Dokument-Nr. 19194

Senger, Adam: Interrogatorium de promovendo. Bamberg, 15. Juli 1917

1°) Saltem ex decennio cognosco melius Revmum Dnum D. Ludovicum Sebastian, cum Canonicus Ecclesiae Metropolitanae essem et cum Clero dioecesano saepius conversarer non sum cognatus vel affinis, neque nimis familiaris nec odiosus.
2°) Ut ex literis diplomatibus apparet, natus est in vico Frankenstein, dioecesis Spirensis.
3°) Ex legitimo matrimonio atque honestis parentibus, patre catholico, matre autem acatholica, sicut mihi Revmus Dnus Dr. Dahl, Vicarius Generalis Spirensis et quondam Promovendi parochus scribit.
4°) Natus est die 6 octobris 1862; patet ex literis authenthicis.
5°) S. Presbyteratus ordinem suscepit die 7 augusti 1887; patet ex catalogo.
6°) Versabatur inde ab ordinatione in s. ordinis exercitio necnon in ecclesiasticis functionibus et quidem modo vere exemplari, ut ex actibus Vicariatus Generalis patet. Mihi etiam persuasum est, ipsum frequenter s. poenitentiae sacramentum suscepisse. Missam autem quotidie (nisi graviter impeditus) celebravit, id quod consuetudo diocesana probat a qua Promovendus non deerravit.
7°) Ipsum jam in annis puerilibus exemplum bonum relate ad religionis exercitium dedisse, mihi jam supra nominatus Vicarius Gnlis Spirensis testatus est. Ex quo tempore autem sacerdos Archidioeceseos Bambergensis existit semper ut ipse scio iuxta normas catholicae religionis vixit.
8°) Promovendum revera vitae innocentia et morum integritate esse praeditum mihi est compertum; optima etiam aestimatione et fama gaudet.
9°) Item expertum habeo ipsum esse virum gravem et prudentem et etiam in bonorum administratione versatum.
12
10°) Bona indole praeditus et indefessa diligentia pollens, die 11 martii 1915 in Universitate Herbipolensi lauream in S. Theologia est adeptus; qualitatibus scientificis pro Episcopis requisitis certe fruitur.
11°) Immediate post S.  Ordinationem ad curam animarum adscitus, in pluribus paroeciis maxima cum industria vineam Domini colebat.
Anno 1900 parochus in urbe Ansbach, quae est sedes regii Gubernii et protestantici concistorii, nominatus est; per annos 14 strenue et prudenter munus boni pastoris implevit semper optimum exemplar praebens et etiam apud acatholicos magna aestimatione fruens.
Anno 1914 a Sua Regia Maiestate canonicus Ecclesiae Metropolitanae Bambergensis nominatus, administrationi archidioeceseos operam sedulo navabat, neque curam animarum omittebat; imo durante crudeli bello propter sacerdotum penuriam assidue pastorationi parochiae cathedralis deditus erat.
In omnibus officiis morum integritate excellebat, quae munere meo (Vicarii Generalis) comperi.
12°) Nescio.
13°)  Omnibus perpensis Canonicum R. D. Ludovicum Sebastian dignum reputo, qui ad regendam Ecclesiam Spirensem promoveatur atque idoneum, praesertim cum in illa dioecesi natus sit. Nimis sane modestus est; in hac qualitate autem imperdimentum [sic] haud cognoscatur, quippe cum Spiritus Sancti gratia illum muniat ac corroboret.
(sig.) Dr. Adam Senger Epus Tit.
Praep.  Eccl. Metrop.
Vicarius in Spir. Generalis
Empfohlene Zitierweise
Senger, Adam, Interrogatorium de promovendo, Bamberg vom 15. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19194, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19194. Letzter Zugriff am: 02.05.2024.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 01.09.2016.