Dokument-Nr. 7525
Müller, Franziskus an Gasparri, Pietro
Sibyllenort, 23. November 1921

Beatissime Pater!
Ego Franciscus Mueller, Sanctitatis Vestrae praelatus domesticus, Cappellanus et concionator aulicus Majestatis Suae Regis Saxoniae Friderici Augusti, nunc in castello regiali Sibyllenort, ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus, in nomine Majestatis Suae substernere audeo, quae sequuntur:
Hucusque benignissime concessa erant a Sancta Sede supradictae Illustrissimae Familiae Regiali Saxoniae varia privilegia, quorum
78v
documenta nunc desunt. Sed jam in usu sunt omnia fere ista privilegia ex plus quam centum annis. Privilegia, quae Sanctitas Vestra iterum benignissime concedere et confirmare dignetur, haec sunt:
1º. Ut Rege vivo media nocte Nativitatis Domini, in quocumque loco Majestas Sua moratur, Missa in oratorio privato Eius celebretur et infra hanc Missam Regi et omnibus adstantibus Communio Sacra distribuatur;
2º. Ut coram Rege et Familiae Regialis membris omni decenti loco et, si fortuitu morbo afficiantur, etiam in cubiculo aegrotantis decenter praeparato, Missa celebrari possit, sicuti adhuc Majestati Suae haec licentia concessa erat;
3º. Ut in Coena Domini et temporibus futuris etiam Sabbato Sancto Missa in Majestatis Suae oratorio privato celebrari queat;
4º. Ut oratorium Familiae Regis, ubicumque moratus Rex, characterem habeat oratorii semi-publici et in
79r
eo Sanctissima Eucharistia custodiri possit, quod magni ponderis est in vastis diasporae regionibus praesertim Saxoniae;
5º. Ut Cappellano aulico, si coram Rege Missam celebret, in Canone addere liceat: "pro rege nostro Friderico Augusto", quod privilegium Sanctissimus Papa Pius X. regnante Rege omnibus Saxoniae sacerdotibus concesserat;
6º. Ut Regis Sacerdoti permittatur, sicuti duocentenaria consuetudo est, ut post Missam et preces pomeridianas quotidianas cum pyxide benedictionem det sine thure sed cum velo seu candelis accensis. Implorat Majestas Sua, ut his dictis privilegiis gratiosissime addatur novum privilegium, quod nunc, rebus omnino commutatis, magno gaudio foret, ita
7º. Ut Cappellanus aulicus, si dioecesi Misnensi incorporatus est, et coram Rege in quocumque loco in oratorio privato celebrat, "Directorio Officii ac Ss. Missae Sacrificii" dioecesis Misnensis utatur.
79v

Rationes sunt: Regis connexus intimus cum dioecesi Misnensi in Saxonia et Regis veneratio erga Sanctos Saxoniae proprios.
Regi multis calamitatibus jam afflicto, praesertim hisce ultimis tristissimis annis, summae laetitiae esset, si Sanctitas Vestra has humillimas preces exaudire dignetur.
Sanctitatis Vestrae pedes humillime deosculans, summa qua par est reverentia ac devotione permaneo
Sanctitati Vestrae
Submissimus
Franciscus Mueller.
Empfohlene Zitierweise
Müller, Franziskus an Gasparri, Pietro vom 23. November 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7525, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7525. Letzter Zugriff am: 02.05.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.