CIC/1917, can. 0984
1º Illegitimi, sive illegitimitas sit publica sive occulta, nisi fuerint legitimati vel vota sollemnia professi;
2º Corpore vitiati qui secure propter debilitatem, vel decenter propter deformitatem, altaris ministerio defungi non valeant. Ad impediendum tamen exercitium ordinis legitime recepti, gravior requiritur defectus, neque ob hunc defectum prohibentur actus qui rite poni possunt;
3º Qui epileptici vel amentes vel a daemone possessi sunt vel fuerunt; quod si post receptos ordines tales evaserint et iam liberos esse certo constet, Ordinarius potest suis subditis receptorum ordinum exercitium rursus permittere;
4º Bigami, qui nempe duo vel plura matrimonia valida successive contraxerunt;
5º Qui infamia iuris notantur;
6º Iudex qui mortis sententiam tulit;
7º Qui munus carnificis susceperint eorumque voluntarii ac immediati ministri in exsecutione capitalis sententiae."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 984, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).
Codex Iuris Senior, can. 984, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 984,
S. 280 f., in: archive.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).