nr. 9033
Pius VII. an [Unbekannt]
Rom, 10. Juni 1806
13
Vraatislavien.
Tantum, et intra eius limites cum omnibus iurisdictionibus privilegiis, et emolumentis
solitis, et consuetis ad decennium proximum dumtaxat, auctoritate Apostolica tenore
presentium constituimus, et deputamus, dictis Praelato Canonicis, et archipresbytero omnes
cuiuscumque generis causas civiles, criminales, mixtas, et matrimoniales, in quibus
appelllatio ad hanc Sanctam Sedem interposita fuerit, aut interponetur deinceps, audiendi,
cognoscendi, et fine debito terminandi quacumque necessariam, et opportunam facultatem
auctoritate, et tenore presentis tribuimus, et impertimur. Quare Fraternitati Tuae et
Venerabili Fratri Episcopo, qui Tibi est vicinior, ac dilecto Filio Canonico istius
Cathedralis Ecclesiae Seniori per Presentes committimus, et mandamus, ut vel omnes simul,
vel vestrum aliquis per vosmetipsos, aut per alium, recepto prius in Nostro, et huius, Sedis
nomine a dictis Iudicibus iuramento in forma solita praestando de huiusmodi munere recte,
fideliterque gerendo ad huiusmodi officium, eiusque liberum exercitium admittatis, atque ab
aliis omnibus recognosci faciatis, contradictores, et rebelles quoslibet per sententias,
censuras et poenas ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione
postposita, legitimisque super his habendis servatis processibus censuras, et poenas, ipsas
etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii
saecularis. Non obstantibus constituionibus, et ordinationibus Apostolicis, coeterisque
contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die X Iunii MDCCCVI Pontificatus Nostri Anno Septimo.