Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13082
Keppler, Paul Wilhelm von an Pacelli, Eugenio
Rottenburg, 12. Februar 1925

Beatissime Pater!
Quoniam multi e clericis meae Dioecesis, qui aliquo honore ab Apostolica Sede collato floruerunt, decesserunt aut munere suo cum pensione abierunt, meum esse puto, sancto hoc Jubilaei anno Sanctitati Vestrae nonnullos viros optime meritos e clericis meis nominare, qui speciali digni vitentur honore, quosque benignitati Summi Pontificis comendare mihi liceat.
016v
Rogare igitur audeo, ut Sanctitas Vestra Decanum Capituli Cathedralis Rottenurgensis
Maximilianum Kottmann
in numerum Protonotariorum ad instar,
et Canonicum ejusdem Capituli
Fridericum Laun
In numerum Praelatorum Domesticorum assumere dignetur.
Ornamento Cubicularii honoris ("in abito paonazzo") dignissimi mihi videntur hi sacerdotes:
1. Ansgarius Gageur, Decanus
2. Paulus Widmaier, Decanus
3. Paulus Pfaff, Superior
017r

4. Georgius Stauber, Director Seminarii
5. Johannes Straubinger, Director Operis caritatis
6. Adolfus Rombold, Director studiorum.
Denique orare audeo, ut his duobus viris laicis optime meritis
Ansgario Winker, iurisconsulto in nostra Curia
Josefo Schmucker, administratori in nostra Curia
Ordo S. Gregorii conferatur, et quidem pro Winker in auro, pro Schmucker in argento,
et ut Baronissae Amaliae de Soten1, pictate et operibus caritatis ducenti Crux pro Ecclesia et Pontifice 2 concedatur.
017v

Pro quibus gratiis et beneficiis gratias aget maximas
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequiosissimus filius
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgensis
16r, oben am linken Seitenrand hds. von unbekannter Hand notiert, vermutlich vom Empfänger: "1860 Registrato al N. 1860 in data 20 Febbraio 1925
1Von "Baronissae" bis "Soten" hds. von Unbekannt blau unterstrichen.
2Von "Crux" bis "Pontifice" hds. von Unbekannt rot unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise:
Keppler, Paul Wilhelm von an Pacelli, Eugenio vom 12. Februar 1925 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13082, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13082. Letzter Zugriff am: 20.09.2019.
Online seit 24.06.2016