TEI-P5
Dokument-Nr. 9033
Venerabilis Fr. salutem, et Apostolicam Beneditionem. Pastoralis Officii
sollicitudo quo universae Catholicae Ecclesiae Divina dispositione praesidemus, postulat, ut
omnium Christi fidelium commodis, quantum cum Domino possumus, prospiciamus. Cum itaque,
sicut Nobis nuper exponi fecisti, ob maximam istius Dioecesis ab alma Urbe distantiam
perdifficile, atque incommodum esset huc deferre quaestiones et lites per Nos, et hanc
Apostolicam Sedem definiendas, Tuque Iudices pro-synodales de istius Cathedralis Ecclesiae
Capituli consilio dilectos Filios Praelatum, et canonicum de Blacha, nec non Canonicum
similiter Seydelium, ac archipresbyterum itidem Hubner spectatae integritatis, abstinentiae,
et doctrinae apertos viros elegeris, eosdemque iudices causas in tertia instantia ad dictam
Sedem spectantes cognoscere etiam, et definire posse plurimum desideres Nobis propterea
humiliter supplicari fecisti, ut in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de
benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur votis tuis huôi annuere dictosque
pro-synodales iudices specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et eorum
singulares Personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque
Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel
causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat
consequendum harum sene absolventes, et absolutum fore censentes, huôi supplicationibus
inclinati, memoratos Praelatum Canonicos, et Archiplru. In Iudices appellationum in tertia
instantia pro ista Civitatem et Dioecesi
Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die X Iunii MDCCCVI Pontificatus Nostri Anno Septimo.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.
Dokument-Nr. 9033
Pius VII.
an [Unbekannt]
Rom, 10. Juni 1806
13
Vraatislavien.
Tantum, et intra eius limites cum omnibus iurisdictionibus privilegiis, et emolumentis
solitis, et consuetis ad decennium proximum dumtaxat, auctoritate Apostolica tenore
presentium constituimus, et deputamus, dictis Praelato Canonicis, et archipresbytero omnes
cuiuscumque generis causas civiles, criminales, mixtas, et matrimoniales, in quibus
appelllatio ad hanc Sanctam Sedem interposita fuerit, aut interponetur deinceps, audiendi,
cognoscendi, et fine debito terminandi quacumque necessariam, et opportunam facultatem
auctoritate, et tenore presentis tribuimus, et impertimur. Quare Fraternitati Tuae et
Venerabili Fratri Episcopo, qui Tibi est vicinior, ac dilecto Filio Canonico istius
Cathedralis Ecclesiae Seniori per Presentes committimus, et mandamus, ut vel omnes simul,
vel vestrum aliquis per vosmetipsos, aut per alium, recepto prius in Nostro, et huius, Sedis
nomine a dictis Iudicibus iuramento in forma solita praestando de huiusmodi munere recte,
fideliterque gerendo ad huiusmodi officium, eiusque liberum exercitium admittatis, atque ab
aliis omnibus recognosci faciatis, contradictores, et rebelles quoslibet per sententias,
censuras et poenas ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione
postposita, legitimisque super his habendis servatis processibus censuras, et poenas, ipsas
etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii
saecularis. Non obstantibus constituionibus, et ordinationibus Apostolicis, coeterisque
contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die X Iunii MDCCCVI Pontificatus Nostri Anno Septimo.