Dokument-Nr. 9908
Henle, Antonius von
an Benedikt XV.
Regensburg, 15. Februar 1921
Antonius de Henle, Episcopus Ratisbonensis Sanctitati Vestrae humillime exponit:
In civitate Amberg, dioec. Ratisbonensis in Bavaria, una tantum exstat parochia ad S. Martinum pro 23.380 incolis catholicis. Curam animarum tanti numeri exercent 1 parochus et 7 cooperatores. Adsunt praeterea 6 beneficia saecularia in ecclesia parochiali ad S. Martinum, ad quae propter penuriam sacerdotum et tenuitatem proventuum praesertim hoc tristi tempore beneficiarii canonice institui nequent. Insuper haec beneficia non sunt strictim curata, sed obligant ad celebrandas missas certis horis in ecclesia parochiali secundum turnum
1v
et ut beneficiati in
audiendis confessionibus auxilium praebeant.Iam pridem parochiani ipsi et parochus deliberabant, quomodo tanta parochia dismembrari posset ita ut nova parochia oriretur et alter parochus cum aliquibis sacerdotibus auxiliariis saluti animarum provideret.
Sed quia talis dispartitio propter magnas et multas expensas videbatur civibus Ambergensibus pro tempore impossibilis ad me humiliter infrascriptum accesserunt rogantes
ut unum beneficium ad ecclesiam S. Martini spectans transferatur ad ecclesiam cum titulo Sanctissimae Trinitatis in suburbano civitatis Amberg et in ea-
2r
dem parochia sitam, apud quam functiones parochiales per
beneficiatum huc transferendum exerceantur cum majore utilitate animarum, quae ad hanc
ecclesiam filialem Ss. Trinitatis facilius accedere possent. Ecquidem huic parti
incolarum pauperum et labore manuum viventium consentire et beneficium adhuc incuratum pro
semper curatum declarare et transferre velim.Obstare tamen videtur can. 1426 codicis jur. can., quia ecclesia, in qua illa 6 beneficia ex anno 1717 de aliis 27 antiquis unita et errecta erant, non est collapsa sed bene restaurata, quare unum ex iis inde transferri non potest nisi auctoritate Sedis Apostolicae.
Insuper jus praesentandi ad haec beneficia exercebant ex anno 1717 alternatim Rex Bavariae et magistratus civilis Ambergensis. Dictus magistratus jure suo non cedet et Ministerium status Bavariae adhuc propter hoc beneficium interrogare distuli. Commutatio dicti beneficii ex incurato in curatum
2v
et insuper translatio in alteram
ecclesiam aequalis novae fundationi vel saltem similis videtur. Quare intuitu can. 1450
§1 et can. 1451 cod. jur. humillime peto, ut Sanctitas Vestra decernere
dignetur:1.o an ad translationem unius beneficii in Amberg de ecclesia parochiali in ecclesiam Ss. Trinitatis et ad commutationem ejusdem beneficii in curatum licite procedi possit?
2.o an jus presentandi in posterum Episcopo Ratisbonensi reservari debeat, vel an dictum jus maneat et pro futuro (loco Regis) potestati civili in Bavaria et alternative magistratui Ambergensi.
Quibus relatis pedes Summi Pontificis deosculor et profundissimae reverentiae sensibus persisto
Sanctitatis Vestrae
humillimus et oboedientissimus filius
+ Antonius
Episcopus Ratisbonensis.
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.