CIC/1917, can. 0627-0631
§ 1. Religiosus, renuntiatus Cardinalis aut Episcopus sive residentialis sive titularis, manet religiosus, particeps privilegiorum suae religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis iis quas cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo praescripto can. 628.
§ 2. Eximitur tamen a potestate Superiorum et, vi voti obedientiae, uni Romano Pontifici manet obnoxius.
Can. 628.
Religiosus ad dignitatem episcopalem vel aliam extra propriam religionem evectus:
1º Si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Episcopus residentialis, Vicarius Apostolicus, Praefectus Apostolicus, acquirit dioecesi, vicariatui, praefecturae; ceteri, Ordini vel Sanctae Sedi, ad normam can. 582, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19;
2º Si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit;
3º In utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.
Can. 629
§ 1. Dimisso cardinalatu vel episcopatu vel expleto munere extra religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad religionem redire tenetur.
§ 2. Potest tamen Cardinalis et Episcopus religiosus quamlibet suae religionis domum eligere in qua degat; sed caret voce activa et passiva.
Can. 630
§ 1. Religiosus, qui paroeciam regit sive titulo parochi sive titulo vicarii, manet adstrictus ad observationem votorum et constitutionum, quatenus haec observatio potest cum muneris sui officiis consistere.
§ 2. Quare, in iis quae ad religiosam disciplinam attinent, subest Superiori, cuius proinde est, et quidem privative respectu Ordinarii loci, in eius agendi rationem circa haec omnia inquirere eumque, si casus ferat, corrigere.
§ 3. Bona quae ipsi obveniunt intuitu paroeciae cui praeficitur, ipsi paroeciae acquirit; cetera acquirit ad instar aliorum religiosorum.
§ 4. Non obstante voto paupertatis, eidem licet eleemosynas in bonum paroecianorum, vel pro scholis catholicis aut locis piis paroeciae coniunctis, quovis modo oblatas accipere aut colligere, et acceptas sive collectas administrare, itemque, servata offerentium voluntate, pro prudenti suo arbitrio, erogare, salva semper vigilantia sui Superioris; sed eleemosynas pro ecclesia paroeciali aedificanda, conservanda, instauranda, exornanda accipere, apud se retinere, colligere aut administrare pertinet ad Superiores, si ecclesia sit communitatis religiosae; secus ad loci Ordinarium.
Can. 631
§ 1. Idem parochus vel vicarius religiosus, licet ministerium exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem habent, subest immediate omnimodae iurisdictioni visitationi et correctioni Ordinarii loci, non secus ac parochi saeculares, regulari observantia unice excepta.
§ 2. Ordinarius loci, ubi eum suo muneri defecisse compererit, opportuna decreta condere ac meritas in eum poenas statuere potest; in quo nihilominus Ordinarii facultates minime privativae sunt, sed Superior ius cumulativum cum ipso habet ita tamen ut, si aliter a Superiore, aliter ab Ordinario decerni contingat, decretum Ordinarii praevalere debeat.
§ 3. Quod attinet ad parochi vel vicarii religiosi remotionem e paroecia, servetur praescriptum can. 454, § 5; et quod ad bona temporalia, praescriptum can. 533, § 1, n 4 et can. 535, § 3, n. 2."
Quellen
CIC/1917, cann. 627-631, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, cann. 627-631, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917,
cann. 627-631, in: www.archive.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).