Dokument-Nr. 10154
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 05. Oktober 1921
Ad litteras honoratissimas Excellentiae Vestrae d. l. h. m. nr. 21925 devotissime respondeo, inevitabile esse, ut Delegatus Dioecesanus constituatur a Sancta Sede pro iis partibus Dioecesis Culmensis, quae politice remanserunt in Borussia. Causae hae sunt.
Editae sunt in Borussia ultimis hisce annis leges Reipublicae et ordinationes Ministerii, quae gravissimi ponderis sunt pro indigentiis temporalibus Ecclesiae, praecipue pro sustentatione ecclesiarum et parochorum. Praesertim commemorandae sunt leges de transferenda administratione omnium contributionum ecclesiasticarum in Officia publica Imperii (Reichsfinanzbehörden, Landesfinanzämter) et leges de supplendo salario parochorum ex aerario Reipublicae (Pfarrbesoldungsgesetze). In harum similiumque legum executione Gubernium incessanter tractat non cum singulis parochis, sed cum episcopis et episcopalibus Delegatis. Episcoporum est exarare calculationes necessarias, attestari parochorum
65v
petitiones, praestare declarationes ad legum executionem requisitas; qui labores valde difficiles sunt atque moram non patiuntur; secus enim tam ecclesiae quam ipsi parochi intolerabili inopia ac fame opprimuntur.Omnia haec negotia non possunt tractari ab Episcopo in Polonia residente. Reverendissimus vero senex Episcopus Culmensis, qui jam a multis annis nimis timidus cunctator est, licet sincerissimae voluntatis sit, omittit Delegatum in Borussia constituere. Hinc inevitabile est, ut Sancta Sedes constituat Delegatum Dioecesanum. Suadeo, ut non nuncupetur Delegatus "Apostolicus", ne videatur illa regio separata a Dioecesi.
Pro practica executione audeo haec specialiter commendare:
1º. Ne fama et auctoritas Episcopi Culmensis damnum patiatur, eligi poterit formula cautior, ita fortasse, ut Sanctissimus Dominus "audito Ordinario" (auditus est litteris Excellentiae Vestrae) facultates Vicarii Generalis det Delegato, "supplendo" vices episcopi "impediti" (qui impeditus esse subintelligi potest senio, relationi-
66r
bus politicis etc.), salva de cetero in omnibus Ordinarii auctoritate etiam pro hac Dioecesis suae parte.2º. Unice aptus et idoneus ad hoc munus est Praelatus Weymann, Delegatus Posnaniensis, qui illi regioni vicinus est.
3º. Ut Delegatus Weymann a Gubernio pro Culmensi agnoscatur in munere Delegati secundum sensum legum civilium, de quarum executione agitur, necessaria est tractatio praevia cum Ministerio Cultus Berolinensi.
4º. Cum de subsecuturo Ministerii consensu nullum existat dubium, optandum est, ut non ob hujus consensus necessitatem constitutio Delegati moram patiatur. Nam omnino urget cura mox exarandi negotia supra indicata, quae moram vix pati possunt. Consensus Ministerii postea peti poterit.
Notum est Excellentiae Vestrae, me ad haec proponenda unice moveri caritate saluti derelictae illius regionis debita.
Summa cum aestimatione persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram.