Dokument-Nr. 6893

Katholische Schulorganisation Deutschlands: Organisatio catholica in Germania ad defendendam et augendam scholam et educationem christianam fundata. (Düsseldorf, Bilkerstrasse 36.), 07. August 1922

Populi Germanici fortuna ne crescente cotidie atheismo detrimentum capiat vel plene pereat, timentes et infantium populi sui animas, quibus fidei et morum depravatio imminebat, curantes aliquot viri catholici, qui persuasum sibi habebant, ut solum illa tum in familia cum in schola educatio populum eiusque iuventutem salvari possit, quae vera sit christiana et catholica, iussu Supremi Catholicorum Universae Germaniae Consilii die XX. m. Aprilis a. 1911 conveniebant, ut fundamenta Organisationis ad defendendam scholam catholicam deliberarent.
Quae res maxime necessaria videbatur esse. Nam illi, qui scientias a Deo Maximo aversas amplectuntur ac scientiis perversis se dederunt, conabantur tales opiniones depravatas iam in infantium animas inserere. Sciebant nempe, corda hominum eo melius et celerius et perfectius religione et fide privari, quo maturius atheismi semina illis iniicerentur. Adde, quod ne imperium quidem hac in re satis firmum et certum esse videbatur. Licet verum esse, illud Imperium scholam antireligiosam non adiuvare, tamen et hoc verum est: Catholicorum mentes maxima impleri cura ex ea ratione, quod illud scholam omnibus religionibus communem ac educationem sine religionis catholicae fundamento stabilientem non satis repudiaret. Praeterea catholicis semper talem tantum scholam, in qua infantes catholici a magistris solummodo catholicis educantur et erudiuntur, veram esse et idoneam arbitrantibus maximaque vi et fortitudine defendentibus, e contra, qui scholam dicto modo omnibus communem desiderant, volunt: pueros vel puellas omnium religionum a magistris, ut dicunt, in religione neutralibus et ex omnibus religionibus indiscriminatim accersitis educari, quia secus – sic praetendunt – unitas nationalis periclitatura sit. Et quam ob rem in istis scholis communibus, quas simultaneas vocant, religio respectiva secundum normas uniuscuiusque ecclesiae doceretur, tamen catholici talem scholam et quidem iuste repudiaverunt.
Nam longa docti experientia veriti sunt, ne in tali schola religio catholica minime valeret, sed saepe impugnaretur, immo ad ideas perversas infantes attraherentur.
Maximi igitur momenti erat, scholam catholicam ubi exstabat conservare, ubi adhuc non erat inducere. Imprimis nostrae patriae partes, ubi acathohci catholicis praevalent, multis adhuc indigent scholis catholicis; hic enim plurimi catholici infantes scholas acatholicas visitare debebant. Saepius religio catholica doceri non permittebatur, sed infantes catholici instructionibus religionis acatholicae interesse cogebantur. Catholici pro sua schola multa laborantes et offerentes in dictis regionibus scholas catholicas "privatas" aperuerunt, sed inimici religionis christianae illas per leges civiles destruere conati sunt. Insuper educationem religiosam etiam in scholis superioribus et iuvenum opificum perdere tentabant. Tandem eruditionem magistrorum in sensu catholico faciendam impedire minati sunt, emendationibus in se bonis utentes in finem antireligiosam et anticatholicam. Sic hominibus potentibus plurimum intererat, ecclesiae catholicae autoritatem et potestatem in schola destruere et per longum tempus in hoc sudaverant, ut ecclesia ne instructionem in rebus fidei et morum quidem inspicere et observare posset.
Quae cum ita sint, organisatio firma et potens omnesque catholicos Germaniae totius complectens ad defendenda bona in talibus periculis constituta dira est necessitas.
Sed noli putare hanc defensionem unicam dictae unionis esse finem. Nostris temporibus scientiae omnes, praesertim vero scientia educationis et paedagogiae nec non psychologia experimentalis tam magnos fecit progressus cum multis novis contemplationibus et iudiciis, ut scholae quoque incrementum et evolutio impedire frustra conaretur. Etenim paedagogia quod attinet ad methodum et fines iudicia scientiae negligere nequit, sicut etiam tenetur respicere modum vivendi mutatum, ex quo nova intelli-
29v
gendi et volendi ratio pro anima procedit. Labores igitur meliorem scholae institutionem intendentes ut catholici quoque adiuvent oportet, dummodo principia vere catholica in omnibus observentur.
Ex quibus sequitur, novae organisationi, cui nomen est:
"Organisatio Catholica in Germania ad defendendam et augendam scholam et educationem Christianam"
(Katholische Schulorganisation Deutschlands)
duo imposita esse officia:
primo: ut educatio religiosa catholica in scholis defendat;
secundo: ut ad novas in docendo, erudiendo, educando in scholis inveniendas vias earumque institutionem et perfectionem collaborarent.
Labores ut organisationis fundamenta ponerentur praeparatoria mox absoluti erant. Die VII. m. Augusti a. 1911 in adunatione Catholicorum totius Germaniae sollemniter Moguntiae celebrata exoritur nostra organisatio, omnibus Germaniae catholicis adplaudentibus. Finis proximus existimabatur, ut multa exorirentur collegia pro intentionibus organisationis decertantia. Talia collegia instituenda esse omnes putabant in singulis populis, dioecesibus, civitatibus, urbibus, pagis. Omnia superabat Collegium pro tota Germania Summum, ut unitatis caput omnibus esset et via in laborando eadem. Imprimis membra operisque socii ut fierent necesse erat sacerdotes et magistri et magistrae, praeter quos tales viri et mulieres, quorum ut schola pro catholicis revera sit catholica intererat; et etiam membra societatum, quae iam inter catholicos existebant, in dictis collegiis vicarium habebant. Et ne Episcoporum autoritati quid deesset, ipsi dictorum collegiorum membra per se vel per vicegerentem sunt et quidem omnibus cum juribus sicut cetera membra. Primus praeses organisationis factus est Guilhelmus Marx, in rebus iustitiariis de secretis et supremi iudicii consiliarius, qui ad hunc diem usque praeses optime meritus remansit. Adjuvant illum, quia in die crescunt officia et fines organisationis, Secretarius Generalis – hic est quidam sacerdos ab Episcopo ad hoc munus designatus – necnon magister scholae in eadem re eximie versatus. Organisationis sedes est Düsseldorf (Bilkerstraße 36).
Ante bellum exortum organisatio ad defendendam scholam christianam fundata solemniter particeps fuit adunationem catholicorum totius Germaniae omnium, praesertim Aquisgrani anno 1912 et Metis anno 1913, ubi conventus hominum fere 4 vel 5 millium magnificentissimo modo in rebus scholae et educationis celebrati sunt. Per belli vero exordium tum permagnae catholicorum adunationis, cum organisationis nostrae conventus exstincti sunt. Tamen laborem tranquille et tacite quidem, sed strenue perduxit tamquam amplius necessarium.
Ecce pauca ex rebus a Collegio Summo gestis:
a) In regionibus, ubi acatholici catholicos superant numero, catholici consiliis et factis adiuti sunt, ut scholae catholicae instituere possint et conservare. Singulis annis fere quingentae missae sunt in hac re epistolae.
b) Imperium et Senatus et Consilium publicum per iudicia ostendentia certiores reddebantur, catholicas populi partes in rebus scholae et educationis magna iniustitia tractari.
c) Circa catholicam educationem liberorum ex matrimoniis inter catholicum et acatholicam factis oriundorum multum scripsit et sudavit organisatio. Et per illius consilia diversa iudicum decreta, quae catholicae oberant educationi, ad instantiam superiorem et quidem saepius bono cum effectu deferebantur.
d) Cum anno 1913 etiam ruri scholae iuvenum opificum institutae sunt, nostra organisatio instructionem religiosam in illis in quantum potuit curavit. In pluribus provinciis per opusculum millies millies donatum catholici instructi fuerunt, quid in hac quaestione sit sentiendum.
e) Sermonibus et scriptis quam plurimis catholici de periculis religioni imminentibus edocti et ad defensionem et ad custodiendum excitati sunt.
f) In multis Bavariae urbibus anno 1919 parentes de forma scholae per nomen datum decernere debuerunt. Organisatio permultis conventibus, foliis aliisque laboribus parentes edocuit, quam necessaria sit schola religiosa et cuius gravissimi sit momenti
30r
in re educationis et fortunae infantium. Ex. gr. in principali Bavariae civitate, quamvis ipsa per multos annos gubernio usa sit atheistico, de centum parentibus octoginta pro schola christiana nomen dederunt. Ideoque Bavaria meruit sedem habere organisationis secundariam (München, Unter Anger 17).
Quamvis organisatio necessarium esse iudicaverit, ut instructio in scholis omnibus etiam pauperibus pateret et novae viae iuste essent introducendae, et partes habuerit bonarum novitatum, tamen et hoc respexit, ut omnes moneantur, ne tales novitates modum excedentes sine prudenti consilio et praevia experientia instituerentur et imprimis ne autoritas religionis detrimentum caperet, sed confirmaretur. Quae omnia propagavit folium periodicum cuius Summum Collegium ultimis in annis fere quindecim millia edidit; cuius titulus est: "Schola et Educatio" (Schule und Erziehung) cum additamento: "Familia et Schola" (Elternhaus und Schule), quod posterius parentes praesertim edocet.
Omnia haec mutata sunt per exitum belli pro Germania funestum anno 1918 et violentam rerum publicarum commutationem, quae homines in rebus praesertim civilisationis et scholae animum antireligiosum ostendentes regnare fecit. Fidei instructionem et discipulorum orationes et crucis signum in scholis exstingui decreverunt. Ita atrox incipiebatur certamen religionem inter et atheismum, quis in scholae educatione regnaret. Cum Reverendissimis Episcopis coniuncta nostra organisatio bellum indictum fortiter et impavide suscepit. Ideoque populi catholici constantia non fuit confricta.
Decreta prava et nociva propter unanimem et clarissime et perspicue in maximis conventibus professam repugnantiam parentum catholicorum revocata sunt. Qui eventus argumentum praebet voluntatem parentum catholicorum etiam in mutata re publica maximi posse esse momenti, si tamen unanimis et impavida prodiit. Ex quibus et organisatio ipsa didicit. Nunc societates parentum catholicorum eorumque delegationes formabantur, quae organisationis, cum qua coniunctae sunt, postulata fortiter sutsinent. Ita maxima populi catholici pars scholam religiosam optavit: Quadragies centena millia movente nostra organisatione in Borussia solum per nomen subscriptum scholam dictam postulabant. Ingentes erant conventus, qui scholam ut aiunt saecularem, quae est separata ab omni divina et supernaturali revelatione et religione, reiecerunt necnon instructionem "religiosam a Deo omnimodo liberatam" repudiaverunt. Parentes, sacerdotes, magistri ubique erant consociati, ut scholam catholicam defenderent, damna et mala plurima fortunaeque iacturam suscipientes, ut infantibus religiosam educationem servarent.
Ex quibus eminent catholici Sassoniae, qui non obstantibus damnis, contumeliis, iudicum poenis, gubernii impugnationibus velut martyrum fortitudine machinationibus pravorum inimicorum duce organisatione se objiciebant.
Multa officia et gravia in posterum catholicis Germaniae implenda erunt. Ex. gr. secundum rei publicae constitutionem mox omnes parentes interrogabuntur de scholae forma. Et secundum suffragia a parentibus data schola instituitur religiosa aut simultanea (et omnibus religionibus communis) aut saeculares (sine religione et sine Deo). Qua in re organisationis officium erit curare, ut parentes pravitatem scholae tum simultaneae cum saecularis agnoscant. Quod fiet sive per sermones sive per folia sive per opuscula. Et si necesse sit, etiam certamen duce organisatione nostra fortiter suscipere debent. Magnus igitur est labor imminens, sed maior est fides: fore ut nos per auxilium Dei Omnipotentis victoriam simus deportaturi. Nam "omnia possumus i n Eo, qui nos confortat". (Philipp. 4,13.)

Opera, quae organisatio scholae catholicae edidit.
1. De catholicorum in Germania organisatione ad scholam catholicam defendendam fundata.
2. De relatione scholae inferioris ad familiam, civitatem, Ecclesiam iuxta principia catholica. (Autore sac. Lennert.)
3. Schola et Codex Juris Canonici. (Aut. par. Dr. Neundörffer.)
4. De schola, quam dicunt saecularem.
30v

5. De coadunatione Catholicorum Germaniae ad defensionem scholae christianae et educationis fundata. (Aut. Guil. Marx.)
6. De institutione et labore collegii scholae singularum urbium. (Aut. eodem.)
7. De periculis scholae et educationi christianae imminentibus.
8. De legibus civilibus, quae scholam in Germania respiciunt. (Aut. Dr. Heß, schol. inspect.) 9. Quid a catholicis de iuvenum opificum scholis sentiendum? (Aut. Dr. Kaufmann, ecclesiae principalis Aquisgranensis praeposito.)
10. De collegiis scholae praefectis. (Aut. Guil. Marx.)
11. Quid civitatis intersit, ut schola sit religiosa. (Aut. Dr. Ritzer.)
12. De schola missiones in universo mundo catholicas adiuvante. (Aut. P. Norberto Weber, O. S. B.)
13. De schola communi et puellarum officio per annum integrum implendo.
14. De schola toti nationi communi (Aut. Vict. Hugger.)
15. Quae iura habeat familia, Ecclesia, res publica in scholam inferiorem iuxta principia catholica. (Aut. par. Dr. Gerigk.)
16. Novi labores quoad scholam et educationem praestandi. (Aut. prof. Rosenberg.)
17. De instructione religiosa et schola. (Aut. Dr. Scharnagl.)
18. Theoldgia moralis christiana ut fundamentum iuris scholae. (Aut. Dr. Kuhn.)
19. De ecclesiae separatione a re publica facienda. Pars prima: Quid de hac re dicant episcopi. 20. De ecclesiae separatione a re publica facienda. Pars secunda: Principia et rationes. (Aut.
P. Hemmes, S. J.)
21. De ecclesiae separatione a re publica facienda. Pars tertia: Quid nobis affert talis separatio? (Aut. prorect. Gersbach.)
22. Quid catholicis sentiendum de schola socialistica? (Aut. mag. Kley.)
23. De parentum collegii essentia et intentionibus. (Aut. Guil. Marx.)
24. Quomodo pueri rurales ingeniosi in studiis progredi possint. (Aut. cons. Wolff.)
25. Parentum delegationes quid sint et quid intendant. (Aut. Dr. Weber.)
26. De religionis ad scholam relatione. (Aut. prof. Habrich.)
27. De parentum iuribus et conscientia.
28. De parentum in schola collegiis et de parentum delegationibus. (Aut. Guil. Marx.)
29. De certamine pro instructione religiosa in schola inferiori sufferendo. (Aut. Dr. Pichler.)
30. Schola utrum religiosa an simultanea? (Aut. J. Rausch.)
31. De certamine pro schola religiosa in Saxonia praestando. (Aut. mag. Günther.)
32. Folium periodicum mensile: "Schola et educatio".
33. Folium penodicum mensile: "Familia et schola".
Per Summum Collegium Bavariae edita sunt opera:
34. De schola antireligiosa eiusque moribus. (Aut. Archiepiscopo Faulhaber.)
35. De schola et religione. (Aut. eodem.)
36. De institutione et fine soeietatum parentum catholicorum earumque inimicis. (Aut. Prof. Lurz.)
Empfohlene Zitierweise
Katholische Schulorganisation Deutschlands, Organisatio catholica in Germania ad defendendam et augendam scholam et educationem christianam fundata. (Düsseldorf, Bilkerstrasse 36.) vom 07. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6893, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6893. Letzter Zugriff am: 15.05.2024.
Online seit 31.07.2013.