Dokument-Nr. 12820
Treder, Konstantin an Pacelli, Eugenio
Johannisberg im Rheingau, 22. Januar 1924

Reverendissime Domine Archiepiscope!
Ante circiter viginti dies nuntiaturae Germanicae apud Vaticanum (R. R. D. consultori Dr. Steinmann Romae) ad interrogationem in eadem hac re respondi finiens epistolam meam petitione, ut huic tam miserabili vitae statui, sub quo jam fere 3½ annos vehementer patior et cujus acerbitates nullis terrae bonis sarciri vel, expiari possunt, quam celerime omni ope et ratione finis imponendus esset, si nihil assequi potest; nam si per tempus tam immane sine fructu magno laboratum est, inutile mihi esse videtur, amplius spem habere. Et eadem sit responsio, quam dare mihi liceat ad Rescriptum honoratissimum Vestrae Archiepiscopalis Gratiae de 14. cr. At enim dubium sit, num subqualibet condicione mihi liceat resignare (quoad canonicatum meum in diöcesi Culmensi). Sed addo Petita a nuntiatura Germanica auctoritate sua sine ulla opera mea imperio Polonico facta sequentia sunt, ut illa mihi attulit
48v

1) ut salarium totum et plenum (est mihi enim praeclusum ab inito ejectionis meae) solveretur, et solutio ea tuta redderetur usque ad finem vitae nisi alius canonicatus in capitulo Prussiae mihi obtingeret.
2) ut restitutio damni pro aedibus cum magno horto idem valentibus in Germania tuta redderetur per omne vitae tempus. (Cfr. I i. f.)
3) ut supellex cum omnibus et singulis rebus possessionis meae (nihilo excepto) sine impendio sine ulla impenditione vel conditione redderetur.
4) ut impensae pro demigratione usque ad domicilium definitivum item tutae redderentur.
5) ut damnum restitueretur pro amissione muneris (ut regentis) in seminario clericorum, ubi victum habebam cum muneris habitatione et salario; pro tempore nostro aliquid grande.
6) ut summa pecuniae tribueretur pro itineribus; sumptibus extraordinariis etc. etc. atque ad vitam curis vacuam. - Huc accedit nunc:
7) ut omne detrimentum et damnum sarciatur, quod meae res (cfr. 3) usque ad hodie in Polonia (3½ annos sine ulla cura) procumbentes seu furto seu pervertendo faciunt. Aditus ad eas mihi prohibebatur ideoque earum status tum demum constituendus est, cum eas habebo, sed mihi nuntiatum, detrimentum immense esse.
8) ut in pecunia numerata mihi 27.000 M. (auri) cum usuris a 1/10 1920 solvantur, quae summa intributo heriditario modum excedens est
49r
a me pensitatas. Ad omnia in hac re hereditaria literis ad causam ordinandam tentata, ab imperio Polonico responsum mihi non est.
Nuntiatura Germanica (R. R. D. Dr. Steinmann) omnia cognoscit. Cum ante tempus diuturnum Ministrum cultus nostrum in causa exsilii et restitutionis diligenter varieque monebam, mihi tantum responsum est: prius Poloniam plene perfecte satisfacere debere, et tum demum de resignatione et de novo munere (canonic.) in Prussia loquendum esse. - Sed quid valet ad haec 8 puncta nominata et ad hoc Ministri dictum haec oblatio imperii Polonici? Responsio omnino patet si consideratur, hanc summam (75.000 L.) hodie post inauditam imminuitionem pretii pecuniae ultimi temporis non plus valere quam fere 12.000 M. auri. Ante circiter 1 3/4 annos, quum Polonia 60.000 L. offerebat, ea pecunia aliquid erat sed non hodie. Hodie non unum de supra dictis punctis ea rependi posset, multominus omne damnum, quapropter certe satisfactio in sensu Ministri cultus nostri non est, qui apud nos in omnibus rebus magistratuum ille esset, qui satisfactionem non pensaratam [sic] providere deberet. Unde necessario liqueat, oblationem saepius dictam a me comprobari non posse, quia hac re praejudicium mihi ponerem. Si nuntiatura Germania [sic] id facit, quia nihil aliud est contingendum, hoc impedire non possum sed tum mihi
49v
mihi est facultas libere faciendi et agendi. Sed nonne est injustum et nefas, post tantam pecuniae imminuitionem factam oblationem tantum in eadem pene altitudine sustinere ac non potius proportione temporum et rerum augere? Praesertim quum Polonia mercatu pecuniae absolute commutato modico pretio Liras emere posset. Quibus ex causis sequitur magna ista imparitas, grande istud incommodum, quod vulgo mirum esse videtur: Dr. Schröter (mecum expulsus sed paulo post canonicus in diöcesi Warmiensi) accepit 18.000 L. - tum 60.000 M. - et marca habuit eo tempore adhuc probum pretium. Hic offeruntur 75.000 L. = fere 12.000 M. (auri). Ille (Dr. Schröter) deplorabat solum canonicatum sed tantum 6 menses et tempora erant satis bona, post hos menses erat in suo munere et domicilio cum omni integra supellectile. Hic plus deplorandum est (ut positiones 1-8 dicunt), sine sede, sine munere - et sine expectatione eius - tempore horribili atque jam per 3½ f. annos. Angustiae tam in urbibus, quam ruri sunt aput nos tam mire tristes et graves, ut valde difficile sit, usquam recipi, quam miseriam ipse nunc cognosco, quia difficultates domesticae coegerunt me, monasterium, ubi hic diu morabar, desere re quamquam
50r
nescio quovis! Volui ad proquinquos ire, in amotam orientem partem Prussiae, atque petebam a Ministerio nostro propter horribile vehendi pretium chartam ad iter gratuitam - quod prius expulses concessum est - sed muntiatum mihi, non esse, unde sumtus isti tollerentur. Sic hodie!
Neque vero Nuntiaturam Germanicam etiam erudivi, praecipuam curam eam esse, ut mox rebus meis secundum positionem sub 3 restitutes munus (canonicatus) mihi alicubi pararetur (cfr. sub 8), impensae pro demigratione (ultra modum mgnae [sic]) tutae (ut sub 4) redderentur atque 27.000 M. (auri) ut sub 8 solverentur quae punitae oblivioni cumino data esse videntur: nescirem saltem quomodo alias resignatio cogitari quaestioque tota ad exitum adduci posset.
Quam celerrimum miseriae meae furem exoptans perseverat
in devotione profundissima
Vestrae archiepiscopalis Gratiae
addictissimus
Constantinus Treder
canonicus
proficiscens Bonnam - Endenich (interim) sed monasterium refertissimum
Empfohlene Zitierweise
Treder, Konstantin an Pacelli, Eugenio vom 22. Januar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12820, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12820. Letzter Zugriff am: 30.04.2024.
Online seit 18.09.2015.