Dokument-Nr. 9967
Vögtle, JosephRösch, Adolf an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 25. September 1922

Mandatum de die 20. Augusti h. a. de libello a Maria Hedwig Brecht de Rastatt Sanctitati Suae exhibito oboedientissime exsequentes audito quoque parocho proprio oratricis referimus quae sequuntur:
Puellas, de quibus scripsit oratrix, ut reliquos patriae nostrae pueros magna premi inopia nemo est qui possit negare. Sed in his similibusque casibus societas caritativa catholica Archidiocesis nostrae succurrere solet subvenissetque et in hoc casu, si oratrix ab ea petivisset, nec nos est nec a nobis optatur, ut singuli fideles Sanctitatem Suam immediate adeant. Quae cum ita sint cumque oratrix insuper sit mulier animi valde hysterici, quae quod verum non est, e. gr. se omnes huius curiae dominos de facie nosse iactatur, eam Sanctitati Suae commendare non possumus.
De mandato absentis Archiepiscopi
Dr. A. Rösch,
cons. eccl. et can. eccl. cath.
Dr. Vögtle
Empfohlene Zitierweise
Vögtle, Joseph an Pacelli, Eugenio vom 25. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9967, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9967. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 31.07.2013.