Dokument-Nr. 19195
Senger, Adam: Interrogatorium de Dioecesi Spirensi
N. B. Quam scientiam ex libris authenticis deprompsi.. Bamberg, 15. Juli 1917
2°) Ecclesia Cathedralis (ut ipse vidi) est satis ampla; pulcherrime restaurata, dedicata B. M. V. in coelum assumptae.
3°) Suffraganeus Ecclesiae Metropolitanae Bambergen.
4°) Sunt inibi duae Dignitates (Praepositura et Decanatus) atque octo Canonicatus, insuper inserviunt sex Praebendati Vicarii; tres Sacellani pro animarum cura. Praepositura est dignitas major post pontificalem. Unus ex canonicis est poenitantiarius et parochi vices gerit.
Reditus dignitariorum attingunt annuatim summam 7.500 marcarum, canonicorum 6.000 vel 6.500 marcarum, vicariorum 3.200 vel 2.700 marcarum.
5°) Unus ex canonicis munere parochiali fungitur; fons baptismalis adest.
6°) Omnia requisita satis superque praesto sunt; coemeterium autem ad societatem politicam pertinet aeque catholicis ac protestantibus inservit.
7°) Nescio.
8°) Pro Episcopo domus satis ampla praesto est prope Ecclesiam cathedralem sita.
9°) Epus percipit annuatim ab aerario publico summam sexdecim millia marcarum.
10°) In civitate episcopali Spirensi una tantum parochia existit, nulla autem collegiata, duo monasteria mulierum tertii ordinis S. Dominici et unum monasterium filiarum Ss; Redemptoris infirmis inservientium; praetera variae confraternitates existunt.
14
11°) Dioecesis Spirensis continet
237 parochias, 384 sacerdotes saeculares, 15 regulares; numerat
439.118 catholicos et 532.228 acatholicos12°) Seminarium est erectum, alumni tantum 5 numerantur quia alii militarii exercitio sunt addicti.
13°) Ecclesia Spirensis vacat translatione Revmi Epi Michaelis de Faulhaber ad Ecclesiam Metropolitanam Monacensem.
(sig) Dr. Adamus Senger Eppus Tit;
Praep; Ecclesiae Metrop.
Vicarius in Spir. Generalis
L.S.