Dokument-Nr. 16450
Hartmann, AlexanderSauer, NikolausKretschmer, PaulHeduschke, Jurij (Georg)Rönsch, AugustKlein, EberhardMüller, Franziskus an Pacelli, Eugenio
Bautzen, 23. November 1925

Copia
Reverendissime et Illustrissime Domine
Excellentiae Vestrae
Capitulo Cathedrali ad S. Petrum humillime subscripto sequentia exponere liceat:
In tractationibus, quae anno 1920 et initio anni 1921 inter Capitulum ad S. Petrum et Sanctam Sedem de redintegranda Dioecesi Misnensi sub prominentissimis et benevolentissimis auspiciis Excellentiae Vestrae actae sunt, et tandem ad optatum finem feliciter pervenerunt, Capitulum Budissinense dotationem Episcopi Misnensis praestandam promisit (fol. Annexum I). Responsum quidem ad hanc promissionem Capitulo non est datum, ex ipsa tamen redintegratione antiquae dioecesis Misnensis acceptatio dotationis concludenda est. Capitulum Budissinense operam dedit promissum suum solvendi, in quantum "Inflatio" postea exorta et usque ad annum 1923 duratura atque difficultates oeconomicae inflationem sequentes (graves contributiones, minores proventus ex bonis immobilibus agrorum et silvarum, omissio persolutionis foenoris ex capitalibus) hoc permittebant.
Iam anno 1921 Capitulum Budissinense paratum se praebuit decursu temporis de augenda dote Episcopi Sanctae Sedi nova consilia proponere. Capitu-
27v
lum iam anno praeterito et magis hoc currente anno persuasum sibi erat solutionem 24.000 Marcarum papyracearum tunc temporis promissam tanquam sufficientem dotationem haberi non posse, nisi alii speciales favores sine onere compensationis praestiti simul computentur. Nam pretium reale supranominatae summae erat mense Martii anni 1921 1.708.80 Marc. aur., pro quibus emi poterant 344 centenae pondo librae secalis (344 quintali), in fine mensis Junii 1533 Marc. aur. vel 340 cent. libr. secalis, in fine mensis septembris 976.80 Marc. aur. vel 137 cent. libr. secalis.
Canonici omnes in duobus Capitulis generalibus huius anni congregati, scilicet die 28 Januarii post exequias defuncti decani Jacobi Skala, et die 23 Martii, post electionem novi Decani et unius Canonici a Sancta Sede benignissime concessam, hanc questionem mature perpenderunt et canonicis residentialibus labores ad hoc requisitos demandaverunt.
Ut proventus Episcopi Misnensis, in quantum fieri possit, aequales sint proventibus Episcoporum Borussiae et Bavariae, Capitulum Budissinense quaestiones (fol. n. II) ad Capitula Cathedralia dioecesis Hildesheimiensis et Ratisboniensis misit, ad quas responsiones adnexas (fol. n. 3 et 4) accepit.
Capitulum Budissinense audet ergo proponere quod dotatio Episcopi Misnenesis anno 1921 promissa pro parte essentiali abrogetur, ejusdemque loco similiter ac in Borussia et Bavaria dotatio Episcopi sequenti modo ordinetur:
1)- Episcopus percipit unoquoque anno 18.000 Marcas aureas, quarum Capitulum solvit 12.000, reliquas 6.000 Marcas partim a Gubernio civili, partim ex Cassa dioecesana solvendae sunt. Ex cassa Gubernii civilis Episcopus tamquam successor Vicarii Apostolici Saxoniae percipit nunc - dempta summa pro mercede habitationis solvenda - unoquoque mense 420 Marcas aur., pro anno ergo circa 5.000 Marcas aur. (anno 1921 12.000 Marcas papyraceas), itaque cassa dioecesana nunc pro unoquoque mense ca. 80 Mar. aur. solvere
28r
debebit. Cassa Gubernii et Dioecesis se invicem supplere debent, ut semper summa annua 6.000 Marc. aur. compleatur.
Ex hac summa 18.000 Marc. aur. Episcopus eadem onera easdemque expensas sustinere debebit ac Episcopis Borussiae ac Bavariae competunt.
Ad quam rem magis elucendam adiungere liceat, quod priores Vicarii Apostolici, qui simul erant Decani Capituli et Administratores Lusatiae, expensas pro habitatione et commoratione in Urbe Dresda ex proventibus suis (non Capituli) solvebant.
2)- Capitulum tamquam cautelam pro solutionibus hujus summae oppignorat praedium nobile Schirgiswalde, cuius dominium est et manet penes Capitulum, sc. 75 ha. agrorum et pratorum - pretium pro tempore 250.000 Marc. aur., ex cujus locatione pro anno proveniunt 6.000 Marc. aur. - et 270 ha. Silvarum - pretium pro tempore 276.000 Marc. aur., ex quibus, si unoquoque anno 1.000 cbm lignorum caeduntur, saltem pro anno 12.000 Marc. aur. proveniunt; pro toto ergo bona oppignorantur, quorum pretium attingit 520.000 Marc. aur., quae si tantum quatuor pro centum foenoris computetur, unoquoque anno 20.000 Marc. aur. proventus praebeant.
3)- Praeterea percipit Episcopus 2.000 Marc. aur. tamquam expensas pro itineribus faciendis et quidem 1.000 Mk. aur. ex cassa Gubernii et 1.000 Marc. aur. ex cassa dioecesana, quae etiam invicem supplere debent.
4)- Tamquam libera habitatio officialis in urbe Budissa Episcopo tota domus in viculo Domgasse 1 sita cum horto creditur, quae continet contignationem in loco plano, duas superiores contignationes, quae singulae continent quatuor cameras et anticameram, atque contignationem semiaedificatam sub tecto - sicut Rev.mo Episcopo ipsi placuit - in qua domo a Capitulo nunc magnis expensis peraedificatio contignationis sub tecto facta est (duarum camerarum cum anticamera et sellae). In hac domo sine contignatione
28v
sub tecto antea ianitor, duo canonici et duo pueri Capitulo inservientes habitabant. Usus suppellectilis, quae pertinet ad priorem habitationem Decani Budissinensis et in dominio Capituli manet, Episcopo pro tempore regnanti sicut hucusque relinquitur.
Domus ipsa manet in dominio Capituli, quod etiam modo consueto restaurationibus providebit.
5)- Specialium favorem in priore dotationis documento sub num. 1.2 - 12. enumeratorum sequentes manent in vigore:
a) Usus bibliothecae manualis et refectio Oratorii domestici Episcopalis, quod situm in ipsa domo Capitulari cum residentia Episcopi traiecto plene tuto coniunctum est. (I.2.).
b) Usus arcis et horti praedii Schirgiswaldensis inclusa suppellectili ibidem, exclusis tamen cameris primae contignationis canonicis reservatis (I.3.).
c) Currus et equi Capituli incluso auriga Episcopo nunc regnanti pro ipsius persona primo loco inserviunt, in quantum labores rustici specialiter urgentes hoc non impediunt (I.7.8.).
d) Liber accessus ad Archivum et Bibliothecam Capituli (I.10.).
e) Liber usus Vestium Episcopalium, Paramentorum, calicum, librorum liturgicorum a prioribus Decanis Capitulo relictorum vel ab eodem emptorum (I.12.).
6. Capitulum Budissinense expresse sibi reservat plenum ius dominii, inprimis in quantum inscriptum est in libris publicis (Grundbuch), itaque contributiones suis bonis legitime impositas pro tempore ex suis solvet.
7. Capitulum Budissinense obligationes supradictas sibi suisque successoribus imponit pro tempore tantum, quo residentia Episcopi
29r
Misnensis manebit in urbe Budissa.
8. Capitulum praeterea declarat, si erit necessarium et tunc aequali modo ac in Borussia et Bavaria, de augenda summa pecuniae a se debita cum Sancta Sede se iterum acturum esse.
9. Dotatio Secretarii Episcopi pro toto ex cassa dioecesana solvenda est et etiam dotatio Officialium Cancellariae et Cassae dioecesanae, quos ob ampliora in dies crescentia negotia dioecesana apponere necesse erat aut fortasse pro futuro apponere necesse erit, in quantum iidem tamquam Vicarii Capituli ex eiusdem cassa proventus eorum muneri respicientes non percipiunt.
10. Pro commoratione Episcopi in urbe Dresda manent, quae in documento prioris dotationis sub no. II.1 – 3 assecurata sunt, etiam manent in usu Episcopi, quae in habitatione Dresdensi post obitum ultimi Vicarii Apostolici, Revmi Episcopi Dr. Loebmann, emptione in dominium Capituli perveniunt.
Refectiones in hac habitatione necessariae et usitatae vel ex commoratione ipsa in urbe Dresda Episcopo exortae expensae e cassa dioecesana solvendae sunt, nisi e cassa Gubernii civilis vel specialiter ab Episcopo praestantur.
Liceat Capitulo Budissinensi adiungere, quod in genere cum Revmo Episcopo de hac reorganisatione dotationis locutum est eumque certiorem fecit de epistolis cum Capitulis dioec. Hildesheimiensis et Ratisbonensis actis necnon quod sua consilia Excellentiae Vestrae ad ulteriora proponere intendit.
Capitulum Budissinense petitionem humillime proponere audet, ut Excellentia Vestra consilia sua benevolentissime examinare et Sedi Apostolicae proponere non dedignetur. Capitulum paratissimum se praebet ad dandam quamlibet optatam interpretationem necnon ad quaslibet commutationes necessarias admittendas.
29v
Capitulum non omittit confirmare affectus fidissimae observantiae et subiecttissimae oboedientiae erga Sanctam Sedem in corde se esse semper servaturum necnon ad extra exerciturum. Aequali modo etiam Excellentiae Vestrae tamquam Legato Sanctissimi Patris cum debita convenientique reverentia semper subiectum se praebebit simulque petit, ut Excellentia Vestra benevolentiam erga Capitulum saepius praestitam etiam pro futuro servare dignetur.
Capitulum Cathedrale ad St. Petrum Budissinense.
(sign.) Alexander Hartman [sic], Decanus
Nicolaus Sauer, Can. Cap. Senior,
Praelatus S. S.
Paul Kretschmer, Can. Cap. Cantor.
Georg Heduschke, Can. Cap. Schol.
August Rönsch, Can. Paroch.
Eberhard Klein, Can. Päpstl. Hauspräl.
Franz Müller, Can. Prael. dom. S. S.
Der Denkschrift waren vier Anlagen beigefügt: Dokument Nr. 17325, Nr. 18611, Nr. 18612 und Nr. 18613.
Empfohlene Zitierweise
Hartmann, Alexander an Pacelli, Eugenio vom 23. November 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16450, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16450. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 29.01.2018.