Dokument-Nr. 18613
Hierl, Johann Baptist
an Hartmann, Alexander
Regensburg, 06. Mai 1925
1. Episcopus Ratisbonensis iuxta novissimas ordinationes proventuum die 9. Aprilis a statu institutas a Gubernio civili percipit 18.000 Marcas aureas inclusis 1.920 Marcis aureis pro expensis ex ipso munere Episcopali orientibus.
2. E cassis ecclesiasticis nihil.
3. -------
4. Episcopo competit magna habitatio libera. Suppellectili ipse providere debet.
5. Onus refectionibus domus competit statui. Episcopo tamen impositae sunt sic dictae obligationes inquilini (expolitio domus, parvae restaurationes). Lux et aqua a Gubernio civili instaurata est, usus tamen ab Episcopo solvendus.
6. Episcopus e cassa Ordinariatus (Administrationis Epoiscopalis) expensas pro officialibus itineribus percipit. Famulo et tribus mulieribus rei domesticae inservientibus ipse ex suis dotem praestat. Secretarius eius est simul Vicarius Capituli et qua talis a Gubernio dotationem percipit. Pro administratione Dioecesana Episcopus nullas speciales expensas solvere debet.
Maxima cum observantia atque reverentia
Capitulum Cathedrale Ratisbonense
(sign.) J.B. Hierl,
Episcopus tit. et praepositus Capituli.