Datenschutz Impressum

CIC/1917, can. 497

"§ 1. Ad erigendam domum religiosam exemptam, sive formatam sive non formatam, aut monasterium monialium, aut in locis Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis quamlibet religiosam domum, requiritur beneplacitum Sedis Apostolicae et Ordinarii loci consensus in scriptis datus; secus, satis est Ordinarii venia.
§ 2. Constituendae novae domus permissio facultatem secumfert pro religionibus clericalibus habendi ecclesiam vel publicum oratorium domui adnexum, salvo praescripto can. 1162, § 4, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis; pro omnibus religionibus, pia opera exercendi religionis propria, salvis conditionibus in ipsa permissione appositis.
§ 3. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis rationis aedes separata a domo etiam exempta, necessaria est et sufficit specialis Ordinarii scripta licentia.
§ 4. Ut constituta domus in alios usus convertatur, eaedem sollemnitates requiruntur de quibus in § 1, nisi agatur de conversione quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat referatur."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 497, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 497, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 497, S. 142, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 497, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 414, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/414. Letzter Zugriff am: 13.11.2019.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 24.06.2016
Als PDF anzeigen