Dokument-Nr. 19245
Gasparri, Pietro an Bertram, Adolf Johannes
Vatikan, 19. Juli 1927

E.me ac Rev.me Domine Mi Obs.me,
Pergratum mihi accidit litteras Eminentiae Tuae die 6 vertentis mensis julii datas recipisse, quibus me certiorem facere studuisti de iis quae per acta sunt circa bona Dioecesis Wratislaviensis.
Gaudeo sane quod, ad avertendum imminens periculum, haud parum contulerit efficax quoque interventus Berolinensis Gubernii; equidem et in posterum apprime persuasum Tibi sit tuitionem praedictorum bonorum ejus modi quoque auxiliis indigere, ut secura fiat.
Interim vero in osculo manuum tuarum sensus meae maxime venerationis Tibi expromere gaudeo, quibus sum
Eminentiae Tuae
Hum.mus Dev.mus Obb.mus servus verus
(sig.) P. Card. Gasparri
Empfohlene Zitierweise
Gasparri, Pietro an Bertram, Adolf Johannes vom 19. Juli 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19245, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19245. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 25.02.2019.