Dokument-Nr. 12397
Bertram, Adolf Johannes an Gasparri, Pietro
Breslau, 27. April 1922
Ineunte hoc anno catholici Germaniae vestigia Sanctissimi Domini Benedicti XV. sequentes publicas instaurare coeperunt collectas pro catholicis in Russia fame oppressis et pro Russicis e Russia expulsis, qui in Germania in fugitivorum castris communiter vivunt. Publicatae sunt instantissimae exhortationes subscriptae a me et ab Emmo Cardinali Coloniensi et benignissime commendatae ab Excellentissimo Nuntio Apostolico Monacensi.
Nunc qui hasce collectas instituerunt, mihi manifestarunt desiderium exhibendi hasce collectas ad pedes Sanctitatis Suae per manus Excellentiae Suae Nuntii Apostolici.
Faveat igitur quaeso Eminentia Vestra ad hoc desiderium implendum consensum Sanctitatis Suae, quem devotissime petere audemus, benignissime impetrare.
Liceat mihi insuper, ut pars eleemosynarum collectarum facilius Russicis Germaniae originis utile esse possit, exprimere consilium, ut notabiles partes summarum collectarum tum fugitivis in castris communiter viventibus, tum catholicis dioecesis Tiraspolensis (Saratow) applicari permittatur, tum quia inopia in illis castris revera magna est, tum quia revdmus Episcopus Tiraspolensis e Russia pro tempore expulsus me visitans exposuit inopiam horribilem dioecesanorum suorum, qui ex maxima parte originis germanicae sunt. Non dubito, Revdmum Nuntium
10v
Apostolicum libenter paratum esse ad cooperandum huic urgenti operi caritatis.Summa cum devotione manus osculans, persevero esse
Eminentiae Vestrae Reverendisimae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram,
Princeps-Eppus Wratislaviensis.