Dokument-Nr. 13238
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 12. Februar 1923

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Ex Excellentiae Vestrae Litteris diei 8. huius mensis comperi, oblatas esse Sanctae Sedi querelas, quod Ordinarius Wratislaviensis etiam post constitutionem Administratoris Apostolici pro Silesiae Superioris Polonica Parte se immisceat causis ecclesiasticis illius districtus.
Hae relationes sunt pura et cruda mendacia. Peto instanter, ut audiatur Administrator Apostolicus. Si quid habet conquerendum, ipse dicat cum plenissima libertate clare et aperte. Tunc respondebo.
De cetero dicendum est, me non tantum integerrime, sed anxiose, postquam Administrator Apostolicus suum munus suscepit, evitasse, quidquid inimicis Curiae meae ansam ad calumniandum dare possit. Ne unum quidem factum Administrator Apostolicus poterit referre, quod causam conquerendi praebeat.
Nunc venio ad specialia.

I.
Collatio parochiarum duarum in Silesia Polonica.
1. Administrator Apostolicus nullum actum referre potest, ex quo possit probare, me immiscuisse me ullius parochiae collationi post 17. Decembris 1922, quo die est ingressus munus ipsi commissum. Denuo peto, ut ipse audiatur.
3v

2. Publicatum est in "Ordinationibus Dioecesis Breslaviensis" nr. 727: vacare parochias in Schwientochlowitz et Georgenberg uti parochias liberae collationis principis-episcopi. Hoc est verum. Sed nulla adest causa querelae. Nam
a. Redactor Ordinationum, Consiliarius Curiae meae Rev. D. Buchmann in Breslau, hunc passum scripsit die 13. vel 14. Decembris 1922.
b. Vicarius Generalis meus statim subscripsit, plures dies ante ingressum Administratoris praedicti.
c. Typographia Nischkowsky in Breslau suscepit textus impressionem, qui labor perduravit aliquot dies ob difficultates in officina accelerationi obstantes. Ita factum est, ut prodierit hic fasciculus Ordinationum in lucem die 18. Decembris. Et typographus hunc diem propria sua sponte, uti semper fit, impressit in titulo hujus fasciculi ut diem editionis.
Ex hac sola circumstantia quod hic fasciculus ante introductionem Administratoris compositus et decreto promulgandi munitus in lucem prodiit die immediate sequente diem installationis Administratoris Apostolici die 17. Decembris factae, finxerunt Polonorum ephemerides accusationem contra Episcopum Breslaviensem. Et ob hanc unicam circumstantiam in ephemeridibus comparuit articulus de "detestanda intentione Episcopi Breslaviensis".
Excellentia Vestra facile intelligit, quam temerarius est hic modus agendi.
Copiam harum mearum litterarum mitto Administratori Apostolico, qui opportuno tempore fideles sibi commissos moneat de obligatione obediendi octavo Decalogi praecepto etiam erga episcopos Germaniae.
4r
II.
De fundatione in Lissek.
1. Fundator Polednik hanc fundationem erexit cum approbatone Regis Borussici Friderici Wilhelmi data 24. Septembris 1852 ad pias causas. Negotia ordinaria huius fundationis geruntur per Curatores rite constitutos juxta Statuta ab Auctoritate ecclesiastica et Gubernio solemniter approbata. Inspectionem gerit Vicariatus Generalis Dioecesis Breslaviensis. Supremus Inspector est Princeps-Episcopus Breslaviensis.
2. Statim post separationem politicam Silesiae Superioris, longe ante constitutionem Administratoris Apostolici, in Sessionibus Vicariatus mei Generalis declaravi: quia corpus bonorum jacet nunc in territorio Polonico, consultum est, ut, quam primum fieri poterit, tota administratio relinquatur Administratoribus in Silesia Polonica residentibus, et ut officia inspectionis, quae incumbunt Vicariatui meo Generali et ipsi Episcopo Breslaviensi, transeant ad illum Dignitarium Ecclesiasticum, qui praeest negotiis ecclesiasticis in Silesia Polonica.
Haec negotiorum translatio non uno die raptim fieri potuit, quia negotia fundationis sunt multiplicia et ex parte difficillima et quia totum Archivium fundationis, quatenus a Vicariatu Generali administranda fuit per plura decennia, hucusque asservatum est in urbe Breslaviensi. Ex translatione nimis accelerata perturbatio administrationis orta fuisset cum damno bonorum.
3. Postquam Administrator Apostolicus introductus est et aliquam officii sui cognitionem acquisivisse videtur, Vicarius meus Generalis, attenta etiam violenta Curatorum
4v
amotione per Gubernium Polonicum peracta, die 29. Decembris 1922, ergo statim post Administraturae Apostolicae introitum litteris humanissimis petivit Praelatum Hlond, ut faveat in humeros suos suscipere onus totius inspectionis Vicariatui Generali incumbentis, et ut omnia officia gerat, quae hucusque Vicariatus Generalis gessit. Reverendissimus Praelatus Hlond usque in hunc diem nihil respondit.
Excellentiam Vestram quaero, quid ultra facere potuissem?
Cum Commissarius a Gubernio Polonico ad administrationem gerendam institutus subito duos fundationis officiales e munere suo dimiserit, quod contrarium est juribus ipsorum, hinc pro mense Januario h. a. Vicariatus meus Generalis ex redditibus fundationis reservatis solvit summulam parvam, ne in inopiam caderent, et hunc actum die 31. Januarii Gubernio Polonico communicavit. Plus ipsis solvi hinc non potest, quia nil amplius est reservatum; incumbit Gubernio, pro futuro tempore juribus horum officialium satisfacere.
Peto, ut Sancta Sedes audiat Administratorem Apostolicum, an ulla adsit causa querelae. Libentissime respondebo.
Salutaris medicina foret, si Sancta Sedes Polonis, qui querelas futiles exaggerare non desinunt, ad honorem meum defendendum declararet, querelas fundamento omnino carere, et si Sancta Sedes querulantibus suaderet, ut tandem aliquando rationabilius agere discant.
Summa cum aestimatione persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 12. Februar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13238, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13238. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 23.07.2014.