TEI-P5
                        
                            Ferrari, Luigi
                         
                        
                        Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia PP. IX enixis precibus
        annuens Episcopi Wratislaviensis, per Apostolicas Litteras annulo Piscatoris obsignatas, ac
        die 12 Iannuarii 1855 editas, et incipientes- Paterna ducti charitate- benigne
        indulsit, ut in Wratislaviensi Dioecesi praefinito temporis spatio Apostolicum
        constitueretur tribunal, in quo ecclesiascticae causae in secundo iurisdictionis gradu
        possint cognosci ac definiri; itemque nonnulla alia concessit circa tertium iurisdictionis
        gradum. Quamquam autem per easdem Apostolicas Litteras provisum sit quoad modum alios
        eligendi iudices in eorum locum, qui sive ob recusationem, sive ob partium suspicionem a
        iudicando se abstinent; minime tamen cautum fuit, quando Iudex designatus ob causas
        canonicas a iudicando sponte se abstinere censuerit. Itaque Sanctitas Sua referente me
        infrascripto Secretario S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis extraordinariis
        praepositae, attentis peculiaribus circumstantiis animum suum moventibus, et ne fideles in
        provocationibus deferendis detrimenti aut incommodi quidquam experiantur, benigne concessit,
        ut in casu commemorato. nimirum quando iudex designatus ob causas canonicas a iudicando
        sponte se abstinet, alius eligatur, Iudex ad tramitem paragraphi earundem
        Lit-
Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis die, mense, et anno praedictis.
Pro Domino Secretario
Aloisius Ferrari Subsecretarius. 
                        
                             
                        Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 25.02.2019. 
                    
    Dokument-Nr. 9078
Ferrari, Luigi : Ex Audientia SSmi., 01. September 1858
: Ex Audientia SSmi., 01. September 1858
                        22
terarum Apostolicarum, qui incipit - Ne vero ex
        recusationibus iudicum deputatorum etc. - Super quibus Eadem Sanctitas Sua hoc edi
        mandavit decretum, et in acta superius memoratae Congregationis referri. Contrariis
        quibuscumque minime obfuturis.Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis die, mense, et anno praedictis.
Pro Domino Secretario
Aloisius Ferrari Subsecretarius.
