Dokument-Nr. 13223
Treder, Konstantin an Pacelli, Eugenio
Bonn, 04. März 1924

Reverendissime Domine Archiepiscope!

Nuntiatura Germanica apud Vaticanum tandem plane et clare mihi scripsit, Poloniam compositionem suam obtulisse sub condicione resignationis meae (quoad canonicatum) atque decedendi de omni iure meo. Quare non mediocriter obstupefactus statim respondi summatim sequentia, quae addictissime referre mihi liceat. – In conspectu nuntii tam misi quam prodigialis nescio ad tempus; quid decidam, ut praetermittam, me nullam magni discriminis rem his sine Ministerio rei publicae nostrae, cuius tutela magistratus expulsi utuntur, facere posse. Sed constare mihi videatur, probationem nullatenus esse sperandam, ne rei publicae oneri sim, quia summa oblationis nullam rationem habet ad immense damnum atque periculum intutaque incertitudo circa supellectilem etc. Pelplini iacentem nimis sollicitant. Nunc autem evidenter apparet, sine illis duabus rebus; quas semper gravissimas ad causam expediendam denotavi, impossibile esse, idoneum eventum assequi. Idcirco ante omnia canonicatus quam celerrime mihi assignandus statimque omnis possessio mea ex Polonia in locum muneris (secund. pos: 3,4) dirigenda est, ut inquiratur, quid desit, quid corruptum eoque modo hoc damnum aestimetur. Quibus rebus factis demum compositio commode perpendi potest. Tenendum enim est com-
53v
positionem, quae arbitrium et libidinem odit, tantum tum possibilem esse et bene sperare, nisi condicio proposita praeter omnem modum est generosa, quum 1) petita secundum substantiam destinata vel minimam destinanda sunt, 2) petitum et condicio oblata saltem aliquantum tantundem habent pretium. Condicionem generosam non habemus, nam ne una quidem <de 8>1 positio [sic], ut praedicatum est, ea certe pensari potest, sed et petita ex parte non sunt destinanda, qua ipsa de causa adeptio muneris cum supellectili, ut supra, omnino necessaria esse videbatur. Attamen non praetermittatur, tam tributionem, quam acceptationem muneris nihil aliud hic esse, quam puram volontariam et extraordinariam liberalitatem sine ulla obligatione ad id ipsum, ut tristis haec res injuste provocata, facilius finiatur. Quamdiu igitur canonicatus non est paratus vel promptus, imperium Polonicum positionem 1 & 2 quoad salarium et domicilium ad vitae finem tutam reddere debet, quoad ingentem pecuniam efficit. Qua in re aliquid immutare equidem non possum, ius id habet res publica <Prussica>2. Praesertim ea gravissimam difficultatem parant. Plane per se intelligitur, summam salarii praestandam (hoc est pro 3 ½ annis praeteritis) quoquo modo Poloniae solvendam esse. Iam haec est magna pecunia. De omnibus eis rebus in lite Dr. Schröter non quaerebatur, quia novum canonicatum (exquisitum) habuit et supellectilem intactam (a domesticis <Pelplini>3 in eius absentia custoditam usque ad migrationem); nihil facilius erat hic, quam pretium restitutionis invenire, nam damnum materiale constitit tantum ex salario pro 6 mensibus et impensis migra-
54r
tionis pro eo tempore pusillis et tamen accepit 18.000 L = 60.000 M. – Directe e contrario in proposita causa sunt omnia. A primo damnum materiale et positivum eximie majus est et tempus exilii in felicissimi (iam septies) longius, quam ibi, qua autem de causa etiam omnia in detrimentum expulsi praecipue propter imminutionem pecuniae sunt implicata nec non mutata, nihilominus oblatio restitutionis, quinquies minor (= 12.000 M. i. auro = 75.000 L). Quam vehementer hoc non sufficiat, evidentissime apparet, si 8 positiones damni singillatim censentur. Iusta et aequa restitutionis amplitudo hic nunquam eo inveniri potest, ut summa statuatur, quae ullam rationem habet, cum re aliena exempli gratia, cum decisione quoad Dr. Schröter, sed directe coacti sumus: damnum singularum positionum separatim aestimare, ut fit in quovis usu vitaque communi; alias turpissime labimur. Quam immensam pecuniam nostra <censualia>4 munera publica enumerarent, si ad calculos in hac <re>5 vocarentur. Quamvis hoc non necesse videtur esse, tamen aliquantum damnum ex iure et aequo, ut expositum, est computandum atque restituendum. Etiam in causa Dr. Schröter saltem damnum materiale totum atque adeo supra modum est expiatum. Sed nescio an pecunia oblata (12.000 M. = i.a.) suppeditet ad coemendas eas res, quae ad domum constituendam mihi necessariae sunt et quas non habeo, nam sacerdotium totum primo anno excluso, tantum in seminario clericorum peregi (usque ad annum 1913 Coloniae, deinde Pelplini), ubi cura rei familiaris mihi non
54v
gerenda erat. Qui sumptus unice summotione ex seminario allati, positionem 6 graviter onerant. – Si <prima>6 oblatio a Polonia pauca summa (15.000 L. = 2.500 M. i.a.) est aucta, hoc nullius momenti pro magnitudine objecti litis est. Omnino ex memoria est depositum, post oblationem factam 1 ¾ annos praeterivisse, quod aliquo numero est, et positionem 8 (= 27.000 M. i.a.), plus quam duplex totius oblationis, ex eo tempore accessisse. Atque de his 27.000 M. nihil possum renuntiare, quia a testatore acriter obligatus sum, ut omnia, nihilo excepto, insumerem in pauperes novas ecclesias: Quod nuper declaravi, exiguam condicionem latam (75.000 L.) offensionem esse contra bonum et aequum atque justitiam, comprobat illustratque hoc quoque. Inaudita est mutatio, qua marca Polonica annis duobus praeteritis perfuncta est. Tempore expulsionis meae 100 M. Pol. valebant 2 M. germ., hodie 1 m. pol. = 470 Milliard. M. germ. Itaque Polonia hodie pro 75.000 L. solveret paulo minus quam 28.000 M. pol. Attamen pro satisfactione canonici Dr. Schröter pendere debuit, quadragies vel quinquagies tantum. Indidem ista inexcusabilis iniquissimaque a Polonia commissa rei probatio per plures annos! Quantum inde lucrum pro ea! Sed quanta etiam iniustitia eius in avida ratione agendi utique pro hoc tempore, ubi cura domestica pro die tot opes absorbet. De imminutione pecuniae minime cogitatum est, quamquam hodie nihil gravius ea, quia res (objectum) non minuitur cum pecunia sed supra modum ingravescit. Per annos frustra reponebam, quod habui, ad calceamina comparanda, sed in fine nihil habui quam chartulas viles. Desperatae fere sunt res exclusi, cui non
54bisr
est aliquid iuris adversus quempiam – qui nullius rei rationem habere potest: Adhuc ante nonnullos dies persona amplissima, quadam cum gravitate, mihi dixit: Reverende est, quaeso, vita vestra mendivitatis sacerdote digna? Referatur hoc ad magistratus vestros. Quod si Polonia contra omne ius progressa est ad factum tam esitiabile, summum eius officium quoque est, hoc malum lenire et omne damnum sanare. – At debitiones meae, quas contrahere coactus sum, tamen solvi volunt, nec non res publica Prussica est creditor meus, litteris debui me obligare, ut omnia accepta redderem. – Quod attinet ad 100.000 L certe non recte intellectus sim; nunquam consensi, ut ea summa pecuniae sit satisfactio pro toto damno, quod iam supra dictum doceat. Post imminutionem pecuniae ea summa tamen prorsus paucum valet, nempe circiter 16.000 M. i.a. Utinam ante longum tempus jam eruditum esset, Poloniae in miram et mihi incredibilem mentem venisse, ut omne inauditum nefas cum suo latissimo damno tam exigua oblata pecunia sanaretur, haud dubie sine mora omni vi et medio urgeri et instari debuisset, ut initio memoratum (canonicatus cum cura domestica etc.) impetraretur. At hoc quidem nunc statim quam celerrime adducendum est. Ad id agendum propinqui et amici mei a principio vehementer propellebant me, qua de causa et Ministerium rei publicae nostrae in hac re adii. Responsio autem mihi data nota est, prius totum et plenum damnum, ab imperio Polonico remunerandum, Romae statuendum esse.
54bisv
Et quia nuntiatura Germanica ad Vaticanum idem propositum iudicans omnia dirigens assidue monebat, ut unusquisque se abstineret ab omni libidinosa atque contumaci Nuntiaturam impedienti actione, quoniam alii quoque ea re afflictari possent (ut Dr. Schröter destinato suo processu declarabat) nihil aliud ut antiquus judex publicus facere potui, quam acquiescere et exspectare; sed hunc eventum nunquam praesensissem.
Verumtamen, qualis nunc esset effectus, si oblatam istam compositionem inirem? Uno ictu omnia perdidissem tam munus quam omne ius postulandi salarii et domicilii. Quid de bonis meis reciperem atque in quo statu, quaestio esset omnino vacua, quia omnia renuntiassem, etiam si damnum millies tantum majus esset, quam summa compositionis. Res publica nostra liberata esset a tutela et omni cura de me, quia miseriam meam ipse attulissem, breviter omnibus rebus nudatus cum minima summa pactionis; quae brevi tempore consumpta esset, mihi dumtaxat vita concessa esset, quam porro vera mendicitate propagare possem. At hoc utique nemo optet.
Vestrae archiepiscopalis Gratiae
humillime addictus
Constantin Treder
canonicus
1"de 8" hds. eingefügt vom Verfasser.
2"Prussica" hds. eingefügt vom Verfasser.
3"Pelplini" hds. vom Verfasser eingefügt.
4"censualia" hds. eingefügt vom Verfasser.
5"re" hds. eingefügt vom Verfasser.
6"prima" hds. eingefügt vom Verfasser.
Empfohlene Zitierweise
Treder, Konstantin an Pacelli, Eugenio vom 04. März 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13223, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13223. Letzter Zugriff am: 30.04.2024.
Online seit 18.09.2015.