CIC/1917, can. 1435

"§ 1. Praeter omnia beneficia consistorialia et omnes dignitates ecclesiarum cathedralium et collegiatarum ad normam can. 396, § 1, sunt reservata Sedi Apostolicae, quanquam vacanti, sola beneficia quae infra memorantur:
1º Omnia beneficia, etiam curata, quae vacaverint per obitum, promotionem, renuntiationem vel translationem S. R. E. Cardinalium, Legatorum Romani Pontificis, officialium maiorum Sacrarum Congregationum, Tribunalium et Officiorum Romanae Curiae et Familiarium, etiam honoris tantum, Summi Pontificis tempore vacationis beneficii;
2º Quae, fundata extra Romanam Curiam, vacaverint per beneficiarii obitum in ipsa Urbe;
3º Quae invalide ob simoniae vitium collata fuerint;
4º Denique beneticia quibus Romanus Pontifex per se vel per delegatum manus apposuit his qui sequuntur modis: si electionem ad beneficium irritam declaraverit, vel vetuerit electores ad electionem procedere; si renuntiationem admiserit; si beneficiarium promoverit, transtulerit, beneficio privaverit; si beneficium in commendam dederit.
§ 2. At nunquam sunt reservata, nisi id expresse dicatur, beneficia manualia aut iuris patronatus laicalis vel mixti.
§ 3. Quod attinet ad collationem beneficiorum quae Romae fundata sint, leges peculiares de eisdem vigentes serventur."
Quellen
CIC/1917, can. 1435, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1435, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1435, S. 420, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1435, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 18198, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/18198. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.06.2016.
Als PDF anzeigen