Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum, N. 3301 Arboren vom 14. Juni 1873
Dubium I. An cum Episcopus vestibus sacris induitur, Crux pectoralis, quae a Caeremoniali post Albam et Cingulum sumenda praecipitur, debeat post acceptam Tunicellam et Dalmaticam et Planetam extrahi et in aperto poni, ita ut supra omnes sacras vestes appareat; vel potius suo in loco, scilicet supra Albam et sub aliis vestibus, quin ab aliis conspici queat, relinquenda sit? Equidem de illa extrahenda et in aperto ponenda Caeremoniale non loquitur, et in ea extrahenda nonnihil fastidiosi et indecori saepius experitur: commodious autem posset post omnes sacras vestes accipi, ubi in omnium conspectu ponenda foret. Contra vero Crux illa in propatulo ante pectus Episcopi posita maius affert eidem ornamentum et decus, et ita a multis fieri consuevit.
Dubium II. An in Adventu, in Septuagesima et in Quadragesima et, extra ea tempora, in omnibus Feriis VI debeat Episcopus (exceptis Festis solemnibus) vestibus nigri coloris et etiam caligis nigris uti, etiamsi Officium duplex agatur?
Et Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, audita sententia alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, re mature accurateque perpensa, prospostis dubiis rescribendum censuit:
Ad I. 'Servetur dispositio Caeremonailis Episcoporum Lib. I.Cap. VIII, § 14'.
Ad II. 'Servetur dispostio Caeremonialis Episcoporum Lib. I. Cap. III; ubi distincte et clare notantur vestes quibus Episcopus uti debet in diversis anni temporibus'.
Atque ita rescripsit et servari mandavit.
Die 14 Iunii 1873."
Quellen
Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum ex actis eiusdem collecta eiusque
auctoritate promulgata sub auspiciis ss. domini nostri Leonis Papae XIII, Bd. 3,
Rom 1900, Nr. 3301, S. 34 f., in: daten.digitale-sammlungen.de/ (Letzter Zugriff am: 15.09.2015).