Dokument-Nr. 16474
Faulhaber, Michael von an Pius XI.
München, 10. Januar 1925
Rebus concernentibus diligenter perpensis assentiente Reverendissimo Domino Episcopo Ratisbonensi, sicut ex litteris d. d. 25. Nov. 1924 patet, et annuente Gubernio civili (litt. d. d. 16. Dec. 1924) ego statui, praedium "Poetzling" in parochia Egglkofen Dioeceseos Ratisbonensis ad vicinam parochiam Schoenberg et quidem ad illius parochiae exposituram Haunzenbergersoell in Archidioecesi Monacensi et Frisingensi aggregare.
Quae translatio gravibus ex animarum cura emanantibus causis commendatur.
Villa Poetzling 2,6 km distat ab Haunzenbergersoell, 4,6 km vero ab Egglkofen. Incolae catholici illius villae rarissime frequentant parochialem suam ecclesiam in Egglkofen, sed regulariter intersunt sacris in ecclesia Haunzenbergersoell, ubi S. Sacramenta accipiunt, unde ultimis quoque consolationibus sacramentalibus confortantur. Pueruli de Poetzling scholae publicae in Haunzenbergersoell adscripti sunt.
Quia vero haec translatio confici non potest sine mutatione finium utriusque dioecesis Monacensis et Frisingensis scilicet et Ratisbonensis, Sanctitati Vestrae humillime supplicaverim, ut immutationem finium dioecesanorum benignissime comprobari dignetur, ut peragi possit translatio de qua supra scriptum est.
Possessor praedii taxam justam pendere paratus est.
Santitatis [sic] Tuae
humillimus et obedientissimus
famulus et filius
(sig.) M. Card. Faulhaber
Archieps Monac.