Dokument-Nr. 992
Kakowski, Aleksander an Pacelli, Eugenio
[Warschau], 28. Februar 1918
Spero me Sanctae Sedi Apostolicae brevi relaturum causam separatae e Regno Poloniae terrae Chelmensis tractatu pacis, die 9 Februarii anni currentis in Brześć Litewski, inito.
Tamen officii mei esse puto iam nunc Excellentiam Vestram certiorem facere, rem de terra Chelmensi non solum causam nationalem, sed inprimis causam Ecclesiae Romano-Catholicae constituere. Qua de ratione cum praesentibus copiam litterarum mearum ad D.°Erzberger transmitto et rogo, ut Excellentissimus Dominus dignetur Sedem Apostolicam certiorem reddere de hac re ac de iis quae sequuntur.
28v
Maximum imminet nobis in Polonia periculum ex parte
russorum maximalistarum (bolscheviqui). Eversores ordinis publici, isti maximalistae,
separationem inter statum et Ecclesiam necnon confiscationem honorum ecclesiasticorum lege
constituerunt, prout mecum haec omnia archiepiscopus Mohileviensis Eduardus Ropp
communicavit.Placita maximalistarum in Regnum etiam Poloniae penetrare coeperunt, praesertim vero in confines partes cum Russia dioeceseon Lublinensis et Podlachiensis.
Episcopi Regni Poloniae, quo certius efficaciusque propagazioni doctrinae et actioni praefatorum maximalistarum via praecludatur, duabus diocesibus: Lublinensi et Podlachiensi per nominationem loci ordinariorum necnon per destinationem aliis diocesibus episcoporum auxiliarium providendum esse censuerunt. Siquidem episcopi novorum antistitum, tam diu apud nos desideratorum, auxilio suffulti facilius gregi fidelium invigilabunt.
29r
Mense Decemri anni 1917°Conventus episcoporum provinciae
Varsaviensis Te, Excellentissime Domine, sequestro transmisit Sanctae Sedi elenchum
candidatorum ad munus episcoporum memoratarum dioceseon necnon episcoporum auxiliarium.
Ad praesens preces Conventus dicti repeto enixeque rogo, ut Sancta Sedes, quantum opportunum Sibi videbitur, nominationes accelerare dignetur.
Populus fidelis oculos ad Sedem Apostolicam convertit et exspectat adventum auxilii Roma per provisionem pastorum dioecesibus viduatis et auxiliarum locorum ordinariis. Decisio favorabilis Beatissimi Patris corda fidelium Regni Poloniae cum Successore S. Petri vel maxime conjunget.
In annexo praesentium copias litterarum, quas Supremum Regni Poloniae Consilium misit ad Caesares Germaniae et Austriae in causa tractatus in Brześć Litewski initi perfero necnon meas in causa hac ad archidioecesanos circulare appono.
Qua occasione accepta servus profundissimae observantiae Excellentiae Vestrae manifesto meque humillimum servum profitto
+ Alexander Kakowski
Archiepesicopus Varsaviensis