Dokument-Nr. 9797
Meier, Balthasar an Pius XI.
München, 27. April 1922
Sanctitati Tuae apostolicae, quae sequuntur, humillime propono:
Munere parochi militum consiliariique spiritualis praefecti Bavariae militaris fungens assecutus sum, ut parochia militum Monachii – unica in Bavaria – erigeretur. Eccle-
152v
sia vero militum deest; quare officia divina aut sub divo aut in ecclesia nimis distanti fiunt eaque adientes tres horas impendere coguntur. Rebus sic stantibus cura animarum fungi ex parte difficile ex parte impossibile est. Consentiunt huic iudicio magistratus ecclesiastici et militares, imprimis archiepiscopus Monacensis et Frisingensis Eminentissimus Faulhaber, Cardinalis ecclesiae Romanae.Quare construere ecclesiam militum dira necessitas est, approbata ab archieppo ministerioque rerum militarium. Magistratus vero publici ad aedificandam ecclesiam legibus non tenentur. In Bavaria enim cura militum spiritualis ad Ordinarium loci pertinet, non ad capellanum maiorem castrensem; quare aedificare ecclesiam militum in Bavaria ad communitatem fidelium valde indigentium spectat.
Ministerium rerum militarium aedificium quidem aptum, quod in ecclesiam transformari potest, me petente gratis obtulit, cuius vero transformatio sumptum nimis magnum – circa 800.000 Mark – communitati fidelium imponit. Quare fieri
153r
non potest, quin liberalitas adeatur publica.Ubique terrarum liberalitas sedis apostolicae nota est. Quamobrem et ego ad pedes Sanctitatis Tuae apostolicae provolutus auxilium aliquod ad aedificium in ecclesiam transformandum petere audeo addens fore, ut beneficium a Sanctitate Tua concessum gratias omnium copiarum in Bavaria degentium exigeret.
In profundissima reverentia
Sanctitati Tuae apostolicae
devotissimus
Meier Balthasar.