Dokument-Nr. 6895
Widmann, Johann Georg an Pacelli, Eugenio
München, 25. Juli 1922

Reverendissime Archiepiscope!
Illustrissime Nuntie!
Materfamilias Amalia Stuffer vult filiam suam virginem religiosam, recipi in institutum congregationis sororum pauperum scholasticarum "Dominae nostrae" Monachii, in quo discipulae per biennium instruuntur ad observandum et educandum infantulos.
Paupertatis causa petit sustentationem, ut filia sua visitare possit hoc institutum. Quae petitio ex falsa praesumptione relata est. Solummodo discipulae, quae desiderant in congregationem s. p. sc. introire, quod in hoc casu non intenditur, recipiuntur et instruuntur ad dictum finem. In hoc sensu interrogatio apud conventum s. p. sch. mihi responsa est.
Omni quas par est reverentia et humilitate
Excellentiae Vestrae
addictissime deditus
Mgr. J. Gg. Widmann,
parochus ad St. Joannem Bapt.
Empfohlene Zitierweise
Widmann, Johann Georg an Pacelli, Eugenio vom 25. Juli 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6895, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6895. Letzter Zugriff am: 04.05.2024.
Online seit 31.07.2013.