Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 11802

Skala, JakobWatzl CSsR, Joseph: Pro memoria de redintegratione antiqui Episcopatus Misnensis in Saxonia a Capitulo Sti Petri Budissae Lus. humillime oblatum, 17. März 1921

237r
Die 17. Novembris 1920, cum Decanus Capituli nostri ad St. Petrum Budissae (Bautzen) in Saxonia Illms ac Rms D. Franciscus Loebmann epps tit. Prienensis, Vicarius Apostolicus Saxoniae et Administrator Lusatiae graviter aegrotaret, ejusdem nunc in Domino quiescentis ardens desiderium S. Sedi aperuimus supplici libello etiam proprio nomine petentes, ut totum territorium Vicariatus Apostolici et Administraturae Lusatiae usquemodo quoad jurisdictionem separatum, in unam indivisam dioecesim canonice erigatur redintegrando antiquum Episcopatum Misnensem intra eosdem fines, quibus nunc utrumque territorium supradictum actu circumscribitur. Movemur ad iterandam hanc petitionem tum praesenti conditione politica Saxoniae, quae Catholicis plus libertatis concedit, tum judicio peritorum, qui asserunt, ecclesiam Saxoniae statum missionis jam superasse. Probantibus itaque Emo ac Illmo Dno S. R. E. Card. Bertram Wratislaviensium episcopo ac principe necnon Illmo ac Exmo D. Eugenio Pacelli, Archiepiscopo Sardensi, S. Sedis in Germania Nuntio meritissimo, futurae dioecesis Misnensis, constitutionem summa cum reverentia exponere audemus.

1. Historia.
Episcopatus Misnensis Mandato Joannis XIII. Rom. Pont. ab Ottone I. Germ. Imp. in confinio Slavorum sub invocazione S. Joannis Ev. et Donati M. die 19. Octobris 967 fundatus et ab anno 1399 S. Sedi immediate subjectus, 41. episcopos numeravit, quorum ultimus Joannes IX. nob. de Haugwitz a. 1559 ad sectam Lutheri transiit et a. 1581 bona temporalia mensae episcopalis Electori Saxoniae resignavit, qui illico majorem partem territorii dioecesani cum urbe capitali Dresda saeculari suae jurisdictioni qua "summus episcopus terrae" usurpavit. In ea post a. 1580 per subsequens saeculum fides catholica omnino extincta fuit. Altera pars dioecesis: uterque Marchionatus Lusatiae cum annexa Bohemia septentrionali usque ad pacem Pragensem (30. Mai 1635) ad Imperatorem qua Bohemorum regem pertinebat. In ista parte, ubi fides catholica ab antiquis temporibus usque ho-
237v
die indesinenter viget, S. Sedes jam a. 1561 Decano Capituli ad St. Petrum Budissae (Bautzen) officium "Administrationis Episcopatus Misnensis in utraque Lusatia" cum plena jurisdictione episcopali concredidit, quod die 24. Mai 1567 per speciale Mandatum ipsi Capitulo incorporavit. Exinde 28 Decani hoc officio Administrationis fideliter functi sunt jam ab a. 1753 eppi "in partibus"dignitate aucti.
Brevi post conversionem Friderici Augusti I. Polonorum regis et Saxoniae Electoris etiam Dresdae a. 1699 missio Jesuitarum incepit. Eandem crescente numero Catholicorum die 5. Octobris 1763 S. Sedes in Vicariatum Apostolicum evexit. E Vicariis Apostolicis ab a. 1815-1845 tres episcopi titulares erant, ita ut Budissa et Dresda suum haberet respectivum episcopum. A. 1831 allaborante rege, renuente quidem S. Sede, unio ista personalis inter utramque praelaturam incepit, quae usquemodo perduravit, nempe, ut Decanus a Capitulo Budissinensi electus et vi supradicti Mandati Apostolici Administratura Lusatiae donatus a S. Sede Vicarius Apostolicus Saxoniae constitueretur. Ista bipartitio jurisdictionis in territorio tam parvo tum ob inutiles expensas tum ad majorem uniformitatem Administrationis perficiendam intolerabilis evasit. Hinc desideria Cleri et fidelis populi eo feruntur, quatenus utrumque territorium in unam indivisam dioecesim conjungatur cum proprio episcopo residentiali dioecesano, ita ut Saxonia catholica aequo jure inter caeteras dioeceses Germaniae ascendere possit.

2. Dioecesis nomen.
Quia major pars territorii ecclesiastici Saxoniae ad antiquam dioecesim Misnensem pertinebat, cujus Episcopi a. 1292 titulo "S. R. I. principum" nuncupantur et quae sub finem saec. 15. in ditione 400 milliar. quadrat. ultra 1.000 plebanias numerabat, valde optandum esset, ut celebre olim in historia germanica nomen: "Episcopatus Misnensis" (Bistum Meissen, Misnia) redintegretur.

3. Situs, fines.
Dioecesis Misnensis iisdem, quibus nunc Vicariatus Apostolicus per ter-
238r
ras Saxoniae haereditarias et Administratura Lusatiae maneret circumscripta limitibus et complecteret ambitum territorialem:
17.460 kilometr. quadrat. et circ.
250.000 Catholicis incol.
sive politice:
Saxoniam quondam regiam i. e. Capitaneatus circulares (Kreishauptmannschaften): Bautzen, Dresden, Leipzig, Chemnitz, Zwickau.
in Thuringia
a) Principatum quondam Saxoniae Altenburgicae i. e. circulos Altenburg et Eisenberg (Decret. S. Congreg. Propag. 19. Sept. 1877).
b) Principatum Rutheniae lin. sen. (Reuss ältere Linie) cum civitate capitali Greiz (Breve Pii PP. IX. 18. Mai 1874).
c) Principatum Rutheniae lin. jun. (Reuss jüngere Linie) cum civitatibus Schleiz et Gera (S. Congreg. Propag. 1. Oct. 1889).

4. Relatio ad statum civilem,
quae in praesenti tolerabilis est, ista redintegratione non turbabitur, cum nova circumscriptione opus non sit, fines redintegratae dioecesis cum finibus politicis statuum praedictorum omnino coaequentur et modus agendi cum gubernio idem maneat. Uniformis vero administratio ecclesiastica totius Saxoniae auctoritati civili eodem modo ut nobis grata erit. Influxus peculiaris gubernii lege Art. 137 al 3 Constit. Germaniae excluditur. Conventio ulla inter utramque potestatem civilem et ecclesiasticam in Saxonia non existit, ex bullis circumscriptionis dioecesium Germaniae ex initio saeculi praeterlapsi nulla hac actione nostra tangitur.
5. Residentia Episcopi
Misnensis eadem esset, quae Administratoris Lusatiae hucusque fuit, nempe: Aedes Decanatus Capituli Budissinensis, amplum aedificium, quod habitationi Antistitis et hospitum, Cancellariae, Archivio, 3 bibliothecis etc. largum et commodum spatium praebet. Analogias, ubi nuncupatio dioecesis cum actuali residentia non concordat, habentur in Seckau-Graz, Lavant-
238v
Marburg in Styria et plur. al.

6. Cathedralis Ecclesia
pro novo episcopatu assignanda foret dimidia pars Ecclesiae capitularis ad St. Petrum Budissae (Bautzen), quae a posteriore parte navis magna et potenti crate distincta cultui catholico exclusive inservit. Haec simultaneitas improprie dicta, ubi in sejuncto ab invicem spatio sub eodem tecto Catholici juxta acatholicos – diversis tamen horis et alterutra parte omnino vacua et clausa – suae devotioni incumbunt, originem suam ducit a tempore Lutheri, quo cives a catholica fide deficientes suum cultum in Ecclesia Sti Petri – quae antea ipsorum quoque parochialis fuit, – instaurare coeperunt. Quod usque hodie non praevaluerint, magno merito Capituli tribuendum est, quod catholicae fidei fidelis semper permansit. Foras Sanctuarii Budissae haeresis nunquam intravit. Ecclesiam istam, cujus venerabilia fundamenta a. 999 Eico Misnen. epps posuerat, quamque S. Benno, ejusdem dioecesis praeclarus antistes sua praesentia illustravit, Capitulum absque laesione jurium, cum sanguinis quoque profusione defensorum, relinquere nequit. Huic conditioni fideles – bene conscii, hic cladem haeresis aperte demonstrari – assuefacti sunt nec episcopi titulares Decani ab a. 1753 in eadem ecclesia presbyteros ordinare, confirmare et in solemnibus pontificalia exercere unquam dubitabant. Accedit, quod nullibi in redintegranda dioecesi "Misnensi" locus tam aptus pro residentia episcopi inveniatur, sicut Budissae. Dresdae habetur quidem ampla et magnifica ecclesia SS. Trinitatis (aulica) jus tamen proprietatis sibi status vindicat. Alia ecclesia parochialis, quae ad talem finem apta esset: Dresdae Joannopoli dispositioni quidem Ordinarii subest, attamen deest in ultraque apta residentia, Capitulum et dotatio. Dimensiones ecclesiae capitularis ad St. Petrum (futurae Cathedralis) hae sunt:
a) longitudo a crate ferrea usque ad parietem apsidis: 23 metra;
b) latitudo ab una porta usque ad aliam: 21 metra;
239r
praeterea habet:
altare majus perpulchrum marmoreum in elevato choro canonicorum,
17 stalla canonicorum artificiosissime fabrefacta,
1 thronum pontificalem, 6 altaria lateralia nova,
6 confessionalia, 1 ambonam,
1 baptisterium, 330 sedes in scamnis,
2 portas cum atrio amplam sacristiam cum capella SSmi,
et pretioso thesauro, chorum musicorum cum organo artificioso caeterisque requisitis bene instructum. Luce duplici claret: carbonico et electrico, hieme calefacta vapore. Aedificium totum nuper restauratum in bonu statu invenitur, sustentationi aedificiorum per speciales fundationes sufficienter provisum est.
Cum alia solutio possibilis non sit et judicio Emi Card. Bertram, qui ipse in ecclesia Sti Petri pontificaliter celebravit, difficultas haec tam facile solvi non possit, enixe rogamus, ut Sanctitas Vestra talem statum – remoto omni periculo communicationis in sacris – amplius tolerare dignetur, donec melius provideri possit. De caetero etiam protestanticorum magistratuum audivimus voces erectioni episcopatus in civitate Budissa sincere congaudentes, ita ut spes adipiscendi concessiones quoad ecclesiam Sti Petri proxime arrideat.

7. Dotatio Episcopi
In specialibus litteris reversalibus Capituli ad Ellm D. Nuntium Apostolicum Illm. D. Eugenium Pacelli a nobis proposita fuit, ex quibus essentialia huc transsumimus: Dotatio futuri episcopi Misnensis, qui Budissae residebit, constabit ex iis omnibus fructibus et emolumentis – convenienter auctis –quae usquehuc Administrator Lusatiae a Capitulo Budissinensi et Vicarius Apostolicus Saxoniae ratione hujus muneris e Vicariatu percipiebat. Cum itaque valor universae dotationis annuae episcopo assecuratae 100 millia facile attingat et in specie quoad modum ab Emo Card. Bertram satis tutus esse dignoscatur, speramus dotationem
239v
istam etiam a S. Sede probatam iri.

8. Capitulum ad St Petrum Budissae,
die 24. Junii 1221 a Brunone II. episcopo Misnensi fundatum et dotatum per Mandatum Apostolicum diei 24. Mai 1567 Administratura Episcopatus Misnensis in Lusatia – qua Decanus ejus jam per 6 annos fungebatur – simulque exemptione donatum fuit. Jam nunc 360 vertitur annus, ex quo Capitulum jurisdictionem istam episcopalem super Lusatiam per suum Decanum exercet. Huic sapienti ordinationi Sedis Apostolicae conservatio fidei catholicae in Saxonia debetur. Dotatio Capituli complectit:
3 praedia nobilia privilegiata, 3 praedia rusticalia, 1.100 hectaria silvarum, amplas piscinas, amplamque realem possessionem domorum in civitate Budissa et alibi. Totalis valor possessionis dotalis censetur attingere summam 10 millionum.
Lex fundationis continetur in diplomatibus originalibus fundatoris, quae in archivio Capituli exstant. Essentialia constitutionis haec sunt:
a) Praepositus et Decanus a Capitulo eliguntur,
b) Scholasticus et Custos ab Episcopo (Misnensi) nominantur,
"… plenam dicto Capitulo concedimus libertatem, ita ut… praepositum sibi eligant, qui ipsis visus fuerit expedire et Decanum eligant de consortio suo sibi, ita quod scholarum et Custodiae donatio nobis et nostris successoribus reservetur, sicut et in majori ecclesia Misnensi hactenus habuit se jus nostrum" (Diploma Brunonis II. 12. Febr. 1226.)
c) Caeteri Canonici a Capitulo eliguntur,
"… dilectis in Christo fratribus Budissinensi Capitulo ad augmentandum numerum fratrum in electione eorum… confirmamus, ut cum novi successerint prioribus sicut debent, fratres idem Capitulum circa electionem tunc faciendam antiqua nostra et prima indulgentia non fraudentur" (Diploma Brunonis II. 19. Januarii 1223.)
idem refert confirmatio Apostolica S. Conradi O. Cist. Eppi Portus et S. Rufinae, Pontificii in Germania Legati dto Misnae 2. Nov. 1923:
239bisr
"… auctoritate Legationis, qua fungimur, liberam Vobis concedimus facultatem eligendi canonicos ad vacantes praebendas ecclesiae vestrae et personam idoneam in Praepositum, cui nihil obviet de canonicis institutis de choro ecclesiae memoratae".
d) ad superiores praebendas ascenditur via optionis,
"… ut electi ipsorum cum suis successoribus in futurum secundum consuetudines ecclesiarum aliarum in loca antiquarum debeant succedere praebendarum…"
Consuetudines istas aliarum ecclesiarum hic optionem indicare, innumeris fere actibus capitularibus probatur. Via optionis tempore Lutheri Capitulo unica salus fuit, sine qua patroni praebendarum, a fide catholica deficientes easdem sibi facillime arripuissent! (Acta Cap. gener. a 1569.)
e) Electio Decani confirmatione S. Sedis, electio caeterorum scripto demum assensu episcopi Misnensis (usquehuc Administratoris Lusatiae) valida fit.
Post Concilium Tridentinum statuta Capituli totaque interna constitutio revisa et iterum, sicut postea saepius, a Romanis Pontificibus approbata fuerunt, ita ut Capitulum ad St. Petrum hodie post 700 annos a sua fundatione cum vita communi etiam legem fundationis observet.
Praememorata jura, libertates et praerogativae Capituli nostri propter venerandam suam antiquitatem necnon ob auctoritatem Imperatoris et Summi Pontificis, qui ob haereticos splendori Capituli favebant, usque ad hodierna tempora ab auctoritate civili maxime respiciebantur. Ad electionem Decani, ad quam fidelis populus in ecclesiam confluebat, ab antiquo legatus Imperatoris (ab a. 1845 regis Saxoniae) cum festivo comitatu adventabat. Usquemodo Decanus Capituli in comitiis provincialibus Lusatiae inter capita procerum sedet, olim in prima camera regni vi muneris Decanalis locum occupabat. Sic res se habuit usque ad obitum Illmi Dni Francisci Loebmann. His cedere esset ecclesiae adimere splendorem!
239bisv
Allegantes igitur Can. 396 § 1 et 2, itemque Can. 403 humillime rogamus, ut attenta calamitate temporum et ne sinistrae interpretationi inter Laicos praebeatur occasio attentoque 700 annorum ad conservandam fidem difficillimo labore de libertatibus Capituli nil imminuatur.
Petimus insuper, ut approbatio hujus constitutionis in litteris Apostolicis specialiter exprimatur.
Conspectus Capituli:
Praepositus – vacat – (praebenda vi regiae collationis, sed contradicente Capitulo a Protestante laico usurpatur!)
Decanus, ab anno 1559 primam dignitatem substituens,
Cantor,
Scholasticus,
Custos,
Canonici residentes,
Canonici non residentes (parochi),
Canonici honorarii (2)
universim: 14.
duo stalla et honorarii vacant.
Vicarii (beneficiati) curati et chorales: 7.
Praeter habitationem in propriis curiis et mensam communem, quae ipsis gratuito praestatur, residentes 6-12.000 Marc. germ., non residentes suum salarium (13-18.000 Marc. germ) cum praestationibus occasione conventus generalis Budissae absoluto officio chori percipiunt.

9. Seminarium
Sti Petri sive Lusaticum Pragae in Bohemia sub directione scholastici nostri Capituli Anselmi Rotzinger SS. Theol. Dris numerat:
26 pueros, qui in gymn. saeculari,
13 theologos, qui in theol. Facultate germ.
240r
Universitatis Pragensis excoluntur. Seminarium propriis fundationibus sustentatur.
Olim ob spiritum inimicissimum in Saxonia theologi Saxones Pragam confugiebant, ut in Collegio Pontificio munificentia Gregorii PP. XIII. erecto in scientia sacra erudirentur et cum spatium non sufficeret, grati sacerdotes Seminarium proprium fundaverunt. Hodie ob spiritum pessimum in Bohemia necesse est Seminarium in Saxoniam transferre, quod completa transactione cum gubernio reipublicae czechoslavicae, quae summas quasdam dotales retinet et jus disponendi de aedificio etiam favore saecularium sibi arrogat, quam citissime fieri debet. Solutioni hujus quaestionis fovet tum conditio secunda Budissae tum possibilitas institutum dioecesanum adjungendi Seminario Fuldensi in Germania.

10. Parochiae:
in dioecesi Misnensi erunt 65, vi legis supplemento procentuali tributi redituum imperii (prozentueller Zuschlag zur Reichseinkommenssteuer) sustentandae. Pecuniam istam status exiget, summa vero totalis liberae administrationi auctoritatis ecclesiasticae subjacebit. Praeter nonnullas ab antiquo tempore sub patronatu Monasteriorum Ord. Cist. constitutas omnes erunt liberae collationis episcopi.

11. Sacerdotes
ad titulum mensae regiae vel missionis ordinati sunt 130; Decrepitis prospicit fundus emeritorum.

12. Nationalitates
inter catholicos Saxoniae habentur praeter Germanos circa 12.000 Sorabi slavi (Wenden), qui in proprio territorio Lusatico habitantes a pastoribus sui idiomatis pascuntur. Inter immigratos habentur frequentes czechoslavi, Poloni et Itali.
Haec sunt, beatissime Pater, quae filiali affectu ac reverentia ducti sincere exponenda esse putavimus laeta spe freti, quod no-
240v
bis brevi felicissima illucescat dies, qua redintegrato Episcopatu "Misnensi" – S. Sedi, prout ab antiquo fuit, immediate subjecto – proprium Antistitem in civitate Budissa salutare possimus!
Relegi et recognovi:
Praelatus Jacobus Skala,
Canonicus Capitularis Senior,
Administrator Apostolicus
Lusatiae et Saxoniae.
Composuit: P. Jos. Watzl, C.SS.R.
241r
[Foto]
Ecclesia capitularis ad St. Petrum.
[Foto]
Conspectus civitatis Budissae in Lusatia.
Empfohlene Zitierweise:
Skala, Jakob, Pro memoria de redintegratione antiqui Episcopatus Misnensis in Saxonia a Capitulo Sti Petri Budissae Lus. humillime oblatum vom 17. März 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11802, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11802. Letzter Zugriff am: 31.10.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 20.01.2020