Dokument-Nr. 11051
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 25. März 1923

Excellentissime ac Revdme Dne!
Ad litteras aestimatissimas diei 21. h. m. – Nr. 26880 – sequentia obsequiosissime respondeo.
Jam antequam cognoverim annexam hisce epistolam Administratoris Apostolici Revdmi Praelati Hlond die 9. Februarii h. a. missam ad S. Sedem, in variis casibus de parochiis politice inter Germaniam et Poloniam divisis cum praelaudato Praelato tractavi. Regula generalis conformis et unisona pro omnibus casibus nondum potest statui, quia casus occurrentes sunt diversae naturae. Moderno rerum statui congruae esse mihi videntur normae, quas hisce propono.
I. Politica linea, quae dividit Silesiam in duas partes, Germanicam et Polonicam, non tangit canonicum parochiarum statum neque competentias parochorum.
II. Ubi tam parochus quam parochiani sine notabili difficultate fines politicos transgredi possunt ad implendas ecclesiasticas obligationes, potest interim perdurare sine ulla mutatione circumscriptio parochiae in statu, qui ante divisionem politicam regnavit.
III. In casibus, quibus notabilibus difficultatibus impeditur conversatio inter parochum et parochianos, inquirendum est, utrum politici limites nunc statuti jam pro definitivis habendi sint an non. Nam in duobus casibus, cum aliam ordinationem circumscriptionis aggredi voluerim, parochi petebant, ut res differretur, quia exspectabatur nova tractatio de limitum politicorum mutatione vel accuratiori determinatione in aliquot territorii partibus.
25v

IV. Praeterea est inquirendum, an habeant parochiani politice a parochia separati accessum satis commodum ad illam aliam parochiam, cui adscribendi erunt.
V. Inquirendum est insuper, an post divisionem parochiae maneant parocho congrui saltem ad sustentationem tam cultus quam ipsius parochi proventus.
Exempli gratia in memoriam revoco, totam fere Ecclesiae Cathedralis meae dotationem per politicam divisionem esse translatam ad territorium Polonicum. Hinc cautissime est progrediendum tam in nova circumscriptione dioecesis quam in parochiarum divisione, ne nimis laedantur jura quaesita.
VI. Quod attinet canonicam validitatem sacramentorum, difficultas vix orietur. Nam
1. jam antequam cognoverim Praelati Hlond epistolam hisce acclusam, facta est conventio inter me et ipsum, jurisdictionem ab ipso et a me parochis et capellanis pro foro confessionali datam valere in utraque parte, ita ut sacerdotes utriusque districtus valide absolvant poenitentes in partibus etiam alterius districtus.
2. Quoad matrimoniorum valorem sufficit norma canonica, quod parochus quilibet in suo districtu valide assistit matrimoniis nupturientium ex aliena parochia ad se accendentibus; quae assistentia non solum valida sed etiam licita est ex consensu a competente auctoritate data aut ob difficultates ortas prudenter praesumpta.
Haec omnia inter utramque partem ordinationes vix requirunt cooperationem S. Sedis.
VII. In uno autem puncto est optandum, ut Sancta Sedes auctoritate sua suprema abscindat rixas inter parochos. Nam dubia jam orta sunt et quotidie oriri poterunt ratione emolumentorum, quae competunt parocho occasione nuptiarum, baptismorum, sepulturarum et similium actuum parochialium. Si pa-
26r
rochiani ad propriam parochialem ecclesiam accedere notabilibus obstaculis obstantibus impediuntur, nimis durum esset, si dupliciter solvere deberent jura parochialia et oblationes et similia consuetudinaria emolumenta. Aegrum foret, si norma statuenda relinqueretur pactis inter singulos parochos stabiliendis. Hinc est optandum, ut S. Sedes episcopo Breslaviensi et Administratori Silesiae Polonicae det facultatem statuendi fixam firmamque normam, quae pars omnium quarumcumque obventionum attribuenda sit parocho proprio, et quae sacerdoti functionem administranti. Hac facultate data, statim cum Revdmo Praelato Hlond amicabiliter tractabo de norma aequitati congrua, qua contentos esse parochos omnes obligare poterimus.
Excellentiam Vestram devotissime peto, ut haec Sanctae Sedi substernere faveat.
Summa cum aestimatione persevero esse
Excellentiae Vestrae Revdmae
Obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram,
Princeps-Eppus Wratislaviensis.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 25. März 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11051, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11051. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 23.07.2014.