Dokument-Nr. 9078

Ferrari, Luigi: Ex Audientia SSmi., 01. September 1858

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia PP. IX enixis precibus annuens Episcopi Wratislaviensis, per Apostolicas Litteras annulo Piscatoris obsignatas, ac die 12 Iannuarii 1855 editas, et incipientes- Paterna ducti charitate- benigne indulsit, ut in Wratislaviensi Dioecesi praefinito temporis spatio Apostolicum constitueretur tribunal, in quo ecclesiascticae causae in secundo iurisdictionis gradu possint cognosci ac definiri; itemque nonnulla alia concessit circa tertium iurisdictionis gradum. Quamquam autem per easdem Apostolicas Litteras provisum sit quoad modum alios eligendi iudices in eorum locum, qui sive ob recusationem, sive ob partium suspicionem a iudicando se abstinent; minime tamen cautum fuit, quando Iudex designatus ob causas canonicas a iudicando sponte se abstinere censuerit. Itaque Sanctitas Sua referente me infrascripto Secretario S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis extraordinariis praepositae, attentis peculiaribus circumstantiis animum suum moventibus, et ne fideles in provocationibus deferendis detrimenti aut incommodi quidquam experiantur, benigne concessit, ut in casu commemorato. nimirum quando iudex designatus ob causas canonicas a iudicando sponte se abstinet, alius eligatur, Iudex ad tramitem paragraphi earundem Lit-
22
terarum Apostolicarum, qui incipit - Ne vero ex recusationibus iudicum deputatorum etc. - Super quibus Eadem Sanctitas Sua hoc edi mandavit decretum, et in acta superius memoratae Congregationis referri. Contrariis quibuscumque minime obfuturis.
Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis die, mense, et anno praedictis.
Pro Domino Secretario
Aloisius Ferrari Subsecretarius.
Empfohlene Zitierweise
Ferrari, Luigi, Ex Audientia SSmi. vom 01. September 1858, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9078, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9078. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 25.02.2019.