Dokument-Nr. 9476
Godlewski, Franciszek Ksawery an Benedikt XV.
[Ohne Ort], 13. November 1917

Sanctissime Pater!
Uxor mea, Ianina (Ioanna) Golewska, de gente Iżycka, Iudicio Episcopali Lublinensi delationem obtulit, cuius exemplo deprecapatur, ut vi sententiae iudicialis separationem ad tempus indefinitum culpa mea obtineret. Die 20 iunii an. 1916 sententia prolata est, quae votorum uxoris nullam rationem habuit. Iudicium vero Archiepiscopale Varsaviense, ad quod uxor appellationem interposuit, votis ipsius annuit et die 16 iunii an. c. separationem ipsi ad tempus indefinitum culpa mea concessit. Cum vero
74v
in sententia Iudicii Archiepiscopalis Varsaviensis nullo modo acquiescere potuissem, Tuum, Sanctissime Pater, Tribunal III-iae instantiae appellare consilium inii.
Habita vero ratione quod causa nostra a m. aprili 1913 an. in iudiciis agitur, quod versio voluminum crassorum causae in latinum et in universum in alias linguas faciltates meas pecuniarias accedit, quod litterarum commercium et in universum commercia humana in tanta temporum iniquitate admodum ardua evaserunt et interdum nullo modo fieri possent, quod his rebus imparem me omnino censeo ad cau-
75r
sam Romae agendam, quapropter ad pedes Tuos, Sanctissime Pater, provolutus supplex rogo, ut Iudicio Episcopali Vladislaviensi negotium causae in III-ia instantia via appellationis gerendae necnon sententiae proferendae benignissime committere digneris.
Iudicium Episcopale Vladislaviense aeque ac Varsavia in occupatione Regiminis Caesareo-Germanici habetur, proxime Varsaviam est situm et via ferrea brevissime cum Varsavia iunctum est. Iudicium Episcopale Vladislaviense, in quantum scio, pro causis matrimonialibus Archidioecesis
75v
Varsaviensis tamquam Iudicium Delegatum Apostolicum habetur
humillimus servus
Franciscus Godlewskj.
die 13 novembris 1917 an.
74r, oben links, hds. von unbekannter Hand vermerkt: "-b-"; 74r, unten links hds. von unbekannter Hand: "55582"; daneben von weiterer unbekannter Hand: "V°. 3787"; daneben Stempel: "IIIe 26983 17".
Empfohlene Zitierweise
Godlewski, Franciszek Ksawery an BenediktXV. vom 13. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9476, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9476. Letzter Zugriff am: 27.12.2024.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 10.03.2014.