Dokument-Nr. 19197

Molz, Friedrich: Responsa
ad Interrogatoria pro designato Episcopo Spirensi
Ludovico Sebastian
canonico ecclesiae metropolitanae Bambergensis.. München, 18. Juli 1917

Ad 1. Ego humillime subscriptus testis cognosco promovendum, quia familia mea cum familia promovendi jam per multos annos amicitia coniuncta est; sed non sum ipsius consanguineus, non cognatus, non affinis, non nimium familiaris, nec aemulus nec odiosus.
Ad 2. Scio eum natum esse 6. mens. octobris 1862 in loco Frankenstein, dioecesis Spirensis, teste commentario publico et officiali.
Ad 3. Scio eum natum esse ex legitimo matrimonio atque honestis parentibus, qui omnino boni et probi aestimabantur.
Pater erat catholicae fidei cultor, sed mater fortasse propter angustiam loci Frankenstein, qui habet inter 724 acatholicos tantum 66 catholicos, acatholica, quae tamen - res rara inventu - optime prolem utriusque sexus in religione catholica educavit adjuvante patre; nam frater et sorores promovendi sunt piissimi sicut et propingui [sic].
Causam ex qua vi conversionem uxoris suae non cum effectu curaverit, nescio.
Ad 4. Scio eum esse annorum quinguaginta [sic] quinque ex experientia -
17
Ad 5. eum esse in sacris Ordinibus constitutum et quidem ad presbyteratum die 7. mens. Aug. a 1887 secundum commentarium officiale.
Ad 6. Scio eum esse per triginta annos in Ecclesiasticis functionibus et in exercitio Ordinum susceptorum versatum, qui erat jam ad altare ministrans praedilectus, cum esset puer, et censeo et suppono eum in susceptione Sacramentorum frequentem et devotum, affirmantibus aliis, eum esse pastorem secundum cor Jesu -
Ad. 7. Nihil unquam audivi, eum non semper Catholice vixisse et in fidei veritate non permansisse.
Ad 8. Ex testimonio Domini Joseph Dahl, quondam parochi ejusdem, nunc vicarii generalis et aliorum scio, eligendum fuisse praeditum innocentia vitae bonisque moribus et bonae conversationis ac famae, quod et unus ex magistris ejus, sacerdos et parochus mihi confirmavit.
Ad 9. Ad exemplus patris omnia membra familiae gravitate quadam eminent. Eligendus praesertim praestat gravitate, prudentia et modestia necnon et usu rerum.
Ad 10. Eligendus decoratus est gradu doctoris in sacra theologia a facultate theologica Wirceburgensi abhinc paucis annis. Humanioribus incubuit apud gymnasium civitatis vulgo Kaiserslautern, studio philosophiae ac theologiae apud lycaeum Bambergense, quare vere pollet ea doctrina, quae ab episcopo requiritur, ad hoc, ut possit alios docere: Et haec scio ex experientia.
Ad 11. Scio eum munere functum esse eo operatoris, parochi, et etiam decani ac inspectoris scholarum publicarum per annos sacerdotii sui et usque ad praesens tempus munere confessarii monialium et catechistae. In regimine dioecesis se exercuit qua consiliarius archiepiscopalis,
33
quod optima praeparatio est ad regimen dioecesis Spirensis, quae partim sita est in dispersione sicut et Archiedioecsis Bambergensis. Eligendus super multos excelluit cura circa viros et juvenes; cum eidem schola cordi esset, assumptus est in consilium supremum regale pro gubernandis scholis.
Affirmant qui ipsum observabant, eundem esse exemplar sacerdotis, repleti zelu animarum, prudentis, qui se solvo jure accomodet rebus, mansueti, qui indignationis motus facile comprimat et molestias occurentes patienter ac hilare sustineat. Secundum sensum et visum meum videntur mihi virtutes ejus esse: fides, firma, spiritus, ecclesiasticus, zelus animarum, studium orationis, scientia, prudentia, simplicitas, humilitas, gravitas, fraterna charitas, sobrietas, patientia et fortitudo.
Ad 12. Mihi notum non est eum aliquando scandalum dedisse circa fidem, vel ullo corporis et animi vitio aliove Canonico impedimento teneri, quominus possit ad Ecclesiam Cathedralem promoveri.
Ad 13. Existimo unacum canonicis et sacerdotibus curatis dioecesis Spirensis eum idoneum ad bene regendam dictam Dioecesim frequentissimam incolis.
Censeo denique eum esse dignum, qui ad regendam Dioecesim Spirensem promoveatur et promotionem eidem Dioecesi utilem et proficuam, potissimum quia promovendus non ambitiose desideraverit episcopatum. Et quia intravit per januam et non per maceriam, sperandum est, fore ut promovendus in tuendis juribus ecclesiae et tollendis abusibus sit fortis, in cognitione ovium ac vigilantia pastorali sollers, et ut oves pro sua parte vocantem, allicientem, complectentem et docentem libenter audiant.
Ita testor:
Fr. Molz
Praelatus domesticus Sanctitatis Suae
canonicus ecclesiae cathedralis Spirensis.
Empfohlene Zitierweise
Molz, Friedrich, Responsaad Interrogatoria pro designato Episcopo SpirensiLudovico Sebastiancanonico ecclesiae metropolitanae Bambergensis., München vom 18. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19197, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19197. Letzter Zugriff am: 01.05.2024.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 01.09.2016.