Dokument-Nr. 9795
Luible, Anton
an Pacelli, Eugenio
Dillingen, 31. August 1922
Reverendissime Domine!
Mirum quantum nos gaudio affecit magnificum Sanctitatis Suae donum ad ecclesiam in Zell aedificandam tanta liberalitate et benevolentia transmissum. Accedit quod pecuniam primo quoque tempore assignatam illico ad varias res licuit impendere. Gratiam igitur perpetuam habebimus augustissimo Donatori et quantum poterimus per assiduas preces gratiam ei referre volumus, ut divinus Dominus et Salvator noster, cuius in terris tam fideliter vicem gerit, ei largissimam benedictionem retribuat.
Audemus hoc eo certius sperare, quia Sanctitas Sua divinissimum cor Jesu, omnis suavitatis et misericordiae fontem, tantopere imitatur in suscipiendis pauperculis surdis et mutis. Iis enim benignissimi
82r
Salvatoris auxilium et consolatio minime defuit. Utinam
Deus preces nostras exaudiat, quas pro Summo Gubernatore navem Ecclesiae per turbidos
fluctus huius aetatis dirigente effundimus, exaudire dignetur.Rogamus ergo humiliter Excellentiam Tuam, ut de hac sincera gratissimi animi significatione Sanctitatem Suam certiorem velis reddere. Neque vero omittimus etiam Excellentiae Vestrae debitam gratiam habere. Ipsius enim beneficio hoc debemus, quod tam celeriter et tam largiter id quod petieramus impetravimus.
Persevero in summo obsequio
Excellentiae Vestrae
devotissime addictus
Dr. phil. Antonius Luible
director eppalis.