Dokument-Nr. 16463
Bertram, Adolf Johannes an Heiliges Offizium
Breslau, 25. August 1924

Sacrae Congregationi Sancti Officii sequentia ex mandato Conferentiae Episcoporum Fuldensis die 20. h. m. celebratae substernere liceat.
Licet S. Congregatio Concilii die 9. Augusti 1890 declaraverit, duella in Germaniae Universitatibus usitata, quae "mensurae" appellantur, esse vera duella et subjacere poenae ecclesiasticae, et licet eadem S. C. C. die 10.2.1923 eam declarationem iterum confirmaverit ut adhuc vigentem post CIC promulgationem, tamen hodiedum aliquot auctores defendunt ut probabilem adhuc sententiam: "mensuras leviores i. e. conjunctas cum levioris tantum vulneris periculo, non obstante resolutione S. C. C. 1923, non cadere sub poenam excommunicationis", asserunt, S. C. C. respicere tantum illas mensuras, quae cum periculo gravis vulneris committuntur, sicut fit in duellis gravioribus et cum lethalibus armis subeundis.
Quae sententia nobis videtur falsa, atque quum jam in praxim deduci in aliquot regionibus incipiat, etiam valde nociva.
1. Caret solido fundamento, quia contradicit declarationi S. C. C. anni 1890. Argebatur tunc a S. C. C. quaestio, utrum mensurae, quae speciali nomine "Bestimmungsmensuren" vocantur, non vero agebatur quaestio utrum ceterae mensurae, quae omnino modo "duellorum graviorum" cum vitae periculo fiunt, subsint poenis pro duellis statutis, siquidem Episcopus Wratislaviensis tunc a S. C. C. quaesiverat, num etiam illae speciales Mensurae, quae cum gravi vitae vel sanitatis periculo non conjunguntur, poenae obnoxiae sint.
55v
In disceptiatione juridica addita de hac quaestione S. C. C. has mensuras accurate describit, praesertim quomodo a studiosis instituantur et quod immunes sint per se ab omni gravi periculo. A S. C. C. expresse ergo quaestio agebatur, num forte ex ea ratione, quod periculum grave in eis exulat, poenis pro duellis statutis non succumbant. A fautoribus mitioris sententiae declaratur diversos auctores docere, requiri ad conceptum veri duelli, ut adsit periculum occisionis vel mutilationis, ergo periculum gravis vulneris. Quapropter, cum gravis vulneratio locum non habeat in illis usitatis "Bestimmungsmensuren", has mensuras "non cadere sub praescriptione et poena Concilii Tridentini eo vel magis, quod ageretur quaestio in re odiosa".
E contra ab altera parte profertur, esse plures auctores graves, qui contendunt, sufficere ad conceptum duelli, ut adsit aliquod periculum vulneris, licet non occisionis vel mutilationes, ergo vulneris non gravis.
Cui sententiae severiori adhaesit S. C. C., reiecta mitiore, inculcando etiam quod "haec effera certamina, de quibus sermo est, rectae rationi et legibus ecclesiasticis ex eisdem motivis repugnent, ac si cum periculo occisionis vel mutilationis instituantur... atque quia viam sternent ad graviora duella".
His innixa motivis S. C. C. declaravit, mensuras subiacere poenae ecclesiasticae Concilii Tridentini.
Clarissime ergo patet, a S. C. C. mensuras omnes, etiam eas quae periculum gravis vulneris non afferunt, declarari uti vera duella et uti obnoxias poenis canonicis, neque respectu "levioris vulneris" S. Congregationem excipere voluisse ab hac declaratione ullas mensuras,
56r
illud insuper persuasum habens, quod in disceptatione synoptica inculcatum est, omnes illas mensuras ex principiis suis aequiparandas esse duellis et sufficere, ut aliquod vulneris periculum afferant, ut duellis aequiparentur.
Unde apparet, inanem esse distinctionem inter leviores et graviores mensuras, quod etiam praxi in academicis mensuris Germaniae adversatur, nam sicut ex experientia constat, practice vix notabile discrimen observatur in mensuris a praesidibus societatum academicarum institutis et sodalibus praescriptis. Omnes eodem paene modo et secundum easdem paene regulas exercentur ubique cum eodem periculo vulnerationis, quod ubique per se grave non est et solum per accidens raro aliquando evenire potest grave. Quibus perpensis constare videtur, mitiorem illam sententiam post declarationes citatas S. C. C. anni 1890 et 1923 non iam posse doceri ut certam, neque ut vere probabilem, sed contradicere decisionibus S. Sedis.
2. Sententia leviora duella excusans si deducatur in praxim, valde noxias afferet sequelas. Destruit enim disciplinam contra mensuras et graviora duella observandam. Nam si contenditur, leviores mensuras non cadere sub excommunicatione, iudicium sacerdotum et praxis confessariorum perturbabitur; inde etiam animi iuvenum studiosorum perturbabuntur nec paulo post palam multi contendent, omnes mensuras, quae "Bestimmungsmensuren" vocantur, immunes esse a poenis ecclesiasticis, quia ut passim notum est, omnes per se carent periculo gravis vulneris. Ita abusus mensurarum usque nunc a catholicis obedientia erga Sanctam Sedem ductis repressus, ulterius propagabitur et quod magni momenti est, via aperitur ad augenda duella graviora. Ubi sunt fines levioris duelli? ubi gravius fieri incipit?
56v
Ex mitiore sententia pericula non spernenda imminebunt florentibus hoc tempore associationibus catholicis in Universitatibus Germaniae, quae sicut in ceteris respectibus, ita etiam in reprimendis duellis et mensuris principia catholica strenue tuentur. Nam admissa ut probabili thesi, quae mensuras leviores excipiat ab excommunicatione, multi iuvenes incipient eis indulgere, sicut "liberales" studiosi faciunt, mox etiam nomen dabunt associationibus "liberalibus", quae usum mensurarum et duellorum tamquam exercitationem fortitudinis ac virilis animi strenue propugnant. Qui iuvenes deserent associationes catholicas, quae mensuras condemnant, et spiritu "duelli" imbuentur sicut et aliis falsis principiis nunc grassantibus. Decrescent studiosorum associationes catholicae, crescent associationes mixtarum religionum: quod influxum haud salutarem habebit in futuram rei catholicae fortunam.
Hinc agitur non de theoretica aliquot doctorum disceptatione, sed de problemate magni in effectibus ponderis.
Quare humillime petimus, ut S. C. C. sequentem definitive solvat quaestionem:
An declarationes eiusdem S. C. C. anni 1890 et 1923, quibus mensurae in universitatibus Germaniae usitatae, quae speciali nomine "Bestimmungsmensuren" vocantur, poenis ecclesiasticis subiiciuntur, illas tantum mensuras respiciunt, quae cum periculo gravis vulneris committuntur, an etiam complectuntur eas, quae sine periculo gravis vulneris fiunt in casu.
Eximia gratitudine implebimur, si petita decisio accelerari possit, quia valde optandum est, ut ante novi anni scholaris initium hic scandali lapis e via tollatur.
Summa cum devotione permaneo esse
S. Congegationis
obsequiosissimus servus
(sig.) A. Card. Bertram
Princ.-Eppus Wratislav.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Heiliges Offizium vom 25. August 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16463, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16463. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 24.06.2016.